|
1. Non est autem microkindinos et cetera. Postquam philosophus
ostendit qualiter magnanimus operetur circa propriam materiam, hic
determinat proprietates magnanimi. Et circa hoc duo facit. Primo
ponit proprietates magnanimi quae accipiuntur per comparationem ad
materias virtutum. Secundo ponit proprietates, quae accipiuntur
secundum dispositionem ipsius magnanimi, ibi, neque admirativus et
cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit proprietates
magnanimi, quae accipiuntur per comparationem ad res exteriores.
Secundo per comparationem ad humanos actus, ibi, et otiosum esse et
tardum et cetera. Circa primum tria facit. Primo ponit proprietates
magnanimi per comparationem ad exteriora pericula, quae sunt materia
fortitudinis. Secundo per comparationem ad exteriora beneficia, quae
proprie pertinent ad liberalitatem, ibi: et potens benefacere etc.;
tertio per comparationem ad honores, qui proprie pertinent ad
magnanimitatem, ibi, et ad eos quidem qui in dignitate et cetera.
Praetermittit autem de materia temperantiae, quia non habet de se
aliquam magnitudinem, sed est circa ea quae sunt nobis et brutis
communia, ut in tertio habitum est. Magnanimitatis autem est operari
magnum in omnibus virtutibus, ut supra habitum est.
2. Circa primum ponit duas proprietates; quarum prima est, quod
magnanimus non est microcindinos, idest pro parvis periclitans, neque
est philocindinos, idest amator periculorum, quasi prompte et de
facili se ad pericula exponens. Et hoc ideo, quia nullus exponit se
periculo, nisi propter aliquid quod multum appretiatur. Ad magnanimum
autem pertinet pauca in tantum appretiari quod pro eis se velit
periculis exponere. Unde non de facili, neque pro parvis rebus
pericula subit. Est autem magnanimus megalokindinus, idest pro magnis
periclitans, (quia) exponit se quibuscumque periculis pro magnis
rebus, puta pro salute communi, pro iustitia, pro cultu divino et
aliis huiusmodi.
3. Secundam proprietatem ponit ibi: et cum periclitetur et cetera.
Et dicit, quod magnanimus quando periculis se exponit, hoc facit
vehementer, ita ut non parcat vitae suae quasi non sit dignum quod
magis velit vivere, quam magna bona per mortem consequi.
4. Deinde cum dicit: et potens benefacere etc., ponit quinque
proprietates magnanimi, quae accipiuntur per comparationem ad
beneficia, quae sunt propria liberalitati. Quarum prima est, quod
magnanimus est potens benefacere, idest promptus ad beneficia
largienda, sed verecundatur ab aliis beneficia accipere. Nam
beneficia dare est excellentis, beneficia autem recipere est eius qui
exceditur. Magnanimus autem semper intendit ad hoc, quod superexcedat
in bono.
5. Secundam proprietatem ponit ibi: et retributivus plurium et
cetera. Et dicit quod si magnanimus beneficia accipiat, semper studet
ut retribuat maiora. Sic enim ille, qui incepit beneficia conferre,
erit magis bene passus, id est beneficia recipiens, in quantum plura
accepit quam dedit.
6. Tertiam proprietatem ponit ibi videntur autem et in memoria et
cetera. Et haec quidem proprietas non est ex electione magnanimi, et
consequitur ex dispositione ipsius. Ita enim est dispositus
magnanimus, ut delectetur beneficia dare, invitus autem beneficia
recipiat. Ea vero, quae nos delectant, frequenter cogitamus, et per
consequens in memoria habemus. Ea vero quae non sunt nobis
delectabilia raro cogitamus, et per consequens non multum in memoria
tenemus. Et inde est, quod magnanimi videntur in memoria habere eos
quibus dant beneficia, non autem eos a quibus recipiunt. Hoc enim est
contrarium voluntati eius secundum quam vult superexcellere in bono,
ille autem qui bene patitur, recipiendo scilicet beneficia, est minor
eo qui beneficia confert. Secundum electionem autem magnanimus non
obliviscitur beneficiorum. Sed studet ad hoc, quod maiora
recompenset, sicut dictum est.
7. Quartam proprietatem ponit ibi: et haec quidem et cetera. Et
dicit, quod magnanimus delectabiliter audit beneficia quae ipse
contulit. Non autem delectabiliter audit beneficia quae recepit.
