|
1. Consiliantur autem utrum de omnibus et cetera. Postquam
philosophus determinavit de electione, hic determinat de consilio. Et
primo de consilio secundum se. Secundo per comparationem ad
electionem, ibi consiliabile autem, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit de quibus debeat esse consilium. Secundo
determinat de modo et ordine consiliandi, ibi, consiliamur autem non
de finibus, et cetera. Circa primum duo facit; primo dicit de quo
est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, de aeternis autem,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quaestionem, quam
tractare intendit. Et est quaestio, utrum homines consilientur de
omnibus rebus, ita quod unumquodque sit consiliabile, aut quaedam sint
de quibus non est consilium.
2. Secundo ibi dicendum autem forsitan etc., exponit propositam
quaestionem. Et dicit quod non dicitur illud consiliabile, de quo
quandoque consiliatur aliquis insipiens, qui scilicet habet usum
rationis, sed perversum; vel insanus, qui totaliter usu rationis
caret. Sed illud vere dicitur consiliabile de quo consiliantur homines
habentes intellectum recte dispositum. Tales enim non consiliantur
nisi de rebus, quae in natura sua talia sunt ut de eis consilium haberi
debeat, quae proprie dicuntur consiliabilia; insipientes autem
quandoque consiliantur etiam de his, quae in natura sua sunt talia ut
de eis consilium haberi non debeat.
3. Deinde cum dicit: de aeternis autem etc., ostendit de quibus
sit consilium. Et primo distinguendo res secundum causas secundo
distinguendo eas secundum artes quascumque, ibi, et quidem circa
certas etc.; tertio distinguendo eas secundum ipsarum rerum
conditiones, ibi, consiliari autem oportet, et cetera. Circa primum
tria facit: primo ostendit de quibus non sit consilium. Secundo
concludit de quibus sit ibi, consiliamur autem, etc.; tertio
ostendit conclusionem sequi ex praemissis, ibi, haec autem et sunt
reliqua, et cetera. Circa primum quinque facit. Primo dicit quod
nullus consiliatur de aeternis, idest de his quae semper sunt et sine
motu. Huiusmodi autem sunt, vel illa quorum substantiae motui non
subduntur, sicut substantiae separatae, et ipsa mundi universitas.
Vel etiam ea quae, etsi secundum esse sint in materia mobili, tamen
secundum rationem ab huiusmodi materia abstrahuntur, sicut sunt
mathematica. Unde ponit exemplum de diametro quadrati, et costa idest
latere eius, de quibus nullus consiliatur an sint commensurabiles.
4. Secundo ibi: sed neque de his etc., dicit quod etiam nullus
consiliatur de his quae etsi moveantur, motus tamen eorum semper est
uniformis; sive uniformitas motus eorum sit ex necessitate non propter
aliquam aliam causam sicut ea quae sunt necessaria per seipsa, sive hoc
sit per naturam corporum mobilium, sive hoc sit propter aliquam causam
separatam, prout ponuntur substantiae immateriales, moventes orbes
caelestes, de quibus hic loquitur. Unde exemplificat de versionibus,
idest de circularibus motibus solis et ortibus eius.
5. Tertio ibi: neque de his quae alias etc., dicit quod neque
etiam est consilium de his quae in motu consistunt, et ut in pluribus
eodem modo fiunt, aliquando tamen licet in paucioribus aliter
accidunt; sicut sunt siccitates, quae ut frequentius accidunt in
aestate, et imbres, qui ut pluries accidunt in hieme, licet quandoque
aliter accidat.
6. Quarto ibi: neque de his quae etc., dicit quod neque consilium
etiam est de his quae fiunt a fortuna, sicut de inventione thesauri.
Sicut enim ea de quibus supra habitum est, non sunt ex operatione
nostra, ita fortuita non possunt esse ex nostra praemeditatione, quia
sunt improvisa, et praeter intentionem.
7. Quinto ibi: sed neque de humanis etc., dicit quod non solum
homines non consiliantur de necessariis, et naturalibus, et
fortuitis, sed nec etiam de omnibus rebus humanis; sicut Lacedaemonii
non consiliantur qualiter Scythae, qui sunt ab eis valde remoti,
optime debeant conversari. Et subiungit rationem communem respondentem
omnibus praedictis, cum dicit. Non enim fiet, et cetera. Quia
scilicet nihil eorum, quae scilicet sunt necessaria vel naturalia, vel
fortuita, vel per alios homines facta, fit per nos.
8. Deinde cum dicit consiliamur autem de his etc., dicit quasi
concludens ex praemissis, de quibus sit consilium. Et dicit, quod
consiliamur de operabilibus, quae in nobis, idest in nostra potestate
existunt. Consilium enim ad operationem ordinatur.
