|
1. Quod autem propter ignorantiam et cetera. Postquam philosophus
determinavit de involuntario per violentiam, hic determinat de
involuntario per ignorantiam. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
quomodo sit aliquid involuntarium per ignorantiam. Secundo manifestat
quaedam quae dixerat, ibi, forsitan igitur non malum et cetera.
Circa primum ponit tres differentias circa ignorantiam. Quarum prima
attenditur secundum quod aliquid propter ignorantiam fit, sed
diversimode se habet ad voluntatem: quandoque enim est voluntati
contrarium: et tunc proprie dicitur involuntarium. Quandoque autem
non est contrarium voluntati, sed est praeter voluntatem in quantum est
ignoratum et hoc non dicitur involuntarium, sed non voluntarium.
2. Dicit ergo, quod hoc quod fit propter ignorantiam, ita scilicet
quod ignorantia sit causa eius, universaliter est non voluntarium, ex
hoc scilicet quod actus voluntatis non fertur in illud. Non enim
potest actus voluntatis ferri in id quod est penitus ignoratum, cum
obiectum voluntatis sit bonum cognitum. Sed tunc solum id quod ex
ignorantia causatur, dicitur involuntarium, quasi voluntati
contrarium, quando postquam cognoscitur inducit tristitiam et
poenitudinem, quae est tristitia de his quae quis fecit; ex hoc enim
aliquid est contristans quod est voluntati contrarium, ut dicitur in V
metaphysicae.
3. Ille enim qui propter ignorantiam operatur aliquid, et non
tristatur de hoc quod operatus est illud postquam cognoscit, puta si
accipiat argentum aestimans se accipere stamnum, non potest dici quod
volens acceperit argentum, cum non cognoverit illud esse argentum;
neque potest dici quod nolens, idest contra suam voluntatem acceperit
argentum, cum non tristetur de eo quod propter ignorantiam argentum
accepit. Ille enim videtur esse nolens, qui habet tristitiam et
poenitudinem de eo quod propter ignorantiam fecit. Sicut si aliquis
accepisset e converso stamnum putans accipere argentum. Sed quia ille
qui non paenitet alter est ab illo qui paenitet qui dicitur nolens,
vocetur ille non volens. Quia enim differt a nolente secundum rem,
melius est quod habeat nomen proprium et distinctum.
4. Secundam differentiam ponit ibi alterum autem videtur et cetera.
Quae quidem accipitur secundum differentiam respectus eius quod fit ad
ignorantiam, quae quandoque est causa eius, quandoque vero procedit ex
alia causa. Dicit ergo, quod alterum videtur esse quod aliquis
operetur propter ignorantiam ab eo quod aliquis operetur ignorans.
Quandoque enim aliquis operatur ignorans, sed non propter
ignorantiam. Sicut ebrius vel iratus, non operatur propter
ignorantiam, sed propter ebrietatem vel iram. Et tamen neuter eorum
operatur sciens, sed ignorans, quia ex ebrietate et ira causatur
ignorantia, simul cum tali operatione: et ita ignorantia se habet ut
concomitans operationem, et non sicut causa eius.
5. Ex hoc autem concludit quod, sicut iratus operatur ignorans, non
autem propter ignorantiam, sed propter iram: ita omnis malus operatur
non quidem propter ignorantiam, sed ignorans in particulari quae bona
oporteat facere et a quibus malis oporteat fugere, inquantum scilicet
aestimat hoc malum sibi nunc esse faciendum, et ab hoc bono sibi nunc
esse cessandum. Et propter hoc peccatum, quia scilicet operantur quae
non oportet. Ignorantes autem universaliter fiunt iniusti quoad
alios, et mali quoad seipsos. Ex quo patet, quod ex hoc quod aliquis
operatur ignorans, et non propter ignorantiam, non causatur
involuntarium. Quia nullus propter id quod involuntarius facit, est
iniustus vel malus.
6. Tertiam differentiam ponit ibi involuntarium autem vult dici et
cetera. Quae quidem sumitur ex parte eius quod ignoratur. Ubi
considerandum est quod duorum potest esse ignorantia. Uno modo
secundum quod aliquis ignorat quid oporteat facere vel vitare. Et hanc
ignorantiam dicit esse eius quod confert, idest quod operari oportet.