Delectari siquidem potest in amore eius cui beneficia contulit. Sed
de hoc quod ipse beneficia recepit, non delectatur. Et circa hoc
ponit duo exempla. Quorum primum sumitur ex dictis Homeri, qui
introducit Thetim, quam dicebant esse deam aquarum, accedentem ad
Iovem, quem dicebant esse regem omnium deorum. Et quod Thetis non
dixit Iovi beneficia quae ipsa Iovi contulerat, quasi hoc non esset
ei acceptum, sed potius beneficia quae ipsa acceperat a Iove, quod
Iupiter libenter audiebat. Aliud autem exemplum sumit ex historia
Graecorum; in qua narratur quod quidam cives, scilicet Lacones
Atheniensium auxilium implorantes non dixerunt eis beneficia quae
fecerant, sed quae receperant.
8. Quintam proprietatem ponit ibi: magnanimi autem et cetera. Et
dicit, quod ad magnanimum pertinet, quod exhibeat se tamquam nullo
indigentem, vel non de facili, inquantum scilicet non petit aliquid
neque accipit, sed quod sit promptus ad hoc quod aliis beneficium
ministret.
9. Deinde cum dicit et ad eos quidem qui in dignitate etc., ponit
proprietatem magnanimi per comparationem ad honores. Et circa hoc tria
facit. Primo ponit proprietatem. Et dicit, quod ad magnanimum
pertinet, ut se magnum et honorabilem exhibeat ad illos qui sunt in
dignitate et excellentia bonorum fortunae. Sed ad mediocres
moderationem quamdam exhibet non utendo magnitudine sua ad eos.
10. Secundo ibi: hos quidem enim etc., inducit duas rationes eius
quod dixerat. Quarum prima est quia omnis virtus nititur ad id quod
est difficile et honorabile. Quod autem aliquis excellat in bono
magnos viros, est difficile et venerabile. Sed quod aliquis excellat
mediocres viros, facile est.
11. Secunda ratio est quia, quod aliquis inter magnos viros
exhibeat se venerandum, pertinet ad quamdam animi virilitatem. Sed
quod aliquis velit magnam reverentiam sibi exhiberi ab infimis
personis, est eorum qui sunt aliis onerosi.
12. Tertio ibi, quemadmodum ad imbecilles etc., ponit exemplum.
Et dicit, quod simili modo hoc quod dictum est est vitiosum, sicut et
quod aliquis exhibeat se fortem contra imbecilles, et quod non
aggrediatur difficilia quae sunt honorabilia et in quibus alii
praecellunt.
13. Deinde cum dicit: et otiosum esse etc., ponit proprietates
magnanimi secundum actus humanos. Et primo quantum ad seipsum.
Secundo per respectum ad alios, ibi: necessarium autem manifestum et
cetera. Dicit ergo primo, quod ad magnanimum pertinet, quod sit
otiosus, ex eo scilicet quod non multis negotiis se ingerit, et quod
sit tardus, idest non de facili se ingerat negotiis. Sed solum illis
actibus insistat qui pertinent ad aliquem magnum honorem, vel ad
aliquod magnum opus faciendum. Et sic magnanimus est operativus
paucorum. Sed operatur magna, et quae sunt digna nomine magno.
14. Deinde cum dicit necessarium autem etc., ponit proprietates
magnanimi circa actus humanos, qui sunt per comparationem ad alium.
Et primo quantum ad veritatem. Secundo quantum ad delectationem.
Haec enim praecipue requiruntur in convictu ad alios, ut infra
dicetur; secundum ibi: et ad alium non posse vivere et cetera. Circa
primum ponit quatuor proprietates. Quarum prima respicit interiorem
affectum. Et dicit quod necessarium est, quod magnanimus manifestus
sit amicus, et manifestus inimicus. Quia quod aliquis latenter amet
vel odiat, provenit ex aliquo timore. Timor autem magnanimitati
repugnat.
15. Secundam proprietatem ponit ibi: et curare et cetera. Et
dicit quod ad magnanimum pertinet, quod magis curet de veritate, quam
de opinione hominum. Non enim propter humanam opinionem recedit ab eo
quod facere debet secundum virtutem.
16. Tertiam proprietatem ponit ibi: et dicere et operari et
cetera. Et dicit, quod ad magnanimum pertinet, quod manifeste
loquatur et operetur, eo quod ipse est contemptivus aliorum. Et inde
est, quod ipse libere propalat sua dicta et facta. Quod enim aliquis
occultet ea quae facit vel dicit, provenit ex hoc quod timet alios.
Nullus autem timet eos quos contemnit. Unde ista duo convertuntur ad
invicem, ut scilicet aliquis sit libere propalativus et contemptivus.
Non autem dicitur magnanimus esse contemptivus eo quod despiciat alios
quasi privans eos debita reverentia; sed quia non appretiatur eos ultra
quam debeat.
17. Quartam proprietatem ponit ibi: et veridicus et cetera. Et
dicit, quod magnanimus in verbis suis non falsum, sed verum dicit;
nisi forte aliqua ironice loquatur ex ludo. Utitur autem ironia in
societate multorum.
