|
1. Circa tristitias autem non quemadmodum et cetera. Postquam
philosophus determinavit qualiter temperantia sit circa delectationes,
hic ostendit quomodo sit circa tristitias. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo diversimode se habeat circa tristitiam fortis,
temperatus et intemperatus. Secundo manifestat quod dixerat, ibi,
intemperatus quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod non
similiter se habent circa tristitiam fortis, temperatus et
intemperatus. Fortis enim patitur quidem magnas tristitias; sed
laudatur in hoc quod bene sustinet eas, ut supra dictum est. Sed
temperatus non laudatur ex eo quod sustineat tristitias. Neque
intemperatus vituperatur in hoc quod non sustineat eas, sicut
vituperatur timidus. Sed vituperatur intemperatus de hoc quod magis
tristatur quam oportet. Et est eius tristitia non ex aliquo laesivo
imminenti, sicut est tristitia timidi; sed tristatur de hoc quod non
adipiscitur delectabilia quae concupiscit. Et sic delectatio per suam
absentiam causat in eo tristitiam. E contrario autem temperatus
laudatur in hoc quod non tristatur in hoc quod abstinet a
delectabilibus, sed promptus est a delectabilibus abstinere. Quia non
multum ea concupiscit. Est autem potior effectus qui consequitur ex
praesentia causae alicuius, quam qui consequitur ex absentia.
2. Et ideo fortitudo principalius est circa tristitias quae
consequuntur ex praesentia nocivorum, temperantia autem est secundario
circa tristitias quae consequuntur ex absentia delectabilium,
principaliter autem circa delectationes quae ex delectabilium praesentia
consequuntur.
3. Deinde cum dicit intemperatus quidem igitur etc., manifestat
quod dixerat, scilicet quod intemperato delectatio tristitiam faciat.
Hoc enim accidit quia intemperatus concupiscit delectabilia omnia.
Appetit enim delectationem propter seipsam. Et ideo appetit omnia
quae delectationem faciunt, vel appetit ea quae maxime sunt
delectabilia, in quorum comparatione alia delectabilia minus curat.
Et inde est quod eius electio non regitur ratione, sed ducitur a
concupiscentia, ut eligat delectabilia, et praecipue quae maxime sunt
talia, supra alia bona quae sunt utilia vel honesta. Postponunt enim
intemperati utile et honestum, ut delectationem assequantur. Et ideo
intemperatus tristatur quando non adipiscitur delectationem, quam
concupiscit. Concupiscentia enim quando non adipiscitur rem concupitam
est cum tristitia.
4. Et licet hoc videatur esse inconveniens secundum superficialem
verisimilitudinem quod aliquis propter delectationem tristetur, tamen
verum est intemperatum propter delectationem tristari. Non enim
tristatur nisi propter eius absentiam, sicut et navis perit propter
gubernatoris absentiam.
5. Deinde cum dicit: deficientes autem etc., determinat de vitio
intemperantiae opposito, quod deficit circa delectationes. Et dicit
quod non multum contingit quod aliqui deficiant circa delectationes,
ita ut minus gaudeant quam oportet, idest quam requiratur ad sanitatem
et bonam habitudinem corporis et ad decentem conversationem cum aliis,
in quo consistit vitiosus defectus, quem supra in secundo nominavit
insensibilitatem: quae non convenit humanae naturae, quia etiam
reliqua animalia discernunt cibos, in quorum quibusdam delectantur, in
aliis autem non. Et sic acceptare aliquas delectationes videtur
pertinere ad communem naturam generis.
6. Unde si aliquis sit cui nihil sit delectabile, iste videtur esse
longe a natura humana. Et quia hoc raro contingit, ille qui sic
deficit non habet aliquod nomen nisi quod supra vocavit eum
insensibilem. Non autem ad supra vocavit insensibilem. Non autem ad
hanc insensibilitatem pertinet quod aliqui a delectationibus abstineant
propter aliquem finem utilem vel honestum, sicut negotiatores propter
lucra et milites propter victoriam. Hoc enim non fit praeter id quod
oportet, quod pertinet ad vitium defectus.
7. Deinde cum dicit: temperatus autem etc., ostendit qualiter
temperatus se habeat circa praedictam materiam. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit a quibus temperatus abstineat. Secundo quibus
et qualiter utatur, ibi: quaecumque autem ad sanitatem et cetera.
Dicit ergo primo quod temperatus medio modo se habet circa praedicta,
scilicet circa delectationem, tristitiam et concupiscentiam. Nam
primo quidem quantum ad delectationes non delectatur in illis turpibus
in quibus maxime delectatur intemperatus, sed magis tristatur, si
quando aliquid tale occurrat, et universaliter non delectatur in quibus
non oportet, neque etiam vehementius delectatur quam oportet. Et
similiter secundum nullam aliam circumstantiam superabundat. Secundo
autem quantum ad tristitias non superflue tristatur in absentia
delectabilium. Tertio autem quantum ad concupiscentiam non concupiscit
delectabilia absentia quia non multum curat de eis vel concupiscit ea
cum debita mensura, quam non excedit neque concupiscens magis quam
oportet neque concupiscens quando non oportet neque secundum aliquam
aliam circumstantiam mensuram rationis excedit.
8. Deinde cum dicit: quaecumque autem etc., ostendit quibus et
qualiter utatur temperatus. Et dicit quod quaecumque delectabilia
expediunt ad sanitatem corporis vel ad bonam habitudinem, ut scilicet
homo sit promptus et expeditus ad ea quae habet facere, huiusmodi
temperatus appetet, tamen secundum debitam mensuram et secundum quod
oportet. Si qua autem sunt alia delectabilia, quae non sint
necessaria ad duo praedicta, appetet ea temperatus triplici tamen
conditione observata.
9. Primo quidem ut non sint impeditiva sanitatis et bonae
habitudinis, sicut est superfluus cibus vel potus. Secundo ut non
sint praeter bonum, idest praeter honestatem, sicut est delectatio
adulterii. Tertio ut non sint super substantiam, idest ut non
excedant facultatem hominis, sicut si pauper velit uti cibariis nimis
sumptuosis. Ille enim qui sic se habet ut appetat delectationes
impeditivas sanitatis et bonae habitudinis atque contrarias honestati
vel excedentes divitias suas, magis amat delectationes quam dignum
sit. Quod non convenit temperato qui amat eas secundum rationem
rectam.
|
|