Talis autem ignorantia non causat involuntarium, quia ignorantia
huiusmodi non potest homini habenti usum rationis provenire nisi ex
negligentia. Quia quilibet tenetur adhibere sollicitudinem ad sciendum
quid oporteat eum facere vel vitare: unde si ipsa ignorantia reputatur
voluntaria, dum homo eam non vult vitare sicut tenetur, consequens est
quod nec id quod per huiusmodi ignorantiam fit, involuntarium
iudicetur. Et hoc est quod dicit, quod involuntarium vult, idest
natum est dici, non si quis ignorat quod confert, idest quod est
expediens ad operandum. Hoc autem potest aliquis ignorare dupliciter.
7. Uno modo in aliquo particulari eligibili; puta cum aliquis
propter concupiscentiam aestimat sibi nunc esse fornicandum. Alio modo
in universali, ut patet in erroneo qui opinatur omnem fornicationem
esse licitam. Utraque autem ignorantia est eius quod confert. Unde
neutra involuntarium causat. Et hoc est quod subdit quod illa
ignorantia quae est in electione, per quam scilicet aliquis aestimat
hoc malum sibi nunc esse faciendum, non est causa involuntarii, sed
magis est causa malitiae, idest peccati. Neque etiam ignorantia quae
est in universali est causa involuntarii, quia propter huiusmodi
ignorantiam aliquis vituperatur. Non autem vituperatur aliquis propter
involuntarium, ut supra habitum est.
8. Alia autem est ignorantia singularium conditionum, puta quod ista
mulier sit uxor, vel quod iste vir sit pater, vel quod iste locus sit
sacer. Et ista sunt circa quae et in quibus est operatio humana, per
quorum iustam ignorantiam aliquis meretur misericordiam et veniam, eo
quod ille qui ignorat aliquid horum, operatur involuntarie. Unde
patet, quod ignorantia talium singularium circumstantiarum, causat
involuntarium, non autem ignorantia eius quod confert.
9. Deinde cum dicit: forsitan igitur non malum etc., manifestat
quod dixerat: scilicet quae sunt istae circumstantiae, quarum
ignorantia causat involuntarium. Et circa hoc tria facit. Primo
proponit quae sint istae circumstantiae; secundo qualiter ignorentur,
ibi, omnia quidem igitur, et cetera. Tertio, qualiter earum
ignorantia involuntarium causet, ibi: circa omnia utique haec et
cetera. Circa primum considerandum est, quod circumstantiae nihil
aliud sunt, quam quaedam singulares conditiones humani actus: quae
quidem possunt accipi, vel ex parte causarum actus, vel ex parte
ipsius actus. Causa autem actus est efficiens, vel finis. Efficiens
autem est vel agens principale vel instrumentale; ex parte autem
actus, tria accipi possunt: scilicet ipsum genus actus, materia sive
obiectum ipsius et modum agendi; et secundum hoc philosophus ponit hic
sex circumstantias et dicit, quod non est malum, immo oportunum,
determinare quae et quot sint ista singularia, quorum ignorantia,
involuntarium facit. Et utitur adverbio dubitandi, sicut et in multis
aliis locis in hoc libro propter incertitudinem moralis materiae.
10. Enumerans ergo haec singularia, dicit, quis, quod pertinet ad
personam principalis agentis. Et quid scilicet agat, quod pertinet ad
genus actus. Et circa quid, quod pertinet ad materiam vel obiectum.
Apponit autem et circa hoc, id quod pertinet ad mensuram actus aut
agentis, id est locum vel tempus, cum dicit, vel in quo operatur.
Quia omnes res exteriores videntur similem habitudinem habere ad actum
humanum. Tullius autem hoc quod dicitur circa quid, comprehendit sub
hoc quod dicitur quid. Quod autem dicitur in quo, dividit in duas
circumstantias, scilicet in quando et ubi.
