|
1. Consiliabile autem et eligibile et cetera. Postquam philosophus
determinavit de consilio absolute, hic determinat de consilio per
comparationem ad electionem. Et circa hoc duo facit. Primo comparat
consilium ad electionem. Secundo ex hoc concludit quid sit electio,
ibi: existente autem eligibili et cetera. Circa primum duo facit:
primo proponit quod intendit. Secundo probat propositum, ibi, quod
enim consilio, et cetera. Comparat ergo primo consilium ad electionem
dupliciter. Uno quidem modo quantum ad obiectum sive materiam
utriusque in quo conveniunt. Et quantum ad hoc dicit, quod idem est
consiliabile et eligibile; quia videlicet, tam consilium quam electio
est de his quae operamur propter finem; alio autem modo quantum ad
ordinem utriusque. Et quantum ad hoc dicit, quod quando iam
determinatum est aliquid per consilium, tunc primo eligitur, quasi
consilio praecedente electionem.
2. Deinde cum dicit quod enim consilio etc., manifestat quod
dixerat. Et primo quidem per rationem sumptam ex his quae supra dicta
sunt de consilio. Et dicit, quod ideo determinatio consilii praecedit
electionem, quia oportet, quod post inquisitionem consilii sequatur
iudicium de inventis per consilium. Et tunc primo eligitur id quod
prius est iudicatum. Et quod iudicium rationis consequatur
inquisitionem consilii, manifestat per hoc, quod unusquisque qui
inquirit consiliando qualiter debeat operari, desistit a consiliando,
quando inquisitionem suam resolvendo perducit ad id quod ipse potest
operari. Et si plura possit operari, quando reduxerit in antecedens,
idest in id quod ei primo operandum occurrit. Et hoc est quod
eligitur, id scilicet quod primo operandum occurrit. Unde relinquitur
quod electio praesupponit determinationem consilii.
3. Secundo ibi: manifestum autem hoc etc., probat quod dixerat,
per exemplum. Et dicit, quod hoc, scilicet quod electio sequatur
determinationem consilii, patet ex antiquis urbanitatibus, idest ex
consuetudine antiquarum civilitatum secundum quam reges non habebant
dominativam potestatem in multitudine, ut facerent omnia, prout eis
videretur; sed erant rectores multitudinis ad quam pertinebat eligere
ea quae a principibus consilio determinata erant. Et ideo dicit, quod
antiquitus reges annunciabant plebi ea quae ipsi elegerant per
determinationem sui consilii, ut scilicet plebs eligeret quod ab eis
determinatum erat. Et hoc secutus fuit Homerus, inducens principes
Graecorum, ea quae in consilio determinaverant plebi annunciantes.
4. Deinde cum dicit: existente autem etc., ostendit ex praemissis
quid sit electio. Et dicit, quod cum eligibile nihil aliud sit, quam
quiddam de numero eorum quae sunt in nostra potestate quod ex consilio
desideratur, consequens est, quod electio nihil aliud sit, quam
desiderium eorum quae sunt in nostra potestate, ex consilio
proveniens. Est enim electio actus appetitus rationalis, qui dicitur
voluntas. Ideo autem dixit electionem esse desiderium consiliabile,
quia ex hoc quod homo consiliatur pervenit ad iudicandum ea quae sunt
per consilium inventa ---, quod quidem desiderium est electio.
5. Ultimo autem ostendit qualis sit praedicta diffinitio de electione
data. Et dicit, quod nunc est definita electio tipo, id est
figuraliter, non secundum quod est consuetum sibi determinare id quod
est secundum subscriptionem, idest secundum definitionem cuius singulae
partes investigantur. Sed universaliter tradita est definitio
electionis. Et dictum est circa qualia sit, scilicet circa ea quae
sunt in nobis. Et supra etiam dictum est, quod est eorum quae sunt ad
finem, de quibus etiam est consilium.
|
|