|
1. Post haec de temperantia dicamus et cetera. Postquam philosophus
determinavit de fortitudine quae respicit terribilia quae sunt
corruptiva humanae vitae, hic agit de temperantia quae respicit
delectabilia, quibus humana vita conservatur, scilicet cibos et
venerea. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est intentio.
Secundo exequitur propositum, ibi, quoniam quidem igitur et cetera.
Dicit ergo primo, quod post haec quae dicta sunt de fortitudine,
dicendum est de temperantia. Et rationem continuationis assignat ex
hoc quod istae duae virtutes conveniunt in subiecto. Utraque enim est
irrationabilium partium, prout scilicet irrationabilis pars animae
dicitur quae nata est et contraire et oboedire rationi, ut supra in I
habitum est. Huiusmodi autem est appetitus sensitivus, ad quem
pertinent animae passiones.
2. Unde oportet quod in appetitu sensitivo sint omnes virtutes quae
sunt circa passiones. Est autem fortitudo circa passionem timoris et
audaciae quae sunt in irascibili; temperantia autem circa delectationes
et tristitias quae sunt in concupiscibili. Unde fortitudo est in
irascibili, sed temperantia in concupiscibili.
3. Considerandum tamen est quod delectationes circa quas est
temperantia sunt communes nobis et brutis, scilicet delectationes
ciborum et venereorum. Et similiter timores circa quos est fortitudo
sunt communes nobis et brutis, scilicet timores mortis. Et ideo
specialiter dixit quod hae duae virtutes sunt irrationabilium partium,
quia ad irrationabiles partes animae pertinent, non solum propter ipsas
passiones, sed etiam propter passionum obiecta. Sunt enim quaedam
passiones ex quarum obiectis bruta animalia non patiuntur, sicut
divitiae, honores et alia huiusmodi.
4. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., incipit
determinare de temperantia. Et primo inquirit quae sit materia
temperantiae. Secundo determinat actum ipsius et oppositorum
vitiorum, ibi, concupiscentiarum autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo proponit in generali materiam temperantiae. Secundo
inquirit materiam specialem, ibi, circa quales igitur et cetera.
Circa primum resumit tria quae supra in secundo dicta sunt. Quorum
primum est quod temperantia medium tenet circa delectationes. Secundum
est quod ipsa etiam est circa tristitias, quae scilicet proveniunt ex
absentia delectabilium, unde minus est temperantia circa tristitias
quam circa delectationes quia efficacius aliquid agit per suam
praesentiam quam per suam absentiam. Tertium autem quod intemperantia
est similiter circa delectationes et tristitias, eo quod contraria
fiunt circa idem.
5. Deinde cum dicit: circa quales igitur etc., inquirit specialem
materiam temperantiae. Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo
est intentio. Secundo distinguit delectationes, ibi: determinentur
autem etc.; tertio ostendit circa quales delectationes sit
temperantia, ibi, qui autem tales et cetera. Dicit ergo primo, quod
cum temperantia sit circa delectationes, oportet nunc determinare circa
quales delectationes sit ut etiam in speciali ratio temperantiae
cognoscatur.
6. Deinde cum dicit: determinentur autem etc., distinguit
delectationes. Et dicit quod earum quaedam sunt animales, quaedam
corporales. Corporales quidem delectationes sunt, quae consummantur
in quadam corporali passione exterioris sensus. Animales autem
delectationes sunt quae consummantur ex sola apprehensione interiori.
Et exemplificat de delectationibus animalibus, incipiens a causa
delectationis quae est amor. Unusquisque enim delectatur ex hoc quod
habet id quod amat. Invenitur autem in quibusdam amor honoris, et in
quibusdam amor disciplinae, quae non apprehenduntur exteriori sensu,
sed interiori apprehensione animae, unde uterque horum, scilicet et
ille qui est amator honoris, et ille qui est amator disciplinae,
gaudet per id quod amat, dum scilicet habet ipsum. Et hoc gaudium non
fit per aliquam corporis passionem, sed per solam apprehensionem
mentis.
