|
1. Consiliamur autem non de finibus et cetera. Postquam philosophus
ostendit de quibus sit consilium, hic determinat de modo et ordine
consiliandi. Et quia consilium est quaedam inquisitio, circa hoc tria
facit. Primo ostendit modum consiliativae inquisitionis. Secundo
effectum eius, ibi, et si quidem impossibile etc.; tertio ostendit
huius inquisitionis terminum, ibi, videtur autem quemadmodum et
cetera. Circa primum duo facit: primo proponit modum consiliandi;
secundo manifestat quaedam quae dixerat, ibi, qui enim consiliatur et
cetera. Cum autem consilium sit quaedam inquisitio practica de
operabilibus; necesse est quod sicut in inquisitione speculativa
supponuntur principia et quaedam alia inquiruntur, ita etiam et in
consilio fiat. Unde primo ostendit quid supponitur in consilio.
Secundo quid in consilio quaeratur, ibi, sed ponentes finem et
cetera.
2. Est autem considerandum quod in operabilibus finis est sicut
principium; quia ex fine dependet necessitas operabilium, ut dicitur
in II physicorum; et ideo in consiliis oportet finem supponere. Et
hoc est quod dicit quod non consiliamur de finibus, sed de his quae
sunt ad fines; sicut in speculativis non inquiritur de principiis, sed
de conclusionibus. Hoc autem quod dixerat manifestat per exempla:
quia scilicet medicus non consiliatur an debeat sanare infirmum, sed
hoc supponit quasi finem; nec etiam rhetor consiliatur si debeat
persuadere, sed hoc intendit quasi finem. Nec etiam politicus, idest
rector civitatis consiliatur an debeat facere pacem quae se habet ad
civitatem sicut sanitas ad corpus hominis, quae consistit in
convenientia humorum sicut pax in convenientia voluntatum; et sic etiam
nullus aliorum operantium consiliatur de fine.
3. Deinde cum dicit: sed ponentes finem etc., ostendit de quibus
et quomodo sit inquisitio consilii. Circa quod tria ponit. Quorum
primum est quod supposito aliquo fine, prima intentio consiliantium est
qualiter, idest quo motu vel actione possit perveniri ad illum finem;
et per quae instrumenta oporteat moveri vel agere ad finem, puta per
equum vel navem. Secunda autem intentio est quando ad finem aliquem
per plura perveniri potest sive instrumenta sive actiones, per quid
eorum et facilius et melius perveniatur. Et hoc pertinet ad iudicium
in quo quandoque aliqui deficiunt bene se habentes in inventione viarum
ad finem. Tertia autem intentio est, si contingat quod per unum solum
instrumentum vel motum vel per unum optime perveniatur ad finem, ut
procuretur qualiter per hoc ad finem perveniatur. Ad quod requiritur
constantia et sollicitudo. Et si illud per quod est deveniendum ad
finem non habeatur in promptu, oportet inquirere ulterius per quid
haberi possit et similiter de illo, quousque perveniatur ad causam quae
occurrit prima in operando, quae est ultima in inventione consilii.
4. Deinde cum dicit: qui enim consiliatur etc., manifestat quod
dixerat per similitudinem inquisitionis speculativae. Et dicit quod
ideo causa quae est prima in operatione est ultima in inventione, quia
ille qui consiliatur videtur inquirere, sicut dictum est, per modum
resolutionis cuiusdam. Quemadmodum diagramma, id est descriptio
geometrica in qua qui vult probare aliquam conclusionem oportet quod
resolvat conclusionem in principia quousque pervenit ad principia prima
indemonstrabilia. Omne autem consilium est quaestio, idest inquisitio
quaedam, etsi non omnis quaestio, idest inquisitio, sit consilium,
sicut inquisitio mathematica. Sola enim inquisitio de operabilibus est
consilium. Et quia consilians resolutive inquirit, necesse est quod
eius inquisitio perducatur usque ad id quod est primum in operatione,
quia illud quod est ultimum in resolutione est primum in generatione
sive in operatione.
5. Deinde cum dicit: et si quidem etc., ostendit effectum
consilii. Et primo ostendit propositum. Secundo manifestat quaedam
quae dicta sunt, ibi, quaeruntur autem quandoque et cetera. Dicit
ergo primo, quod postquam inquisitio consilii pervenerit ad id quod
oportet primum operari, si inveniant consiliantes illud esse
impossibile, discedunt, idest dimittunt totum illud negotium quasi
desperantes. Puta si ad negotium aliquod persequendum indiget homo
pecuniis ad dandum aliquibus et non possit eas dare, oportet dimittere
negotium. Si autem appareat quod sit possibile illud quod inventum est
per consilium, statim incipiunt operari: quia, ut dictum est,
oportet esse primum in operatione id ad quod terminatur resolutiva
inquisitio consilii. Possibile autem dicitur aliquid operanti non
solum secundum propriam potentiam, sed etiam secundum potentiam
aliorum. Unde dicit quod possibilia sunt quae fiunt per nos, sub
quibus comprehenduntur ea quae fiunt per amicos, quia ea quae fiunt per
amicos aliqualiter fiunt per nos, in quantum scilicet principium horum
est in nobis prout ipsi intuitu nostri hoc faciunt.
6. Deinde cum dicit quaeruntur autem etc., manifestat quod
dixerat; videlicet quae sunt illa inquisita quae quandoque inveniuntur
impossibilia, quandoque non. Et dicit quod quandoque inquiruntur per
consilium instrumenta, puta equus aut gladius. Quandoque autem
necessitas, idest opportunitas eorum, id est qualiter oporteat eis
uti; et ita etiam est in reliquis artibus: quod quandoque quaeritur
per quid aliquid fiat, quandoque autem qualiter vel propter quid, quae
pertinent ad necessitatem praedictam.
7. Deinde cum dicit: videtur autem, quemadmodum etc., ostendit
quod sit terminus sive status in inquisitione consilii. Et hoc quidem
secundum tria. Primo quidem ex parte ipsius operantis. Unde dicit
quod sicut supra dictum est, homo est principium suarum operationum.
Consilium autem uniuscuiusque hominis est de his quae sunt operabilia
ab ipso. Et ideo quando inquisitio consilii pervenit ad id quod homo
habet in sua potestate, ut faciat, ibi terminatur consilium.
8. Secundo ibi: operationes autem etc., ostendit quod consilium
habet terminum vel statum ex parte finis. Et dicit, quod operationes
omnes sunt aliorum gratia, id est finium. Unde de ipso fine non est
consilium, sed de his quae sunt ad finem. Et sic patet, quod status
est in inquisitione consilii et ex parte finis et ex parte agentis sicut
in demonstrationibus, et in sursum et in deorsum, quasi ex parte
utriusque extremi.
9. Tertio ibi: neque utique singularia etc., ostendit quod est
status in inquisitione consilii ex parte singularium instrumentorum,
quibus utimur in operationibus sicut quibusdam mediis ad perveniendum in
finem. Et dicit, quod neque etiam consilium est de rebus
singularibus, qualia sunt, puta, si hoc quod proponitur sit panis,
vel si est digestus, idest coctus, vel confectus sicut oportet. Hoc
enim discernit sensus.
10. Quod autem secundum haec tria in consiliis sit status, sicut et
in demonstrationibus, probat per impossibile. Quia si aliquis semper
consiliaretur, deveniret hoc in infinitum, quod sub ratione non
cadit, et per consequens neque sub consilio, quod est quaedam
ratiocinativa inquisitio, sicut dictum est.
|
|