|
1. Dicamus autem deinceps de liberalitate et cetera. Postquam
philosophus determinavit de fortitudine et temperantia, quae respiciunt
ea quibus conservatur ipsa hominis vita, hic incipit agere de aliis
medietatibus, quae respiciunt quaedam secundaria bona vel mala. Et
primo determinat de medietatibus laudabilibus, quae sunt virtutes.
Secundo de his quae non sunt virtutes, sed passiones, ibi: de
verecundia autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat
de virtutibus respicientibus res exteriores. Secundo de virtutibus
pertinentibus ad actus humanos, ibi, in colloquiis autem et convivere
et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de virtutibus
quae respiciunt exteriora bona. Secundo de virtute mansuetudinis,
quae respicit exteriora mala, ibi, mansuetudo autem est quaedam
medietas et cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de
virtutibus respicientibus divitias. Secundo de his quae respiciunt
honores, ibi, magnanimitas autem et cetera. Circa primum duo facit.
Primo determinat de liberalitate. Secundo de magnificentia, ibi:
videbitur autem consequens esse et cetera. Circa primum duo facit.
Primo inquirit materiam liberalitatis et oppositorum vitiorum.
Secundo determinat actus eorum circa propriam materiam, ibi, quorum
autem est aliqua utilitas, et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit, quod liberalitas est circa pecunias. Secundo ostendit quod
circa eandem materiam sunt opposita vitia, ibi: est autem et
prodigalitas et cetera. Circa primum tria facit: primo dicit de quo
est intentio. Secundo ostendit materiam liberalitatis, ibi: videtur
enim esse et cetera. Tertio exponit quod dixerat, ibi, pecunias
autem et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod post temperantiam dicendum est de
liberalitate: et hoc propter convenientiam liberalitatis ad
temperantiam. Sicut enim temperantia moderatur concupiscentias
delectationum tactus, ita liberalitas moderatur cupiditatem acquirendi
vel possidendi res exteriores.
3. Deinde cum dicit: videtur enim esse etc., ostendit quae sit
materia liberalitatis; et dicit quod est medietas quaedam circa
pecunias sicut manifeste apparet, ex hoc scilicet quod liberalis
laudatur non in rebus bellicis, circa quas est fortitudo, neque in
delectationibus tactus circa quas est temperantia, neque etiam in
iudiciis circa quae est iustitia. Sed laudatur in datione et
sumptione, id est acceptione pecuniarum; magis tamen in datione quam
in acceptione, ut infra ostendetur.
4. Est tamen considerandum quod aliquid potest dici materia virtutis
moralis dupliciter. Uno modo sicut materia propinqua. Et hoc modo
passiones sunt materia plurimarum virtutum moralium. Alio modo sicut
materia remota, et hoc modo obiecta passionum ponuntur materiae.
Sicut fortitudinis materia proxima est timor et audacia, materia autem
remota pericula mortis. Temperantiae autem materia proxima
concupiscentiae et delectationes, materia autem remota cibi et actus
venerei. Sic igitur et liberalitatis materia quidem propinqua est
cupiditas vel amor pecuniarum, materia autem remota ipsa pecunia.
5. Deinde cum dicit: pecunias autem etc., exponit quid nomine
pecuniae intelligatur. Et dicit quod nomine pecuniarum significantur
omnia illa, quorum dignum pretium potest numismate mensurari; sicut
equus, vestis, domus, et quaecumque denariis appretiari possunt;
quia idem est dare vel accipere ista, et dare vel accipere pecunias.
6. Deinde cum dicit: est autem prodigalitas etc., ostendit quomodo
circa praedictam materiam, sunt etiam vitia liberalitati opposita. Et
circa hoc tria facit. Primo proponit in communi, quod intendit. Et
dicit, quod etiam circa pecunias se habent secundum superabundantiam et
defectum prodigalitas et illiberalitas. Medium enim et extrema circa
idem sunt. Unde cum prodigalitas et illiberalitas sint extrema
liberalitatis, consequens est quod etiam ipsa sint circa pecunias.
7. Secundo ibi: illiberalitatem quidem etc., ostendit specialiter
de illiberalitate, quod semper copulamus eam, idest attribuimus illis
qui student, id est sollicitantur, circa pecunias acquirendas vel
conservandas magis quam oportet.
8. Tertio ibi prodigalitatem autem etc., ostendit quomodo
prodigalitas se habeat circa pecunias. Et dicit quod nomen
prodigalitatis quandoque extendimus attribuentes ipsum intemperatis
hominibus: vocamus enim quandoque prodigos illos qui incontinenter
vivunt et consumunt divitias suas in intemperantiam sive ciborum sive
venereorum. Unde et tales videntur esse pravissimi in hoc genere,
quia simul habent multa vitia, id est intemperantiam et
prodigalitatem. Et quamvis quandoque tales vocentur prodigi, nomen
tamen intemperantiae proprie competit eis; quia nomen prodigi impositum
est ad significandum unum vitium quod consistit in indebita corruptione
vel consumptione substantiae, idest propriarum divitiarum. Et hoc
probat ex ipso nomine prodigalitatis. Nam prodigus dicitur quasi
perditus, inquantum scilicet homo corrumpendo proprias divitias per
quas vivere debet, videtur suum esse destruere quod per divitias
conservatur.