7. Deinde cum dicit: qui autem circa tales etc., ostendit quod
circa animales delectationes non est temperantia. Et designat tria
genera harum delectationum. Quaedam enim sunt animaliter
delectabilia, quae habent quamdam speciem honestatis, sicut honor et
disciplina, sicut praemissum est. Et ideo dicit quod circa huiusmodi
delectationes non dicuntur aliqui neque temperati neque intemperati,
quia temperantia et intemperantia videntur respicere aliquas
delectationes turpitudinem habentes. Sunt tamen et circa delectationes
honorum et disciplinae quaedam alia media et extrema pertinentia ad
alias virtutes, ut patebit in quarto.
8. Secundo autem ibi: similiter autem etc., ponit quasdam alias
delectationes animales, quae consistunt in dictis vel factis hominum.
Et dicit quod sicut temperantia non est circa delectationes honoris et
disciplinae, ita etiam non est circa alias delectationes, quae non
sunt corporales. Illos enim qui amant audire fabulas et narrare, et
totum diem terunt vel expendunt in quibuscumque contingentibus dictis
vel factis, scilicet non necessariis neque utilibus, dicimus esse
garrulos, sed non dicimus eos esse intemperatos. Quia intemperantia
non solum habet vanitatem, sed etiam turpitudinem quamdam.
9. Tertio ibi: neque contristatos in pecuniis etc., ponit tertium
genus animalium delectationum, quae sunt respectu exteriorum rerum
sicut sunt pecuniae et amici. Unde dicit quod illi, qui inordinate
contristantur in subtractione pecuniarum et amicorum, non dicuntur
intemperati, sed possunt dici secundum aliquid aliud vitiosi, quia
tales tristitiae non habent turpitudinem, sed solam inordinationem
appetitus. Et ex his concludit quod ex quo temperantia non est circa
aliquod genus animalium delectationum, quod sit circa corporales
delectationes.
10. Deinde cum dicit non omnes autem etc., ostendit quod
temperantia non sit circa omnes delectationes corporales, sed circa
aliquas. Et primo ostendit quod temperantia non sit circa
delectationes trium sensuum qui per exterius medium sentiunt. Secundo
ostendit quomodo sit circa delectationes duorum sensuum, qui sentiunt
per medium coniunctum, ibi: videntur utique et gustu et cetera.
Circa primum tria facit. Primo ostendit quod temperantia non sit
circa delectationes trium sensuum praedictorum. Secundo ostendit quod
huiusmodi delectationes non conveniunt animalibus brutis, ibi, non est
autem neque in aliis et cetera. Tertio infert quamdam conclusionem ex
dictis, ibi circa tales igitur et cetera. Circa primum tria facit.
Primo manifestat quod temperantia non sit circa delectationes visus.
11. Et dicit quod temperantia non est circa omnes delectationes
corporales, quae fiunt per exteriores sensus. Illi enim qui
delectantur in visibilibus, non dicuntur ex hoc temperati neque
intemperati. Et exemplificat de tribus generibus visibilium. Quorum
quaedam sunt sensibilia propria visus, sicut colores. Quaedam autem
sunt sensibilia communia, quae tamen per visum maxime cognoscuntur,
sicut figurae. Quaedam autem sunt sensibilia per accidens, sicut
Scriptura, ratione eius quod per Scripturam significatur.
12. Nec hoc dicitur quin in his possit esse virtus et vitium,
contingit enim quod in talibus aliquis delectetur sicut oportet, idest
medio modo, et secundum superabundantiam et defectum, quae pertinent
ad curiositatem, non autem ad intemperantiam, quae est circa
delectationes vehementiores.
