|
1. In operationibus autem et cetera. Postquam philosophus solvit
dubitationem motam circa ea quae fiunt propter metum, ostendens
huiusmodi operationes magis esse voluntarias, hic solutionem manifestat
per hoc quod laus et vituperium, honor et poena debentur huiusmodi
operationibus, quae tamen non debentur nisi operationibus voluntariis.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit qualiter huiusmodi
operationibus debeatur laus et vituperium, honor vel poena; secundo
manifestat difficultatem circa hoc imminentem, ibi: est autem
difficile et cetera. Circa primum ponit tres gradus talium operationum
quae fiunt per metum quantum ad hoc quod mereantur laudem vel
vituperium.
2. Et quantum ad primum dicit quod in talibus operationibus quas
dixit esse mixtas ex voluntario et involuntario, quandoque aliqui
laudantur ex eo quod sustinent aliquod turpe, non quidem peccatum, sed
ignominiam aliquam, vel etiam aliquod triste, idest aliquod
afflictivum, propter hoc quod perseverent in aliquibus magnis et
bonis, puta in aliquibus virtuosis actibus. Quando autem accidit e
converso, vituperantur, quia proprium pravi hominis esse videtur, ut
sustineat turpissima, idest aliquas magnas confusiones pro nullo vel
modico bono. Nullus enim sustinet aliquod malum pro conservatione
alicuius boni, nisi illud bonum praeponderet in corde suo illis bonis
quibus opponuntur mala quae sustinet; pertinet autem ad inordinationem
appetitus quod aliquis parva bona praeeligat magnis, quae tolluntur per
magna mala. Et ideo dicit hoc esse pravi hominis, qui habet appetitum
inordinatum.
3. Secundum gradum ponit ibi in aliquibus autem et cetera. Et dicit
quod in quibusdam operationibus propter metum factis non meretur aliquis
laudem, sed solum conceditur venia, ut scilicet aliquis inde non
multum vituperetur, quando scilicet aliquis operatur quaedam quae non
oportet, puta aliqua non decentia ad statum suum, cum tamen non sint
multum gravia, propter timorem aliquorum malorum, quorum sustinentia
excedit humanam naturam, et quae nullus posset sustinere, praecipue
propter hanc causam, puta si alicui immineret sustinere ignis
adustionem, nisi diceret aliquod iocosum mendacium. Vel nisi aliqua
vilia et abiecta opera faceret quae non decerent eius dignitatem.
4. Tertium gradum ponit ibi: quaedam autem fortassis et cetera. Et
dicit quod quaedam operationes sunt adeo malae quod ad eas faciendas
nulla sufficiens coactio adhiberi potest, sed magis debet homo
sustinere mortem patiendo durissima tormenta, quam talia operari,
sicut beatus Laurentius sustinuit adustionem craticulae ne idolis
immolaret. Et hoc ideo philosophus dicit, vel quia morienti propter
virtutem remanet post mortem gloria, vel quia fortiter persistere in
bono virtutis est tantum bonum ut ei aequiparari non possit diuturnitas
vitae, quam homo moriendo perdit. Et ideo dicit quod Alcmaeona,
idest carmina de Alcmaeone facta ab Euripide poeta, videntur esse
derisoria, in quibus narratur quod Alcmaeon coactus fuit matrem
occidere ex praecepto patris sui, qui hoc sibi praeceperat in bello
Thebano moriens, ad quod ierat ex uxoris consilio.
5. Deinde cum dicit: est autem difficile etc., ponit duas
difficultates quae imminent circa praedictas operationes. Quarum prima
pertinet ad iudicium rationis. Et dicit quod quandoque difficile est
iudicare quid sit eligendum pro hoc quod aliquis evitet aliquod malum,
et quid mali sit sustinendum pro hoc quod aliquis non deficiat ab aliquo
bono.
6. Secunda difficultas pertinet ad immutabilitatem affectus. Quam
ponit ibi, adhuc autem et cetera. Et dicit quod adhuc difficilius est
immorari perseveranter in his quae homo cognoscit per iudicium
rationis, quam recte iudicare. Et assignat rationem difficultatis
dicens quod, sicut plurimum contingit, illa quae expectantur, id est
quae timentur, sunt tristia, idest afflictiva vel dolorosa, illa
autem ad quae homines coguntur per horum timorem sunt turpia.
Difficile est autem quod affectus hominis ex timore doloris non
moveatur, et tamen quia illa ad quae aliquis per huiusmodi cogitur sunt
turpia, consequens est quod circa eos qui coguntur ad huiusmodi turpia
agenda per timores tristium, fiant vituperia; circa eos autem qui ad
hoc cogi non possunt, fiant laudes.
