|
1. Circa audacias autem et timores et cetera. Postquam philosophus
determinavit materiam et actum fortitudinis, hic determinat quasdam
proprietates fortitudinis secundum quod fortitudo se habet ad
delectationem vel tristitiam. Et circa hoc duo facit. Primo ponit
fortitudinis proprietates. Secundo excludit eas a militari
fortitudine, ibi: milites autem nihil forsitan et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quomodo se habet fortitudo ad
timorem et audaciam. Secundo quomodo fortitudo se habeat ad
tristitiam, ibi: in sustinendo utique et cetera. Tertio quomodo se
habeat ad delectationem, ibi: sed adhuc videbitur utique et cetera.
Dicit ergo primo quod cum fortitudo sit circa audacias et timores, non
aequaliter est circa utrumque. Sed magis laus huius virtutis est in
hoc quod aliquis bene se habet circa terribilia. Ille enim qui in
terribilibus non perturbatur, sed circa ea se habet sicut oportet,
magis commendatur quod sit fortis quam ille qui bene se habet circa
audacias. Et hoc ideo quia timor imminet homini ab aliquo fortiori
contra ipsum insurgente. Audacia autem consurgit ex hoc quod aliquis
aestimat eum quem invadit, suam non excedere potestatem. Difficilius
autem est stare contra fortiorem, quam insurgere in aequalem vel
minorem.
2. Deinde cum dicit: in sustinendo utique etc., ostendit qualiter
fortitudo se habeat circa tristitiam. Ad cuius evidentiam
considerandum est quod idem est obiectum timoris et tristitiae,
scilicet malum, sed differt secundum differentiam praeteriti et
futuri. Nam malum futurum est terribile; malum autem praesentialiter
imminens est contristans. Ad fortem autem pertinet non solum stare
contra timores futurorum periculorum, sed etiam in ipsis periculis
persistere, sicut prius dictum est. Et ideo dicit quod aliqui
praecipue dicuntur fortes ex eo quod bene sustinent tristia, id est
pericula praesentialiter imminentia, puta percussiones et vulnera. Et
inde est quod fortitudo habet tristitiam adiunctam.
3. Et ex hoc iuste laudatur quod non recedit a bono virtutis ad hoc
quod fugiat tristitiam. Rationabiliter autem ex hoc fortitudo est
maxime laudabilis, quia laus virtutis maxime consistit in hoc quod
aliquis bene operetur circa difficilia. Difficilius autem est quod
aliquis sustinet tristia, quod pertinet ad fortitudinem, quam quod
abstineat a delectabilibus, quod pertinet ad temperantiam. Unde
laudabilior est fortitudo quam temperantia.
4. Deinde cum dicit: sed adhuc videbitur etc., ostendit quomodo
fortitudo se habeat circa delectationem. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit propositum. Secundo excludit errorem, ibi: et quanto
utique et cetera. Tertio infert quoddam corollarium ex dictis, ibi,
non utique in omnibus et cetera. Dicit ergo primo, quod cum fortitudo
sit in sustinendo tristia, videtur quidem fortis habere aliquam
delectationem ex consecutione finis propter quem fortiter agit; sed
ista delectatio evanescit, idest debiliter sentitur propter
circumstantes tristitias, sicut accidit in agonibus gignasticis, in
quibus scilicet pugiles nudi pugnant.
5. Delectantur enim pugiles in fine, cuius gratia pugnant, scilicet
quia coronantur et honorantur. Sed sustinere percussiones est eis
dolorosum. Et hoc negare est negare eos esse carnales. Quia si
habent carnem sensibilem, necesse est quod laesiva inferant eis
dolorem. Et similiter omnis labor quem sustinent in pugnando, est eis
tristabilis. Et quia multa sunt haec tristabilia et dolorosa quae
sustinent, et bonum quod habent pro fine est aliquid parvum, non
videntur aliquam delectationem sentire, quia delectatio absorbetur a
maiori tristitia. Et ita etiam accidit in actu fortitudinis, quia
mors et vulnera sunt dolorosa et tristia forti, quamvis fortis ea
sustineat volens propter assequendum bonum virtutis et propter vitandam
turpitudinem vitiosam, qui quidem finis est potior quam pugilum. Unde
magis remanet aliquid de delectatione finis.
6. Deinde cum dicit: et quanto utique etc., excludit errorem
Stoicorum qui ponebant quod virtuosus nullam tristitiam habet. Circa
hoc autem duo facit: primo ostendit quod forti imminet maxima
tristitia. Secundo, quod per hoc non minuitur eius fortitudo, sed
augetur, ibi: sed nihil minus et cetera. Arguit autem in prima parte
ex eo quod supponebant Stoici, scilicet quod nihil esset bonum hominis
nisi virtus. Et ideo dicebant virtuosum non tristari, quia in proprio
bono non patitur aliquod detrimentum. Sed e converso philosophus dicit
quod quanto aliquis est magis perfectus in virtute et magis felix
secundum felicitatem praesentis vitae, tanto magis imminet ei tristari
in morte secundum considerationem bonorum praesentis vitae.
7. Duo enim sunt quae augent tristitiam alicuius hominis in amissione
alicuius boni. Primo quidem quando privatur bono quo dignus erat.
Secundo propter magnitudinem boni quo privatur. Et utrumque accidit
in proposito quia virtuoso maxime dignum est quod vivat. Privatur
etiam virtuosus scienter maximis bonis, scilicet optima vita sua et
virtutibus quas amittit quantum ad usum praesentis vitae. Et hoc
infert ei tristitiam, etiam dato quod non immineat ei tristitia
respectu quorumcumque aliorum malorum quae tolerantur salva vita.
8. Considerandum tamen quod aliquibus virtuosis propter spem futurae
vitae fit mors desiderabilis. Sed neque Stoici sic loquebantur,
neque ad philosophum pertinebat de his quae ad statum alterius vitae
pertinent, in praesenti opere loqui.
9. Deinde cum dicit: sed nihil minus etc., dicit quod praedicta
tristitia non minuit fortitudinem. Sed ex hoc dicitur aliquis magis
fortis, ex eo quod bonum fortitudinis quod quaeritur in bello eligit
prae illis bonis quae moriendo amittit, magis appetens unum magnum
bonum facere quam multa minora bona servare, sicut infra in IX huius
dicetur.
10. Deinde cum dicit: non utique autem etc., concludit ex
praemissis quod, licet in primo et secundo dictum sit, quod
operationes virtutum sunt delectabiles, non tamen in omnibus virtutibus
existit operatio delectabilis nisi secundum quod attingit finem. Et
hoc dicitur propter fortitudinem, ut ex dictis patet.
11. Deinde cum dicit: milites autem etc., excludit praedictas
proprietates a militari fortitudine. Et dicit quod nihil prohibet
aliquos esse optimos milites qui non sunt tales quales descripsimus esse
fortes. Sed forte illi qui sunt minus fortes sunt milites meliores,
et nullum aliud bonum attendunt, sicut nec fortitudinis; sunt enim
isti parati ad pericula non propter aliquod bonum virtutis, sed vitam
suam, quam exponunt discrimini, quodammodo commutant ad parva lucra,
puta stipendiorum vel praedae.
12. Deinde cum dicit: de fortitudine quidem igitur etc., epilogat
quae dicta sunt. Et dicit quod tantum dictum est de fortitudine et ex
his quae dicta sunt potest figuraliter accipi quid est fortitudo: ut
dicamus quod fortitudo est virtus medio modo se habens secundum rationem
rectam circa timores et audacias propter bonum.
|
|