|
1. Existente autem involuntario et cetera. Postquam philosophus
determinavit de involuntario, hic determinat de voluntario. Et primo
ostendit quid sit voluntarium. Secundo excludit circa hoc quemdam
errorem, ibi, forsitan enim non bene dicitur et cetera. Circa primum
considerandum est quod, quamvis involuntarium videatur dici secundum
remotionem voluntarii, tamen, si ad causas respiciamus, voluntarium
dicitur aliquid per remotionem eorum quae causant involuntarium,
scilicet violentiae et ignorantiae; et quia unumquodque cognoscitur per
suam causam, ideo definitionem voluntarii tradit removendo causas
involuntarii. Et dicit quod, cum involuntarium sit quod fit propter
vim illatam et propter ignorantiam, ut supra dictum est, voluntarium
videtur esse cuius principium est in ipso operante. Et sic excluditur
violentia; ita tamen quod ipse operans sciat singulares circumstantias
quae concurrunt ad operationem. Et per hoc excluditur ignorantia quae
causat involuntarium.
2. Deinde cum dicit forsitan enim etc., excludit quemdam errorem.
Et primo ponit ipsum. Quidam enim putabant quod non omne illud cuius
principium est intra, etiam cum scientia circumstantiarum, est
voluntarium; potest enim contingere quod illud principium quod est
intra non sit appetitus rationalis qui dicitur voluntas a qua
denominatur voluntarium, sed aliqua passio appetitus sensitivi, puta
ira vel concupiscentia vel aliquid aliud huiusmodi; quod philosophus
dicit non esse bene dictum. Et est notandum quod, quia passiones
appetitus sensitivi excitantur a rebus exterioribus apprehensis per
sensum, hic error eiusdem rationis esse videtur cum eo quem supra
removit, secundum quem dicebatur quod res exteriores inferunt
violentiam. Sed illud fuit ibi dicendum ubi agebatur de violento cuius
principium est extra. Hoc autem est hic agendum ubi agitur de
voluntario cuius principium est intra; nam passiones intra nos sunt.
3. Secundo ibi: primum quidem enim etc., improbat praedictam
opinionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Quaecumque
operantur bruta animalia et etiam pueri, operantur secundum passionem
appetitus sensitivi: non autem secundum appetitum intellectivum, quia
carent usu rationis. Si ergo quae per iram et concupiscentiam et alias
passiones appetitus sensitivi fiunt, essent involuntaria, sequeretur
quod neque bruta animalia neque pueri voluntarie operarentur. Dicuntur
autem voluntarie operari, non quia operentur ex voluntate, sed quia
proprio motu sponte agunt, ita quod a nullo exteriori moventur. Hoc
enim dicimus esse voluntarium quod quis sponte et proprio motu
operatur. Ea ergo quae propter iram vel concupiscentiam fiunt, sunt
voluntaria.
4. Secundam rationem ponit ibi deinde utrum nihil et cetera. Quae
talis est. Si ea quae fiunt propter iram vel concupiscentiam non sunt
voluntaria: aut hoc est universaliter verum aut hoc est verum in
malis, non autem in bonis, ut scilicet bona, quae quis facit ex
passione voluntarie faciat, mala autem non voluntarie. Quod forte
ideo dicebant quia bona concordant rationi, cui mala contrariantur.
Voluntas autem in ratione est. Sed hoc secundum videtur esse
ridiculosum: cum sit una causa omnium quae homo facit, sive sint bona
sive mala: scilicet voluntas. Non enim quantumcumque ira vel
concupiscentia increscat, homo prorumpit ad agendum nisi adveniat
consensus rationabilis appetitus. Similiter etiam inconveniens videtur
primum, scilicet quod aliquis dicat non voluntaria bona, quae oportet
appetere etiam secundum passionem. Nam ad ea quae oportet appetere
ratio per voluntatem inducit. Oportet autem in quibusdam irasci, puta
ad coercendum peccata. Et similiter oportet concupiscere quaedam,
puta sanitatem vel disciplinam. Relinquitur ergo falsum esse, quod ea
quae propter passionem fiunt, non sint voluntaria.
5. Tertiam rationem ponit ibi videntur autem involuntaria et cetera.
Quae talis est. Involuntaria sunt cum tristitia. Sed illa quae
fiunt secundum concupiscentiam, fiunt cum delectatione. Non ergo sunt
involuntaria.
6. Quartam rationem ponit ibi adhuc autem quid differunt et cetera.
Quae talis est. Sicut supra habitum est, peccata quae sunt
voluntaria sunt vituperabilia et fugienda. Quod non potest dici de
involuntariis; quia neque potest ea homo fugere neque propter ea
vituperatur. Sed sicut peccata quae fiunt secundum cogitationem,
idest per deliberationem, sunt fugienda et vituperabilia, ita etiam
peccata quae fiunt propter iram, vel aliam passionem. Potest enim
homo per voluntatem passioni resistere. Unde si propter passionem
aliquid turpe operetur, vituperatur. Non ergo differunt ea quae fiunt
ex passione ab his quae fiunt ex deliberatione quantum ad hoc quod sint
voluntaria.
7. Quintam rationem ponit ibi videntur autem et cetera. Quae talis
est. Passiones irrationabiles, id est appetitus sensitivi, videntur
esse humanae, inquantum scilicet appetitus sensitivus potest obedire
rationi, ut supra dictum est. Ergo et operationes quae sunt ab ira et
concupiscentia et aliis passionibus, sunt humanae. Sed nulla operatio
involuntaria est humana. Non enim attribuuntur homini quae operatur
involuntarius, neque ad laudem, neque ad vituperium. Inconveniens
ergo est dicere quod ea quae fiunt ex passione sint involuntaria.
|
|