|
1. Videntur utique et gustu et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod temperantia et intemperantia non sunt circa delectationes
trium sensuum, sed circa delectationes duorum, scilicet gustus et
tactus, hic ostendit qualiter sit circa delectationes utriusque. Et
circa hoc tria facit. Primo ostendit quod directe temperantia non est
circa delectationes gustus, sed circa delectationes tactus. Secundo
manifestat quod dixerat per exemplum, ibi, propter quod et oravit et
cetera. Tertio infert conclusionem ex dictis: communissimus autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod temperantia et intemperantia parum vel
nihil videntur uti eo, quod proprie pertinet ad gustum, prout scilicet
ad gustum pertinet iudicare de saporibus. Sic autem utuntur gustu,
illi qui probant vina, vel qui condiunt pulmenta et experiuntur utrum
convenientem saporem pulmentis dederint.
2. In hoc autem non multum delectantur intemperati, vel etiam non
subtrahitur eis multum de delectatione, si ciborum sapores non bene
discernant. Sed tota eorum delectatio consistit in usu quarumdam rerum
delectabilium, puta in sumptione ciborum et potuum, et in usu
venereorum, qui quidem usus fit per tactum. Unde manifestum est,
quod delectatio intemperati, directe est circa tactum. Circa gustum
autem, non est nisi secundum quod sapores faciunt delectabiliorem usum
ciborum. Et ideo dixit supra quod in parum utitur intemperantia
gustu, scilicet secundum id quod ordinatur ad tactum, vel nihil
quantum ad id quod secundum se convenit gustui.
3. Deinde cum dicit propter quod et oravit etc., manifestat quod
dixerat per exemplum. Quidam enim Philosenus nomine, Erixius
patria, cum voraciter comederet pultes, desideravit quod guttur eius
fieret longius gutture gruis, ut scilicet diu cibus in eius gutture
remaneret. Ex quo patet quod non delectabatur gustu, qui non viget in
gutture sed in lingua, sed delectabatur solo tactu.
4. Deinde cum dicit communissimus autem etc., infert quoddam
corollarium ex dictis. Sensus enim tactus, circa quem est
intemperantia, est communissimus inter omnes sensus, quia in hoc sensu
communicant omnia animalia. Et ideo intemperantia videtur esse iuste
exprobrabilis, quia inest hominibus non quantum ad id quod est proprium
hominis, sed quantum ad id in quo communicat cum aliis animalibus.
Delectari autem in talibus, et huiusmodi diligere tamquam maxima
bona, videtur esse maxime bestiale. Et inde est quod vitia
intemperantiae maximam turpitudinem habent, quia per ea homo bestiis
assimilatur. Et inde est quod ex huiusmodi vitiis redditur homo maxime
infamis et vituperabilis.
5. Et quia posset aliquis dicere, quod etiam in his quae ad tactum
pertinent, est aliquid proprium homini quod non est bestiale, ideo ad
hanc obviationem excludendam subdit, quod temperantiae subtrahuntur
illae delectationes quae sunt maxime liberales, utpote hominibus
appropriatae, et secundum rationem factae, sicut sunt delectationes
quae fiunt in gignasiis, id est in exercitiis ludorum, per
contritionem et calefactionem, dum aliqui ad invicem luctantur aut
aliter exercentur, non per ordinem ad concupiscentias ciborum vel
venereorum. Delectatio enim tactus quam intemperatus quaerit, non est
circa totum corpus, sed circa quasdam corporis partes.
6. Deinde cum dicit concupiscentiarum autem etc., ostendit qualis
sit actus temperantiae circa praedictam materiam et etiam oppositorum
vitiorum. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit propositum.
Secundo comparat vitia intemperantiae ad quaedam alia vitia, ibi,
voluntario autem magis assimilatur et cetera. Circa primum tria
facit. Primo determinat de intemperantia, ostendens qualiter operetur
circa praeinquisitam materiam. Secundo determinat de insensibilitate,
ibi, deficientes autem et cetera. Tertio de temperantia, ibi,
temperatus autem medie et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quomodo intemperantia se habeat circa delectationes; secundo
quomodo se habeat circa tristitias, ibi, circa tristitias autem et
cetera. Sicut autem supra dictum est, quod ad idem ordinantur timor
et tristitia, quia tristitia est praesentium malorum, sicut timor
futurorum, ita etiam in idem ordinantur concupiscentia, quae est
futurorum bonorum, et delectatio quae est praesentium; unde et
temperantia est eadem ratione circa concupiscentias et delectationes.