18. Deinde cum dicit et ad alium non posse vivere etc., ponit
proprietatem magnanimi circa delectationem quae est in convictu. Et
dicit, quod ad magnanimum pertinet ut non promptus sit ad convivendum
cum aliis, nisi cum amicis; quod enim aliquis ingerat se
familiaritatibus omnium, est servilis animi. Unde et omnes
blanditores, qui volunt omnibus indifferenter placere, sunt
obsequiosi, idest ad serviendum parati. Et e converso omnes humiles,
qui scilicet sunt abiecti animi, sunt blanditores.
19. Deinde cum dicit: neque admirativus etc., ponit proprietates
magnanimi, quae accipiuntur secundum dispositionem ipsius. Et primo
ponit quasdam, quae consistunt in corde. Secundo quasdam, quae
consistunt in locutione, ibi, neque humaniloquus et cetera. Tertio
ponit illas, quae consistunt in exteriori conversatione, ibi, et
potens possedisse et cetera. Circa primum ponit duas proprietates.
Quarum prima est, quod magnanimus non est promptus ad admirandum,
quia admiratio est de rebus magnis. Sed magnanimo non est aliquid
magnum eorum quae exterius occurrere possunt, quia tota intentio sua
versatur circa interiora bona, quae sunt vere magna.
20. Secundam proprietatem ponit ibi: neque memor mali et cetera.
Et dicit quod magnanimus non multum recordatur malorum, quae passus
est. Et ad hoc inducit duas rationes. Quarum una est, quia non
convenit magnanimo multa recordari, sicut neque admirari; eorum enim
solemus multum recordari quae tamquam magna admiramur. Alia ratio
est, quia ad magnanimum specialiter pertinet oblivisci malorum quae
passus est, inquantum scilicet ea despicit, utpote a quibus minorari
non potuit. Unde de Iulio Caesare Tullius dicit, quod nullius
oblivisci solitus erat nisi iniuriarum.
21. Deinde cum dicit: neque humaniloquus etc., ponit duas
proprietates magnanimi circa locutionem eius. Quarum prima est, quod
non multum loquitur de hominibus, quia particulares res hominum non
multum appretiatur. Sed tota eius intentio est circa bona communia et
divina. Unde nec de seipso multum loquitur, neque de aliis. Non
enim est sibi curae, quod ipse laudetur, neque quod alii
vituperentur. Unde neque ipse multum laudat alios, neque etiam male
loquitur de aliis, nec etiam de inimicis, nisi propter iniuriam sibi
ab eis illatam repellendam.
22. Secundam proprietatem ponit ibi: et de necessariis et cetera.
Et dicit, quod de necessariis ad vitam humanam, vel quibuscumque
aliis rebus neque etiam est planctivus, scilicet conquerendo vel
murmurando si ei desint, neque deprecativus ut ei exhibeantur; haec
enim pertinent ad illum qui studet circa necessaria vitae consequenda
quasi circa aliqua magna, quod est contrarium magnanimitati.
23. Deinde cum dicit: et potens possedisse etc., ponit
proprietates magnanimi per comparationem ad exteriora. Et primo
quantum ad exteriores possessiones. Et dicit quod magnanimus est
promptus magis ad possidendum quaedam bona, id est honorabilia, et
infructuosa, id est quae non sunt lucrosa, quam aliqua quae sunt
lucrosa et utilia. Quia magis pertinet ad hominem sibi sufficientem,
quod non indigeat aliunde lucrari.
24. Secundo ibi: sed et motus lentus etc., ponit proprietatem
magnanimi quantum ad motus corporales. Et dicit, quod motus magnanimi
videtur esse lentus et vox eius videtur esse gravis et locutio eius
videtur esse stabilis, id est tarda. Et horum rationem assignans
dicit, quod non potest motus magnanimi esse festinus, cum ipse ad
pauca operanda intendat. Similiter etiam magnanimus non est
contentiosus, eo quod nihil exteriorum magnum existimat, nullus autem
contendit nisi pro aliquo magno. Acuitas autem vocis, et velocitas
locutionis accidit propter contentionem. Patet ergo quod ipsa affectio
magnanimi requirit gravitatem vocis, et tarditatem locutionis et
motus. Dicit autem philosophus in praedicamentis quod si aliquis
naturaliter inclinatur ad aliquam passionem, puta ad verecundiam,
oportet eum naturaliter habere talem colorem, qui competat
verecundiae. Unde si aliquis habet naturalem aptitudinem ad
magnanimitatem, consequens est etiam quod habeat naturalem
dispositionem ad huiusmodi accidentia.
25. Ultimo vero concludit epilogando, quod magnanimus talis est,
qualis dictus est.
|
|