9. Sed oportet quod hoc conveniat ei propter seipsum; quia
unumquodque habet speciem et denominationem ab eo quod convenit ei per
se; ille ergo vere dicitur prodigus cui per se hoc convenit quod
consumat suas divitias quasi non habens curam debitam de eis. Ille
vero qui consumit suam substantiam propter aliquid aliud, puta propter
intemperantiam, non per se est consumptor divitiarum, sed per se est
intemperatus. Contingit enim quandoque quod etiam homines cupidi et
tenaces propter vim concupiscentiae bona sua consumant. Sic ergo nunc
de prodigalitate loquimur, prout scilicet aliqui consumunt proprias
divitias secundum se et non propter aliud.
10. Deinde cum dicit: quorum autem est aliqua utilitas etc.,
ostendit qualiter liberalitas et opposita vitia circa praedictam
materiam, operantur. Et circa hoc tria facit: primo determinat de
liberali. Secundo de prodigo, ibi, qui autem superabundat et
cetera. Tertio de illiberali, ibi, illiberalitas autem et cetera.
Circa primum duo facit. Primo determinat de actu liberalitatis.
Secundo ponit quasdam proprietates ipsius, ibi, liberalis autem est
vehementer et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quis
sit praecipuus actus liberalitatis; secundo ostendit qualis esse
debeat, ibi, quae autem secundum virtutem et cetera. Circa primum
tria facit. Primo ostendit quod actus liberalitatis est bonus usus
pecuniae, tali ratione. Quaecumque sunt ad aliquid utilia, contingit
his uti bene vel male. Sed divitiae quaeruntur tamquam ad aliud
utiles; ergo contingit eis uti bene vel male; sed si aliquibus rebus
contingat bene uti, bonus usus illarum rerum pertinet ad virtutem quae
est circa illas res. Ergo bene uti pecuniis pertinet ad liberalitatem
quae est circa pecunias, ut supra ostensum est.
11. Secundo ibi: usus autem etc., ostendit quis sit usus
pecuniae: et dicit quod usus pecuniae consistit in emissione eius,
quae quidem fit per sumptus expensarum et per dationes, sed accipere
vel custodire pecunias non est uti pecuniis, sed est possidere eas.
Nam per acceptionem pecuniae acquiritur eius possessio; per custodiam
autem conservatur: acceptio enim est sicut quaedam pecuniae generatio,
custodia autem sicut quaedam habitualis retentio. Usus autem non
nominat generationem vel habitum, sed actum.
12. Tertio ibi: propter quod etc., infert quamdam conclusionem ex
dictis. Et primo ponit eam, concludens ex praemissis quod magis
pertinet ad liberalem dare pecuniam quibus oportet, quod est bene uti
eis, quam accipere unde oportet quod pertinet ad pecuniae generationem
debitam, et non accipere unde non oportet quod pertinet ad remotionem
contrarii.
13. Secundo ibi: virtutis enim magis etc., confirmat inductam
conclusionem quinque rationibus. Quarum prima talis est. Magis
pertinet ad virtutem benefacere quam bene pati, quia benefacere est
melius et difficilius. Similiter etiam magis pertinet ad virtutem bene
operari quam abstinere a turpi operatione. Quia recessus a termino est
principium motus, cui assimilatur vitatio turpis operationis. Sed
operatio boni assimilatur perventioni ad terminum quae perficit motum.
Manifestum est autem quoniam ex eo quod aliquis dat, benefacit et bene
operatur; ad sumptionem autem, idest receptionem pertinet bene pati,
inquantum scilicet aliquis recipit unde oportet, vel non turpe
operari, inquantum scilicet non recipit unde non oportet. Ergo
consequens est quod ad virtutem liberalitatis magis pertineat bene dare
quam bene accipere vel abstinere a mala acceptione.
14. Secundam rationem ponit ibi et gratia danti et cetera. Quae
talis est. Operationi virtutis debetur laus et gratiarum actio. Sed
utrumque horum magis debetur danti quam accipienti bene vel non male
accipienti; ergo virtus liberalitatis magis consistit in dando quam in
accipiendo.
15. Tertiam rationem ponit ibi, et facilius autem et cetera. Quae
talis est. Virtus est circa difficile. Sed facilius est quod aliquis
non accipiat aliena, quam quod det proprium. Quia cum aliquis dat id
quod est sibi proprium, quasi abscidit a se id quod est sibi
incorporatum. Ergo virtus liberalitatis magis est circa dationem quam
circa acceptionem.
16. Quartam rationem ponit ibi, sed et liberales dicuntur et
cetera. Quae sumitur ex communi modo loquendi. Dicuntur enim maxime
liberales illi qui dant. Illi vero qui non accipiunt inordinate non
multum laudantur de liberalitate, sed magis de iustitia; illi vero qui
accipiunt non multum laudantur. Ergo liberalitas maxime videtur esse
circa dationes.
17. Quintam rationem ponit ibi, amantur autem maxime et cetera.
Quae talis est. Inter omnes virtuosos maxime amantur liberales, non
quidem amicitia honesti, quasi liberalitas sit maxima virtus, sed
amicitia utilis, inquantum scilicet sunt aliis utiles. Sunt autem
utiles per hoc quod dant. Ergo liberalitas maxime consistit circa
dationes.
|
|