Primo ergo ponit quamdam divisionem concupiscentiarum. Secundo
manifestat eam, ibi: puta quae cibi etc.; tertio ostendit qualiter
intemperantia sit circa utrasque concupiscentias, ibi, in naturalibus
quidem igitur et cetera.
7. Dicit ergo primo quod quaedam concupiscentiae sunt communes, et
quaedam sunt propriae, quae se habent per appositionem quamdam ad
communes.
8. Deinde cum dicit puta quae cibi etc., manifestat divisionem
praemissam. Et primo manifestat quae sunt concupiscentiae communes.
Et dicit, quod concupiscentia cibi in communi est naturalis, utpote
consequens totam naturam speciei aut etiam generis. Et inde est, quod
omnis homo ad subveniendum indigentiae naturae concupiscit siccum
alimentum quod dicitur cibus, vel humidum quod dicitur potus et
quandoque utrumque. Sicut etiam Homerus dicit, quod omnis homo tam
iuvenis quam crescens, idest adolescens concupiscit lectum in quo
requiescat.
9. Secundo etiam ibi talem autem etc., ostendit quae sint propriae
delectationes. Et dicit, quod non omnes homines concupiscunt talem
vel talem lectum, puta stratum plumis aut pretiosis tegumentis.
Similiter etiam non omnes desiderant talem vel talem cibum, puta
pretiosum aut delicate paratum; neque etiam omnes idem concupiscunt;
sed quidam in talibus, concupiscunt hoc, quidam aliud. Unde
huiusmodi concupiscibilia videntur esse nostra, quia scilicet ad ea non
inclinamur ex natura, sed potius ex nostra adinventione. Nihil tamen
prohibet etiam in his esse aliquid naturale quasi pertinens ad naturam
individui licet non pertineat ad naturam generis vel speciei. Videmus
enim quod diversa sunt delectabilia diversis, secundum diversas
complexiones eorum. Et quibusdam sunt quaedam delectabiliora quam alia
indifferenter propter naturalem complexionem eorum.
10. Deinde cum dicit: in naturalibus quidem igitur etc., ostendit
qualiter sit intemperantia circa concupiscentias praedictas. Et dicit
quod in concupiscentiis naturalibus quae sunt communes, pauci peccant.
Et non est peccatum in hoc nisi uno modo, scilicet secundum quod plus
aliquis quam natura requirat comedit vel bibit. Contingit enim quod
aliquis comedit vel bibit quicquid ei detur, si tamen hoc faciat usque
ad superfluam repletionem, in quo est superabundantia respectu
multitudinis cibi vel potus quam natura requirit; natura enim non
concupiscit nisi quod suppleatur indigentia. Unde quod aliquis assumat
ultra indigentiam, est excessus supra naturam.
11. Et ideo tales dicuntur gastrimargi, a gastir, quod est
venter, et margos, quod est furor vel insania, quasi furor vel
insania ventris, quia scilicet implent naturam praeter indigentiam.
Et tales fiunt illi qui sunt multum bestiales, quia videlicet ad hoc
solum adhibent curam, ut ventrem impleant absque discretionem, sicut
et bestiae.
12. Secundo ibi: circa proprias autem delectationes etc.,
ostendit qualiter se habeat intemperantia circa proprias concupiscentias
sive delectationes. Et dicit quod circa eas multi et multipliciter
peccant, scilicet secundum omnes circumstantias. Illi enim qui sunt
amatores talium delectationum peccant eo quod gaudent in his quibus non
oportet, puta in sumendo cibos non convenientes eis, vel etiam
peccant, quasi magis gaudentes eis quibus oportet; puta si quis nimis
delectetur in sumptione convenientium ciborum; vel etiam quia in his
delectantur absque discretione, sicut stultorum multitudo, vel etiam
non servant debitum modum ut delectentur sicut oportet. In omnibus
enim his superabundant intemperati, quia gaudent de quibusdam, de
quibus non oportet gaudere, quia sunt indecentia, et secundum suam
naturam odibilia. Et si in quibusdam talium oporteat gaudere, gaudent
magis quam oportet et absque discretione sicut multi gaudent.
13. Et sic ultimo concludit quod, cum intemperantia sit
superabundantia circa huiusmodi delectationes, quod est vituperabilis,
sicut et aliae superabundantiae, ut supra in II dictum est.
|
|