|
1. Neque iam opinio utique erit et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod electio non est idem neque concupiscentiae neque irae,
quae pertinent ad appetitum sensitivum, neque etiam voluntati quae
pertinet ad appetitum rationalem, hic ostendit quod non est idem
opinioni quae pertinet ad ipsam rationem. Et circa hoc tria facit.
Primo ostendit, quod electio non est idem cuilibet opinioni.
Secundo, quod non est idem specialiter opinioni quae est de operandis
a nobis ibi sed neque cuidam, et cetera. Tertio movet quamdam
dubitationem, quam insolutam relinquit, ibi, si autem praesit opinio
et cetera. Dicit ergo primo, quod secundum praedicta apparet, quod
electio non est idem quod opinio universaliter sumpta: et hoc probat
duabus rationibus. Quarum prima talis est. Opinio potest esse circa
omnia et non minus circa necessaria et impossibilia quam circa ea quae
sunt in potestate nostra. Sed electio est solum circa ea quae sunt in
nobis, ut dictum est. Ergo electio non est idem opinioni.
2. Secundam rationem ponit ibi, et falso et vero et cetera. Quae
talis est. Ea quae diversis differentiis dividuntur, differunt, nec
sunt idem. Sed opinio dividitur vero et falso, quia pertinet ad vim
cognitivam, cuius obiectum est verum, non autem dividitur bono et malo
quibus dividitur electio, quae pertinet ad vim appetitivam, cuius
obiectum est bonum. Et ex hoc concludit, quod electio non est idem
opinioni universaliter acceptae. Et hoc est adeo manifestum, quod
nullus contrarium dicit.
3. Deinde cum dicit: sed neque cuidam etc., ostendit quod electio
non est idem cuidam opinioni, quae scilicet est de his quae cadunt sub
nostra operatione. Et hoc ostendit quinque rationibus. Quarum prima
talis est. Ex hoc quod eligimus bona vel mala dicimur quales quidam,
id est boni vel mali, non autem ex hoc quod opinamur bona vel mala,
sive vera vel falsa, dicimur boni vel mali. Ergo electio non est idem
opinioni quae est de eligibilibus.
4. Huius autem differentiae ratio est quia bonus vel malus dicitur
aliquis non secundum potentiam, sed secundum actum, ut habetur in IX
metaphysicae, id est non ex hoc quod est potens bene operari, sed ex
hoc quod bene operatur: ex hoc autem, quod homo est perfectus secundum
intellectum fit homo potens bene operari, non autem bene operans,
sicut ille qui habet habitum grammaticae ex hoc ipso est potens loqui
congrue; sed ad hoc quod congrue loquatur, requiritur quod hoc velit.
Quia habitus est quo quis agit cum voluerit, ut dicit Commentator in
tertio de anima. Unde patet, quod bona voluntas facit hominem bene
operari, secundum quamcumque potentiam vel habitum rationi obedientem.
Et ideo aliquis dicitur simpliciter bonus homo ex hoc, quod habet
bonam voluntatem. Ex hoc autem, quod habet bonum intellectum, non
dicitur bonus homo simpliciter, sed secundum quid: puta bonus
grammaticus, vel bonus musicus. Et ideo, quia electio pertinet ad
voluntatem, opinio autem ad intellectum, ex electione dicimur boni vel
mali, non autem ex opinione.
5. Secundam rationem ponit ibi, et eligimus quidem et cetera. Quae
talis est. Electio praecipue respicit actiones nostras. Eligimus
enim quod accipiamus hoc vel fugiamus, vel quicquid est aliud quod ad
actiones nostras pertinet. Sed opinio principaliter respicit res.
Opinamur enim quid est hoc, puta quod est panis, vel ad quid
conferat, vel qualiter sit eo utendum. Non est autem opinio
principaliter circa operationes nostras, puta quod opinemur nos
accipere aliquid vel fugere. Quia actiones nostrae sunt quaedam
singularia contingentia, et cito transeuntia. Unde earum cognitio vel
opinio, non multum quaeritur propter veritatem quae sit in eis, sed
solum propter opus. Ergo electio non est idem opinioni.
6. Tertiam rationem ponit ibi: et electio quidem laudatur et
cetera. Quae talis est. Bonum electionis in quadam rectitudine
consistit, prout scilicet appetitus recte ordinat aliquid in finem.
Et hoc est quod dicit, quod electio magis laudatur in hoc, quod est
eius cuius oportet quasi recte, sed opinio laudatur in hoc, quod vere
est alicuius. Et sic bonum et perfectio opinionis est veritas.
Quorum autem sunt diversae perfectiones, et ipsa sunt diversa. Ergo
electio non est idem opinioni.
7. Quartam rationem ponit ibi et eligimus quidem et cetera. Quae
talis est. Electio est cum quadam certitudine. Illa enim eligimus,
quae maxime scimus esse bona. Sed opinio est sine certitudine.
Opinamur enim illa quae non multum scimus esse vera. Ergo non sunt
idem.
8. Quintam rationem ponit ibi et videntur et cetera. Si enim opinio
et electio essent idem, oporteret quod idem essent illi qui eligunt
optima et qui habent veram opinionem de eis. Sed hoc patet esse
falsum. Quidam enim vere opinantur in universali quid sit melius, sed
propter malitiam non eligunt quod melius est, sed quod est deterius.
Ergo electio et opinio non sunt idem.
9. Deinde cum dicit: si autem praesit etc., movet quamdam
dubitationem: utrum scilicet opinio praecedat electionem, vel sequatur
ad ipsam. Et dicit, quod hoc nihil differt ad propositum. Quia nunc
non intendimus determinare ordinem eorum, sed solum utrum electio sit
idem alicui opinioni. Sciendum tamen, quod opinio, quum pertineat ad
vim cognoscitivam, per se loquendo praecedit electionem quae pertinet
ad vim appetitivam, quae movetur a cognoscitiva. Per accidens tamen
contingit quandoque, quod opinio sequitur electionem; puta cum aliquis
ex affectu eorum quae eligit mutat opinionem quam prius habebat.
10. Deinde cum dicit: quid igitur etc., ostendit quid sit
electio. Et dicit quod cum non sit aliquod quatuor praedictorum,
oportet considerare quid sit secundum genus, vel quale quid est
secundum differentiam. Et quantum ad genus videtur, quod sit
voluntarium. Non tamen omne voluntarium est eligibile, ut supra
dictum est, sed voluntarium praeconsiliatum. Et quod haec differentia
sit addenda, manifestat per hoc, quod consilium est actus rationis,
et ipsa electio oportet quod sit cum actu rationis et intellectus. Et
hoc videtur subsignare, idest occulte signare ipsum nomen eius, quod
signat ut aliquid prae aliis accipiatur. Hoc autem pertinet ad
rationem conferentem, ut unum aliis praeferatur.
|
|