|
1. Determinatis autem voluntario et cetera. Postquam philosophus
determinavit de voluntario et involuntario, hic determinat de
electione. Et primo determinat de ipsa electione. Secundo de
consilio quod in definitione electionis ponitur, ibi, consiliantur
autem utrum de omnibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quod ad praesentem doctrinam pertinet considerare de
electione. Secundo inquirit quid sit electio, ibi: electio utique
voluntarium et cetera. Dicit ergo primo, quod postquam determinatum
est de voluntario et involuntario, consequens est quod pertranseunter
de electione determinetur, quia videlicet breviter proponit ea quae
sunt necessaria ad considerandum de electione. Quod autem ad hanc
doctrinam pertineat de electione determinare, probat per hoc quod
electio maxime videtur esse propria virtuti, de qua ad praesens
principaliter intenditur.
2. Et huius ratio manifestatur ex hoc quod cum ex habitu virtutis
procedat et interior electio et exterior operatio, mores virtuosi vel
etiam vitiosi magis diiudicantur ex electione quam ex operationibus
exterioribus; omnis enim virtuosus eligit bonum; sed quandoque non
operatur propter aliquod exterius impedimentum. Et vitiosus quandoque
operatur opus virtutis, non tamen ex electione virtuosa, sed ex
timore, vel propter aliquem inconvenientem finem, puta propter inanem
gloriam, vel propter aliquid aliud huiusmodi: unde patet quod ad
praesentem intentionem pertinet considerare de electione.
3. Deinde cum dicit: electio utique etc., ostendit quid sit
electio. Et primo inquirit genus eius. Secundo differentias ipsius,
ibi, dicentes autem ipsam et cetera. Tertio concludit definitionem
eius, ibi: quid igitur vel quale quid et cetera. Genus autem
electionis est voluntarium, quia praedicatur universaliter de electione
et est in plus. Unde dicit primo quod omnis electio est quiddam
voluntarium, non autem omnino sunt idem electio et voluntarium, sed
voluntarium est in plus. Quod probat duplici ratione.
4. Quarum primam ponit ibi, voluntario quidem enim et cetera. Quae
talis est. Pueri et alia animalia communicant ipso voluntario,
inquantum scilicet proprio motu aliquid sponte operantur, ut supra
dictum est. Non autem communicant electione, quia non operantur ex
deliberatione, quod requiritur ad electionem: ergo voluntarium est in
plus quam electio.
5. Secundam rationem ponit ibi, et repentina et cetera. Quae talis
est. Ea quae repente facimus, dicimus esse voluntaria, quia scilicet
principium eorum in nobis est; non autem dicuntur esse secundum
electionem, quia scilicet non fiunt ex deliberatione. Ergo
voluntarium est in plus quam electio.
6. Deinde cum dicit: dicentes autem ipsam etc., investigat
differentias electionis, probando scilicet eam differre ab his cum
quibus videtur convenire. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, non enim commune, et
cetera. Dicit ergo primo, quod quidam dixerunt electionem esse
concupiscentiam, quia scilicet utrumque importat motum appetitus in
bonum. Quidam autem posuerunt electionem esse iram, forte propter hoc
quod in utroque est quidam usus rationis. Iratus enim utitur ratione,
inquantum iudicat iniuriam illatam esse dignam vindicta. Quidam vero
considerantes, quod electio est sine passione, attribuerunt electionem
parti rationali, vel quantum ad appetitum, dicentes eam esse
voluntatem, vel quantum ad apprehensionem, dicentes eam esse quamdam
opinionem. Et simpliciter in his quatuor comprehenduntur omnia
principia humanorum actuum: quae sunt ratio ad quam pertinet opinio,
appetitus rationalis, quae est voluntas: appetitus sensitivus, qui
dividitur in irascibilem, ad quam pertinet ira, et concupiscibilem,
ad quam pertinet concupiscentia. Dicit autem philosophus, quod non
videntur recte dicere, qui dicunt electionem esse aliquid horum.
7. Deinde cum dicit: non enim commune etc., probat propositum.
Et primo ostendit, quod electio non sit concupiscentia. Secundo quod
non sit ira, ibi, ira autem, et cetera. Tertio, quod non sit
voluntas, ibi, sed neque voluntas, et cetera. Quarto quod non sit
opinio, ibi, neque iam opinio, et cetera. Circa primum ponit
quatuor rationes. Quarum prima communis est concupiscentiae et irae,
et est talis. Concupiscentia et ira communiter inveniuntur in
hominibus, et in animalibus irrationabilibus. Sed in irrationabilibus
non invenitur electio, ut dictum est. Ergo electio non est neque
concupiscentia neque ira.
8. Secundam rationem ponit ibi et incontinens et cetera. Quae talis
est. Si electio esset concupiscentia, quicumque operatur eligens,
operaretur concupiscens, et e converso. Hoc autem est falsum. Quia
incontinens operatur secundum concupiscentiam, non autem secundum
electionem. Quia non immanet proprie electioni propter
concupiscentiam. Continens autem e converso operatur ex electione,
non autem ex concupiscentia cui per electionem resistit, ut infra in
septimo patebit. Ergo electio non est idem concupiscentiae.