7. Deinde cum dicit: qualia utique etc., epilogat quae dicta sunt
ut quorundam rationem assignet. Et primo resumit quaestionem
principalem, scilicet qualia sint dicenda violenta. Secundo resumit
responsionem quantum ad ea quae sunt absolute violenta, et dicit quod
simpliciter, id est absolute, violenta sunt quorum causa est
exterius, ita quod ille qui operatur propter violentiam nihil ad hoc
conferat. Tertio resumit de operationibus mixtis. Et dicit quod illa
quae secundum seipsa, idest absolute et universaliter considerata,
sunt involuntaria, efficiuntur voluntaria secundum certum tempus et
propter certos eventus. Horum autem quamvis secundum se sint
involuntaria, principium tamen est in operante, et ideo dicenda sunt
voluntaria secundum hoc tempus et pro istis causis; et sic patet quod
magis assimulantur voluntariis quam involuntariis, quia sunt voluntaria
consideratis singularibus in quibus operationes consistunt.
8. Quarto resumit quod dixerat de difficultate in talibus
contingente. Et dicit quod non est facile tradere qualia oporteat pro
qualibus eligere. Et rationem assignat ex hoc quod multae differentiae
sunt in singularibus. Et ideo iudicium de eis non potest sub certa
regula comprehendi, sed relinquitur existimationi prudentis.
9. Deinde cum dicit: si quis autem delectabilia etc., excludit
errorem quorumdam de his quae per violentiam fiunt. Quia enim homo est
id quod est secundum rationem, visum est quibusdam quod illud solum
homo per se et quasi voluntarie faceret quod facit secundum rationem;
quandoque autem contingit quod homo contra rationem operatur, vel
propter concupiscentiam alicuius delectationis facit, vel propter
cupiditatem alicuius exterioris boni; et ideo dicebant quod
delectabilia et exteriora bona, puta divitiae, sunt violenta
effective, inquantum scilicet, cum sint quaedam extrinseca, cogunt
hominem ad agendum contra rationem. Sed hoc ipse improbat quinque
rationibus,
10. Quarum prima talis est. Si exteriora inquantum sunt
delectabilia et videntur bona violentiam inferunt, sequetur quod omnia
quae nos agimus sint violenta et nihil in rebus humanis et nihil sit
voluntarium: quia omnes homines quaecumque operantur, operantur gratia
horum, id est propter aliquod delectabile vel propter aliquod quocumque
modo bonum. Hoc autem est inconveniens. Ergo et primum.
11. Secundam rationem ponit ibi et qui quidem et cetera. Quae
talis est. Omnes qui operantur ex violentia et involuntarii operantur
cum tristitia. Unde et in V metaphysicae dicitur quod necessitas est
contristans, quia contrariatur voluntati. Sed illi qui operantur
propter aliquod bonum seu propter aliquod delectabile adipiscendum,
operantur cum delectatione. Non ergo operantur per violentiam et
nolentes.
12. Tertiam rationem ponit ibi ridiculum autem et cetera. Et dicit
quod ridiculum est causari, idest incusare, exteriora bona et non
incusare se ipsum ex eo quod reddit se venabilem, idest permittit se
superari, a talibus appetibilibus; non enim voluntas nostra ex
necessitate movetur a talibus appetibilibus, sed potest eis inhaerere
vel non inhaerere, eo quod nihil eorum habet rationem universalis et
perfecti boni, sicut felicitas, quam omnes ex necessitate volumus.
13. Quartam rationem ponit ibi et bonorum quidem se ipsum et
cetera. Et dicit quod ridiculum est, quod aliquis dicat se ipsum esse
causam bonorum, id est virtuosarum operationum, et quod delectabilia
sint causa turpium operationum in quantum alliciunt concupiscentiam.
Ideo autem hoc dicit esse ridiculum, quia contrariae operationes
reducuntur in eamdem potentiam rationalem, sicut in causam. Et ideo
oportet quod sicut ratio secundum seipsam agens est causa virtuosae
operationis, ita etiam sit causa vitiosae operationis sequendo
passiones.
14. Quintam rationem ponit ibi videtur utique violentum et cetera.
Et dicit, quod violentum est cuius principium est extra ita quod ille
qui patitur vim nihil conferat ad actionem. Sed ille qui agit propter
bona exteriora confert aliquid ad actionem. Ergo, quamvis principium
inclinans eius voluntatem sit extra, non tamen eius operatio est
violenta: neque simpliciter, quia aliquid confert ad operationem;
neque per aliquam mixtionem, quia in operationibus mixtis, non
redditur aliquid simpliciter voluntarium, sicut accidit hic. Et ideo
ibi operatur homo cum tristitia, hic autem cum delectatione, ut dictum
est.
|
|