13. Secundo ibi: similiter autem etc., ostendit quod temperantia
non est circa delectationes proprias auditus. Et dicit quod similiter
se habet et in delectationibus quae sunt circa auditum, quod scilicet
circa eas non est temperantia vel intemperantia. Si enim aliquis in
melodiis, idest in consonantiis humanarum vocum, et hypocrisi, idest
simulatione humanae vocis quae fit per musica instrumenta, aliquis
gaudeat vel superabundanter, vel secundum quod oportet, non ex hoc
dicetur temperatus vel intemperatus, quia nec etiam hae sunt multum
vehementes delectationes. Potest autem hoc pertinere ad aliam virtutem
vel vitium.
14. Tertio ibi: neque eos etc., ostendit quod temperantia non sit
circa delectationes olfactus. Circa quod considerandum est, quod
sicut in libro de sensu et sensato dicitur, species odorum dupliciter
distinguuntur. Uno modo secundum se. Alio modo per comparationem ad
species saporum. Dicit ergo, quod neque illi dicuntur temperati vel
intemperati, qui delectantur in odoribus in se consideratis secundum
quod oportet vel plus quam oportet; sed solum si delectentur secundum
accidens, idest secundum quod coincidunt odores cum delectabilibus
gustus et tactus.
15. Illos enim qui gaudent odoribus pomorum vel rosarum vel
thymiamatum, qui sunt species odorum secundum se, non dicimus
intemperatos. Sed illos, qui delectantur in odoribus pulmentorum vel
unguentorum quibus mulieres unguntur. In his enim delectantur
intemperati propter memoriam quorumdam aliorum quae concupiscunt. Et
hoc manifestat per exemplum eorum qui esuriunt, qui gaudent odoribus
ciborum, in quibus non delectantur cum sunt repleti. Et sic patet
quod non delectantur in odoribus secundum se, sed per accidens. Sic
enim gaudere odoribus pertinet ad intemperatum, cui sunt
concupiscibilia ea quae per odores repraesentantur.
16. Deinde cum dicit: non est autem neque in aliis etc., ostendit
quod delectationes praedictorum sensuum non conveniunt aliis animalibus
per se, sed solum per accidens. Et dicit quod in aliis animalibus non
fit delectatio secundum praedictos tres sensus nisi secundum accidens,
id est in ordine ad gustum et tactum. Et hoc manifestat primo in sensu
olfactus; quia canes non delectantur in odore leporum propter ipsum
odorem, sed propter cibum quem sperant, cuius sensum per odorem
accipiunt. Secundo ostendit idem in sensu auditus. Et dicit, quod
leo non delectatur in voce bovis, sed in eius comestione, quem
appropinquare cognoscit per vocem. Unde videtur gaudere voce bovis.
Sed hoc est per accidens. Tertio manifestat idem in visu. Et
dicit, quod etiam leo non delectatur in aspectu cervi vel caprei, quem
vocat agrestem capram, quando invenit aliquid huiusmodi, sed
delectatur in spe habendi cibum.
17. Horum autem ratio est, quia appetitus animalium aliorum movetur
solo instinctu naturae. Et ideo non delectantur nisi in his quae
pertinent ad sustentationem naturae, propter quam dantur huiusmodi
sensus animalibus; sed hominibus dantur propter cognitionem
sensibilium, ex quibus proceditur ad cognitionem rationis, quae movet
hominis appetitum. Et inde est quod homo delectatur in ipsa
sensibilium convenientia secundum se consideratorum, etiam si non
ordinentur ad sustentationem naturae.
18. Deinde cum dicit: circa tales igitur operationes etc.,
concludit ex praemissis quod temperantia est circa tales operationes seu
delectationes, in quibus et reliqua animalia communicant cum homine;
et similiter intemperantia. Unde huiusmodi delectationes videntur esse
serviles et bestiales. Quia id in quo communicamus cum bestiis est in
nobis servile et naturaliter rationi subiectum. Huiusmodi autem sunt
delectationes tactus et gustus, qui sunt duo sensus praeter tres
praedictos.
|
|