|
1. Et furorem autem super fortitudinem et cetera. Positis duobus
modis fortitudinis non verae, hic ponit tertium modum, qui scilicet
est per iram impellentem ad actum fortitudinis. Et circa hoc duo
facit. Primo enim ostendit quomodo furor inclinet ad actum
fortitudinis. Secundo ostendit differentiam ad veram fortitudinem,
ibi, fortes quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod homines
in communi usu loquendi inferunt furorem supra fortitudinem, dum
scilicet fortitudini attribuunt ea quae per furorem fiunt. Furentes
enim vel irati videntur esse fortes. Sicut et bestiae, quae in
furorem concitatae irruunt in homines qui eas vulnerant; habet enim
fortitudo quamdam furoris similitudinem, inquantum scilicet furor cum
maximo impetu inducit in pericula. Fortis autem cum magna virtute
animi in pericula tendit.
2. Et inducit ad hoc exempla Homeri qui admonendo quemdam dicit:
virtutem immitte furori, ut scilicet furor per virtutem animi
reguletur. Et virtutem erige et furorem, ut scilicet per iram virtus
animi promptior ad actum reddatur. Et alibi dicit de quibusdam, quod
per singulas nares emittebant austeram virtutem, scilicet furorem, qui
propter calefactionem cordis facit cum magno impetu respirare, intantum
quod aliquando ex impetu irae ebullit sanguis per nares. Et subdit
philosophus quod praedicta verba Homeri videntur significare quod furor
erigatur, et impetum faciat ad actus fortitudinis.
3. Deinde cum dicit: fortes quidem igitur etc., ostendit
differentiam huius fortitudinis ad veram fortitudinem. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit quid conveniat verae fortitudini. Secundo
quid conveniat furori bestiarum, ibi, ferae autem propter tristitiam
et cetera. Tertio quid conveniat furori humano, ibi, et homines
utique irati et cetera. Dicit ergo, quod fortes non impelluntur ad
opera fortitudinis peragenda ex impetu furoris, sed ex intentione
boni; sed furor secundario se habet in actu eorum ad modum
cooperantis.
4. Deinde cum dicit: ferae autem propter tristitiam etc., ostendit
quomodo ira bestiarum se habeat ad actum fortitudinis. Et dicit, quod
ferae aggrediuntur pericula propter tristitiam, id est malorum, quae
actu patiuntur, puta cum vulnerantur, vel propter timorem eorum, quae
timent se passuras, puta si timeant se vulnerandas, ex hoc enim
incitatae ad iram homines invadunt, quia si essent in silva vel in
palude, non vulnerarentur neque timerent vulnerari et ita non venirent
ad homines invadendos. Unde patet quod in eis non est vera fortitudo,
quia impelluntur ad pericula solum dolore et furore, cum tamen nihil
periculorum praevideant, sicut illi, qui ex electione fortiter
operantur. Si enim bestiae, quae ex passione agunt, fortes essent,
pari ratione et asini essent fortes, qui propter concupiscentiam cibi
non desistunt a pascuis, quando esuriunt, licet percutiantur. Et
similiter etiam (adulteri) propter concupiscentiam venereorum, multa
ausibilia aggrediuntur, nec tamen in his est vera fortitudo. Quia non
operantur ex electione boni, sed propter passionem. Et sic patet,
quod nec etiam animalia, quae propter dolorem impelluntur ad pericula
(non) habent veram fortitudinem.
5. Et quamvis posita sit similitudo de concupiscentia et furore,
inter omnes tamen passiones illa fortitudo videtur esse connaturalior
verae fortitudini, quae est propter furorem: ita quod si praeaccipiat
electionem et debitum finem cuius gratia operetur, erit vera
fortitudo. Et signanter dicit praeaccipiens quia in vera fortitudine
furor debet sequi electionem rationis, non praeire.
6. Deinde cum dicit: et homines utique irati etc., ostendit quid
conveniat fortitudini, quae est ex ira in hominibus, qui quidem
videntur ex electione operari et aliquem finem intendere, scilicet
punitionem eius contra quem irascitur. Unde dicit quod homines dum
sunt irati dolent propter iniuriam illatam et nondum vindicatam, sed
quando iam puniunt, tunc delectantur, utpote suum desiderium
implentes. Qui autem propter hoc fortiter operantur, possunt quidem
dici pugnantes, sed non fortes. Quia non operantur propter bonum
neque ductu rationis, sed propter passionem qua vindictam appetunt.
Habent tamen aliquid simile verae fortitudini ut ex praedictis patet.