11. Quantum autem ad agens instrumentale subdit. Quandoque autem
et quo, puta instrumento. Non enim omnis actio fit per instrumentum,
puta intelligere et velle. Loco autem huius ponitur a quibusdam,
quibus auxiliis. Nam ille cui praebetur auxilium, utitur auxiliis
sicut instrumento. Quantum autem ad finem dicit: et cuius gratia,
puta cum medicus vulnerat causa salutis. Quantum autem ad modum
agendi, dicit et qualiter, puta quiete, id est leviter, vel
vehementer, id est fortiter.
12. Deinde cum dicit: omnia quidem igitur etc., ostendit qualiter
praedictae circumstantiae ignorentur. Et dicit, quod nullus est, qui
omnes praedictas circumstantias ignoret, nisi sit totaliter insanus.
Et inter ceteras circumstantias, manifestum est, quod non potest
ignorare quis sit operans, quia sic ignoraret se ipsum, quod est
impossibile. Potest autem ignorare id quod quis operatur, sicut illi
qui dicunt aliqua quae non erant dicenda, dicunt excusando seipsos quod
excidit a memoria eorum, vel quod nunquam sciverunt quod talia erant
ineffabilia, idest quod talia non erant dicenda, sicut revelata sunt
mystica, id est secreta, Hayscili, id est cuiusdam poetae; ille
ergo qui talia loquitur ignorat quid facit, quia nescit hoc esse
revelationem secretorum.
13. Et ponit aliud exemplum quantum ad facta: sicut sagittator qui
vult monstrare discipulo suo qualiter sit sagittandum, et mittit
aliquid, scilicet telum; talis etiam nescit quid facit, quia nescit
se dimittere telum. Deinde ponit exemplum de ignorantia eius quod est
circa quid: sicut si aliquis filium suum credat esse hostem qui
impugnet domum eius et interficiat eum. Sicut quaedam mulier dicta
Meropes interfecit filium suum; et sic patet quod in tali facto scit
homo quid facit, quia scit se interficere, sed nescit circa quid,
quia nescit se interficere filium.
14. Postea ponit exemplum de ignorantia instrumenti; sicut si
aliquis in hastiludio utatur hasta lanceata, quam putat esse
rotundatam, scilicet per amotionem ferri; vel si quis aestimet lapidem
quo utitur esse pumicem.
15. Ulterius autem ponit exemplum de ignorantia finis. Et dicit
quod si aliquis medicus vel minutor percutiens hominem propter salutem
corporalem, vel magister propter salutem spiritualem, occidat, iste
habet ignorantiam finis; non quidem eius quem intendebat, sed eius qui
ex opere consequitur. Ignorabat enim quod opus eius ad talem finem
perveniret.
16. Ultimo autem ponit exemplum de ignorantia modi actionis; puta
cum aliquis aestimat se leviter ducere manum ad ostendendum alicui
qualiter sit percutiendum, sicut faciunt pugiles, et fortiter
percutiat; talis enim ignoranter fortiter percutit.
17. Deinde cum dicit: circa omnia utique haec etc., ostendit
quomodo praedictorum ignorantia involuntarium causat. Et primo dicit
quod, cum ignorantia possit esse circa quodlibet praedictorum quinque
quae concurrunt ad operationem, ille videtur nolens sive involuntarius
operari qui ignorat aliquod praedictorum. Non autem aequaliter quantum
ad omnia; sed praecipue si sit ignorantia in principalissimis
circumstantiis.
18. Secundo ibi: principalissima autem etc., manifestat quae sunt
principalissimae circumstantiae. Et dicit quod principalissimae
circumstantiae esse videntur in quibus est operatio, idest obiectum
sive materia actus. Et cuius gratia, idest finis. Quia actus
specificantur secundum obiecta. Sicut autem materia est obiectum
exterioris actus, ita finis est obiectum interioris actus voluntatis.
19. Tertio ibi: secundum talem utique ignorantiam etc., ostendit
quod ignorantia horum non sufficit ad involuntarium. Et dicit quod cum
involuntarium dicatur secundum praedictorum ignorantiam, adhuc
requiritur ad involuntarium quod operatio sit cum tristitia et
poenitudine, ut supra dictum est.
|
|