|
1. Voluntario autem magis assimulatur et cetera. Postquam
philosophus determinavit de actu temperantiae et oppositorum vitiorum,
hic comparat peccatum intemperantiae ad alia peccata. Et circa hoc duo
facit. Primo comparat intemperantiam ad vitium timiditatis. Secundo
ad vitia puerorum, ibi: nomen autem intemperantiae et cetera. Circa
primum duo facit. Primo ostendit quod intemperantia plus habeat de
voluntario quam timiditas. Secundo ostendit quod alio ordine invenitur
voluntarium in utroque vitio, ibi, videbitur autem utique et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quod intemperantia plus habeat
de voluntario quam timiditas. Secundo infert quoddam corollarium ex
dictis, ibi, propter quod exprobrabilius et cetera. Dicit ergo primo
quod intemperantia magis assimilatur voluntario quam timor, quia
scilicet plus habet de voluntario. Et hoc probat duabus rationibus.
2. Quarum prima sumitur ex eo quod proprie consequitur ad voluntarium
et involuntarium. Unusquisque enim delectatur in eo quod voluntarie
agit: tristatur autem in eo quod est involuntarium. Manifestum est
autem quod intemperatus agit propter delectationem quam concupiscit.
Timidus autem agit propter tristitiam quam fugit. Horum autem
duorum, delectatio est desiderabilis, quia non solum delectatur ille
qui delectatione actualiter fruitur, sed etiam ille qui delectationem
quaerit propter spem delectationis consequendae. Tristitia autem est
fugienda, et per consequens involuntaria. Et sic manifestum est quod
intemperantia movetur ab eo quod est per se voluntarium. Timiditas
autem movetur ab eo quod est fugiendum et involuntarium. Plus igitur
accedit ad voluntarium intemperantia, quam timiditas.
3. Secundam rationem ponit ibi et tristitia quidem et cetera. Quae
sumitur ex ignorantia quae causat involuntarium. Quia enim tristitia
consequitur ex praesentia alicuius contrarii et nocivi, sequitur quod
tristitia stupefaciat et corrumpat naturam eius qui habet tristitiam,
et inde est quod sensus hominis ex tristitia impeditur a propria
cognitione. Sed delectatio causatur ex praesentia convenientis quod
non corrumpit naturam. Unde delectatio non stupefacit, neque
corrumpit sensum eius qui delectatur. Ex quo sequitur quod
intemperantia quae operatur propter delectationem plus habeat de
voluntario quam timor qui movetur propter tristitiam.
4. Deinde cum dicit propter quod exprobrabilius etc., concludit
quod quia voluntariis debetur laus in bonis et vituperium in malis,
quod vitium intemperantiae sit exprobrabilius quam vitium timiditatis
quod habet minus de voluntario. Ad quod etiam addit aliam rationem ex
eo quod tanto aliquod vitium est magis exprobrabile, quanto facilius
vitari potest.
5. Vitari autem potest unumquodque vitium per assuetudinem ad
contrarium. Facile autem est assuescere bene operari in his circa quae
est temperantia, duplici ratione. Primo quidem, quia delectabilia
ciborum et potuum et aliorum huiusmodi multotiens occurrunt in vita
humana. Unde non deest homini occasio assuescendi bene operari circa
talia. Secundo quia assuescere bene operari in talibus non habet
periculum, non enim est magnum periculum si aliquis abstineat aliquando
ab aliquo delectabilium tactus. Sed in vitio timiditatis est e
converso, quia et raro occurrunt bellica pericula. Et huiusmodi
aggredi periculosum est. Unde consequens est quod exprobrabilius est
vitium intemperantiae quam timiditatis.
6. Deinde cum dicit videbitur autem utique etc., ostendit quod non
eodem ordine voluntarium invenitur in utroque vitio. Et primo ostendit
quo ordine inveniatur in timiditate. Secundo quo ordine inveniatur in
intemperantia, ibi: intemperato autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod timor non videtur similiter voluntarium habere in universali et in
singularibus. Universalia enim videntur esse sine tristitia, puta
quod aliquis vadat ad pugnam et invadat hostes. Sed singularia quae
occurrunt, puta quod aliquis vulneretur et depellatur et alia huiusmodi
patiatur, tantam tristitiam ingerunt ut homines propter huiusmodi
stupefiant in tantum quod proiciant arma et alia huiusmodi turpiter
faciant. Unde quia in universali sunt voluntaria et in singulari
involuntaria redduntur, videntur esse violenta, inquantum scilicet ab
exteriori principio homo inducitur ad hoc quod deserat hoc quod prius
volebat.
7. Deinde cum dicit: intemperato autem etc., ostendit quis sit
ordo circa intemperantiam. Et dicit quod ibi est ordo conversus; quia
singularia sunt maxime voluntaria, quia proveniunt secundum quod homo
concupiscit et appetit. Sed totum in universali consideratum est minus
voluntarium, puta quod aliquis adulterium faciat. Nullus enim
concupiscit esse intemperatus in universali. Sed singularia quibus
homo fit intemperatus sunt delectabilia.