9. Deinde cum dicit: haec autem sunt etc., ostendit hoc sequi ex
praemissis: quia scilicet praeter praemissa, de quibus dictum est quod
non est consilium, ista sola sunt reliqua, scilicet ea quae sunt in
nobis, de quibus dicimus esse consilium. Et hoc probat dividendo
causas. Videntur enim esse quatuor causae rerum, scilicet natura,
quae est principium motus, sive eorum quae semper eodem modo moventur,
sive eorum quae ut in pluribus uniformitatem motus servant; et
necessitas, quae est causa eorum, quae semper eodem modo sunt sine
motu. Et fortuna, quae est causa per accidens, praeter intentionem
agens, sub qua etiam comprehenditur casus. Et praeter has causas
adhuc est causa intellectus, et quicquid est aliud, quod producit id
quod per hominem fit; sicut voluntas et sensus, et alia huiusmodi
principia. Et haec causa diversificatur secundum diversos homines;
ita quod singuli homines consiliantur de his operabilibus quae possunt
fieri per ipsos, ex quo de his quae per alias causas fiunt, consilium
non est, ut dictum est.
10. Deinde cum dicit: et quidem circa certas etc., ostendit de
quibus potest esse consilium secundum diversas artes operativas secundum
quas operamur ea quae in nobis sunt. Et circa hoc duo facit. Primo
ostendit circa quas artes sit consilium, et circa quas non. Et dicit
quod circa illas operativas disciplinas quae habent certos modos
operandi et sunt per se sufficientes, ita scilicet quod effectus operis
earum non dependet ex eventu alicuius extrinseci, circa has inquam
artes non est consilium, sicut de litteris conscribendis. Et huius
ratio est quia non consiliamur nisi in dubiis. Non est autem dubium
qualiter debeat scribi, quia certus est modus scribendi et non dependet
effectus Scripturae nisi ex arte et manu scribentis. Sed de his est
consilium quaecumque fiunt per nos, id est in quibus oportet per nos
determinari qualiter fiant, quia non sunt in se certa et determinata.
11. Secundo ibi: non similiter autem etc., ostendit quod de his
non eodem modo est consilium; sed de quibusdam magis et de quibusdam
minus. Et primo ostendit hanc differentiam inter artes operativas
adinvicem. Et dicit quod non semper de his quae per nos
determinantur, similiter, idest aequali dubitatione consiliamur, sed
de quibusdam magis, quae sunt minus determinata et in quibus plura
exteriora oportet considerare: sicut in arte medicinali, in qua
oportet attendere ad virtutem naturae eius qui sanatur, et in
negotiativa, in qua oportet attendere ad necessitates hominum et
abundantiam rerum venalium, et in gubernativa in qua oportet attendere
ad flatus ventorum; et in his magis consiliamur quam in arte
gignastica, id est luctativa vel exercitativa, quae magis habet certos
et determinatos modos, quanto praedictae artes sunt minus certae. Et
idem intelligendum est in aliis artibus.
12. Secundo ibi: magis autem etc., ostendit differentiam quantum
ad necessitatem consilii inter artes operativas et scientias
speculativas. Et dicit quod magis necesse habemus consiliari circa
artes, scilicet operativas, quam circa disciplinas, scilicet
speculativas: in quibus non est consilium quantum ad ea de quibus
sunt, quia huiusmodi sunt ex necessitate vel ex natura, sed quantum ad
usum earum, ut puta quomodo vel quo ordine sit in eis procedendum. In
quo tamen minus est necesse consiliari quam in scientiis practicis,
circa quas magis dubitamus propter magnam varietatem quae in istis
artibus accidit.
13. Deinde cum dicit: consiliari autem oportet etc., ostendit de
quibus debeat esse consilium, considerando conditiones ipsarum rerum.
Et circa hoc ponit tres conditiones rerum de quibus est consilium. Et
primo dicit quod oportet consiliari de his quae saepius accidunt.
Tamen quia possunt aliter evenire, incertum est qualiter contingent.
Si quis enim vellet in consilium deducere ea quae rarissime accidunt,
puta si pons lapideus per quem transeundum est, cadat, nunquam homo
aliquid operaretur.
14. Secundo ibi: et in quibus etc., dicit quod oportet consiliari
de illis in quibus non est determinatum qualiter oporteat agere. Iudex
enim non consiliatur qualiter debeat sententiare in his quae sunt lege
statuta, sed forte in casibus in quibus non est aliquid lege
determinatum.
15. Tertio ibi: consiliatores autem etc., dicit quod assumimus
nobis alios ad consiliandum in rebus magnis, quasi non credentes nobis
ipsis ut simus sufficientes ad discernendum quid oporteat nos facere.
Et sic patet quod consilium non debet esse de minimis quibuscumque,
sed de rebus magnis.
|
|