9. Tertiam rationem ponit ibi: et electioni quidem et cetera. Quae
talis est. Concupiscentia contrariatur electioni, in eo scilicet qui
est continens vel incontinens. Contrarium enim eligit uterque secundum
rationem ei quod concupiscit secundum appetitum sensitivum. In neutro
autem concupiscentia contrariatur concupiscentiae; quia tota
concupiscentia utriusque ad idem tendit, scilicet ad delectabile
sensus. Non est autem intelligendum, quod nulla concupiscentia
contrarietur alteri concupiscentiae. Inveniuntur enim concupiscentiae
contrariorum: puta cum unus concupiscit moveri, et alius quiescere.
Ergo patet quod electio non est idem concupiscentiae.
10. Quartam rationem ponit ibi et concupiscentia quidem et cetera.
Quae talis est. Concupiscentia semper est cum delectatione, scilicet
propter praesentiam rei concupitae, vel cum tristitia propter eius
carentiam. Ad omnem enim passionem sequitur delectatio et tristitia ut
in secundo habitum est. Sed electio non est ex necessitate cum
delectatione vel tristitia. Potest enim esse absque omni passione, ex
solo iudicio rationis. Ergo electio non est concupiscentia.
11. Deinde cum dicit: ira autem etc., ostendit quod electio non
sit idem irae. Et dicit quod adhuc electio minus est ira quam
concupiscentia. Quia etiam secundum apparentiam ea quae facta sunt
propter iram, non videntur esse facta secundum electionem, eo quod
propter velocitatem motus irae ea quae fiunt ex ira maxime sunt
repentina. Quamvis enim in ira sit aliquis usus rationis, inquantum
scilicet iratus incipit audire rationem iudicantem quod iniuria debet
vindicari, non tamen perfecte audit eam determinantem modum et ordinem
vindictae; unde ira maxime excludit deliberationem, quae requiritur ad
electionem. Concupiscentia autem non ita repente operatur. Unde ea
quae fiunt secundum concupiscentiam, non videntur esse remota ab
electione sicut ea quae fiunt per iram.
12. Deinde cum dicit sed neque voluntas etc., ostendit
differentiam electionis ad voluntatem. Et primo proponit quod
intendit. Secundo probat propositum, ibi, electio quidem enim, et
cetera. Tertio concludit radicem differentiae voluntatis et
electionis, ibi, universaliter autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod neque etiam electio est voluntas, quamvis videatur esse propinqua
voluntati. Utrumque enim pertinet ad unam potentiam; scilicet ad
appetitum rationalem, qui voluntas dicitur. Sed voluntas nominat
actum huius potentiae secundum quod fertur in bonum absolute. Electio
autem nominat actum eiusdem potentiae relatum in bonum secundum quod
pertinet ad nostram operationem, per quam in aliquod bonum ordinamur.
13. Deinde cum dicit: electio quidem enim etc., probat propositum
tribus rationibus. Quarum prima talis est. Electio enim, quia
refertur ad nostram operationem, non dicitur esse impossibilium. Et
si quis dicat se eligere aliquid impossibilium, videbitur esse
stultus. Sed voluntas, quia respicit bonum absolute, potest esse
cuiuscumque boni, licet sit impossibile, sicut potest aliquis velle
esse immortalis, quod est impossibile secundum statum huius
corruptibilis vitae. Ergo electio et voluntas non sunt idem.
14. Secundam rationem ponit ibi et voluntas quidem est et cetera.
Quae talis est. Voluntas alicuius potest esse circa ea quae non fiunt
per ipsum: sicut ille qui circumspicit duellum, potest velle quod
vincat aliquis ypocrita, id est simulatam gerens personam, puta qui
ingreditur campum quasi pugil, cum non sit pugil, vel etiam quod
vincat ille qui vere est athleta. Sed nullus eligit talia quae fiunt
per alium, sed solum illa quae existimat posse fieri per ipsum. Ergo
electio differt a voluntate.
15. Tertiam rationem ponit ibi adhuc autem voluntas et cetera. Et
dicit quod voluntas magis est finis quam eius quod est ad finem. Quia
ea quae sunt ad finem volumus propter finem. Propter quod autem
unumquodque, illud magis. Sed electio est solum eorum quae sunt ad
finem, non autem ipsius finis. Quia finis praesupponitur, ut iam
praedeterminatus. Ea vero quae sunt ad finem, inquiruntur ut a nobis
disponenda in finem. Sicut sanitatem, quae est finis medicationis,
volumus principaliter. Sed eligimus medicinalia per quae sanemur. Et
similiter volumus esse felices, quod est ultimus finis, et hoc dicimus
nos velle, sed non congruit dicere quod eligamus nos esse felices.
Ergo electio non est idem voluntati.
16. Deinde cum dicit universaliter autem etc., ponit radicem
totius differentiae, ad quam universaliter omnes praedictae
differentiae referuntur. Et dicit, quod electio videtur esse circa ea
quae sunt in potestate nostra. Et haec est causa quare nec est
impossibilium, neque eorum quae per alios fiunt, neque finis, qui ut
plurimum praestituitur nobis a natura.
|
|