8. Huius autem differentiae ratio sumenda est ex hoc quod tristitia,
quae movet timorem, pertinet ad involuntarium, sicut delectatio, quae
movet intemperantiam, pertinet ad voluntarium. Omnis autem affectio
animae circa singularia vehementior est. Et ideo circa singularia
timiditas plus habet de involuntario, intemperantia vero plus de
voluntario. Et ideo in vitiis intemperantiae maxime nocivum est
immorari cogitatione per quam homo ad singularia descendit quae
alliciunt voluntatem.
9. Deinde cum dicit: nomen autem intemperantiae etc., comparat
vitium intemperantiae ad peccata puerorum. Et primo ponit
convenientiam quantum ad nomen. Secundo rationem convenientiae
assignat, ibi, non male autem videtur et cetera. Dicit ergo primo,
quod nomen intemperantiae transfertur ad peccata puerorum; quod quidem
in lingua nostra magis apparet ex parte virtutis quam ex parte vitii.
Dicimus enim castitatem temperantiae speciem sicut et pueros
disciplinatos dicimus castigatos. Eos autem, qui sunt
indisciplinati, possumus dicere incastigatos. Sicut et ille, qui non
est castus, dicitur incestuosus. Et huiusmodi translationis ratio
est, quia habent quamdam similitudinem huiusmodi peccata, ut postea
ostendetur. Sed quid horum nominetur ab alio, non refert ad
propositum. Manifestum est tamen quod id cui posterius est nomen
impositum nominatur ab eo cui nomen fuit impositum prius.
10. Deinde cum dicit: non male autem videtur etc., assignat
rationem praedictae translationis nominis secundum similitudinem peccati
intemperantiae ad peccata puerorum. Et primo quantum ad necessitatem
castigationis, sive refrenationis. Secundo quantum ad modum
castigandi vel refrenandi, ibi: propter quod oportet et cetera.
Dicit ergo primo, quod non male videtur esse facta translatio huius
nominis ab uno peccato ad aliud. Et hoc propter similitudinem,
secundum quam translationes fiunt. Oportet enim puniri, id est
castigari et refrenari eum qui prava appetit, et cuius malus appetitus
multum augetur: in quo conveniunt concupiscentia et puer.
11. Et haec convenientia videtur esse rationabilis; quia pueri
maxime vivunt secundum concupiscentiam, quia ipsi appetunt maxime
delectationem, quod pertinet ad rationem concupiscentiae. Causa autem
quare appetant delectationem, dicetur in septimo. Et ideo si puer et
concupiscentia non bene ratione persuadeantur, perveniunt ad quoddam
dominium et ad multum augmentum, ita scilicet quod dominabitur
delectationis appetitus, qui est concupiscentia.
12. Et huius ratio est, quia appetitus delectationis est
insatiabilis; quinimmo quanto plus gustatur plus concupiscitur, eo
quod est secundum se appetibilis. Et inde est, quod sicut puero
insipienti, ita etiam concupiscentiae propria operatio auget cognatum,
id est hoc quod est eis simile; nam, si puer insipiens dimittatur
operari secundum suam insipientiam, magis in eo insipientia crescet;
et si homo concupiscentiae satisfaciat, magis concupiscentia crescit in
homine, et dominatur. Et praecipue si concupiscentiae vel
delectationes sint magnae, ex parte obiecti, id est de rebus multum
delectabilibus, et vehementes ex parte eius qui concupiscit et
delectatur, qui multum ex eis afficitur, in tantum quod impediant
hominis cogitationem sive ratiocinationem, quae quanto magis remanet,
tanto concupiscentia minus potest dominari.
13. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., ostendit
similitudinem utrorumque peccatorum, quantum ad modum castigandi, sive
refrenandi. Et dicit, quod quia concupiscentia et delectatio, si sit
vehemens, facit sui augmentum, ideo oportet, quod sint mensuratae,
idest non excedentes in magnitudine, sive in vehementia affectionis,
et paucae secundum numerum, et quod nil contrarientur rationi quantum
ad speciem concupiscentiae seu delectationis, quae sumitur ex parte
obiecti. Et illud quod ita se habet in concupiscentiis et
delectationibus, dicimus esse bene persuasum et punitum, idest
castigatum a ratione. Sicut enim oportet quod puer vivat secundum
praeceptum paedagogi, sic oportet, quod vis concupiscibilis consonet
rationi. Intentio enim utriusque, scilicet et rationis et paedagogi,
est ad bonum. Et ita se habet concupiscibile in homine temperato, qui
concupiscit quae oportet et sicut oportet et quando oportet, prout
ordinat ratio.
14. Ultimo autem concludit, quod ista sunt, quae dicta sunt a
nobis de temperantia. Et in hoc finitur tertius liber.
|
|