7. Deinde cum dicit neque utique bonae spei etc., ponit quartum
modum fortitudinis, secundum quod aliqui fortes dicuntur propter spem.
Et circa hoc tria facit. Primo ponit hunc modum fortitudinis.
Secundo comparat hunc modum ad veram fortitudinem, ibi, consimiles
autem et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi,
propter quod fortioris et cetera. Dicit ergo primo, quod sicut illi,
qui propter iram fortiter agunt, non sunt vere fortes, ita neque illi
qui propter solam spem victoriae, vere fortes dicuntur, est tamen in
eis aliqua praeeminentia per quam differunt ab aliis, quia propter hoc
quod multoties vicerunt in periculis existentes, confidunt etiam nunc
se victoriam obtinere, non propter aliquam peritiam, quam ex
experientia sint adepti, hoc enim pertinet ad secundum modum
fortitudinis, sed propter solam fiduciam, quam ex frequentibus
victoriis acceperunt.
8. Deinde cum dicit: consimiles autem etc., comparat hanc
fortitudinem verae fortitudini. Et dicit quod isti qui sic sunt bene
sperantes, sunt consimiles vere fortibus, quia ambo sunt audaces,
idest pericula audacter aggredientes, non autem secundum quod audax
dicitur aliquis vitiose. Sed differunt, quia fortes audacter
aggrediuntur propter praedicta, scilicet ex electione, et propter
bonum; sed isti qui sunt bonae spei, aggrediuntur audacter propter hoc
quod aestimant se esse meliores in pugna, et nihil se passuros
contrarium ab aliis. Et est simile de inebriatis, qui etiam
multiplicatis spiritibus propter vinum efficiuntur bonae spei. Sed
quando talibus non accidunt ea quae sperant, non persistunt sed
fugiunt. Sed proprium est fortis ut sustineat propter bonum vel ad
vitandum turpitudinem inhonesti, ea quae sunt homini terribilia
secundum rei veritatem, et non solum secundum apparentiam.
9. Deinde cum dicit propter quod fortioris etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Quia enim ad fortem pertinet secundum
inclinationem proprii habitus terribilia sustinere, magis videtur esse
fortis, qui in repentinis timoribus non timet neque perturbatur, quam
si hoc accidat in his quae (non) sunt prius manifesta. Magis enim
videtur esse ab habitu, inquantum minus videtur se praeparasse ad talia
sustinenda. Illa enim quae sunt praemanifesta potest aliquis eligere
per rationem et deliberationem etiam contra inclinationem habitus vel
passionis. Nulla enim est tam vehemens inclinatio habitus vel
passionis, cui ratio non possit resistere, dummodo remaneat homini
rationis usus per quem se habet ad opposita; sed in repentinis homo non
potest deliberare. Unde videtur operari ex interiori inclinatione,
quae est secundum habitum.
10. Deinde cum dicit: fortes autem videntur etc., ponit quintum
modum fortitudinis non verae. Et dicit quod etiam illi qui ignorant
pericula videntur esse fortes, dum scilicet audacter aggrediuntur ea
quae sunt periculosa, licet eis non videantur. Et non longe differunt
ab his qui sunt fortes propter bonam spem. Utrique enim aestimat non
imminere eis pericula.
11. Sed in hoc differunt, quod ignorantes non aestimant ea quae
ipsi aggrediuntur esse simpliciter et in se ipsis periculosa, illi
autem qui sunt bonae spei cognoscunt quidem qualia sint in se ipsis ea
quae aggrediuntur. Sed tamen non reputant ea esse sibi periculosa.
Unde illi qui sunt ignorantes, tanto sunt deteriores illi qui sunt
bonae spei, quanto nullam dignitatem habent, sed ex solo defectu
scientiae ad pericula currunt. Illi autem qui sunt bonae spei habent
aliquam dignitatem in quantum propter consuetudinem vincendi bene de se
confidunt. Et ideo illi qui sunt bonae spei etiam postquam cognoscant
pericula, permanent per aliquod tempus, donec scilicet magnitudo
periculi superet eorum spem. Sed illi qui per ignorantiam sunt fortes
statim cum cognoscunt aliud esse quam suspicarentur, fugiunt. Quod
passi sunt Argeny, qui erant quidam cives Graeciae, et dum putarent
contra Syconios pugnare, qui erant alii cives eis infirmiores,
inciderunt in quosdam alios fortiores.
12. Ultimo autem concludit quod hi de quibus dictum est dicuntur
fortes, inquantum existimantur fortes propter actus similitudinem, non
quod vere sint fortes.
|
|