|
1. Deficiens autem et cetera. Postquam philosophus determinavit de
magnanimitate, hic determinat de vitiis oppositis. Et circa hoc tria
facit: primo determinat id quod est commune utrique vitio. Secundo
determinat de utroque secundum se, ibi, pusillanimus quidem enim et
cetera. Tertio comparat unum alteri, ibi, opponitur autem
magnanimitati et cetera. Dicit ergo primo, quod ille qui deficit a
medio magnanimitatis, vocatur pusillanimus. Ille autem, qui
superabundat, vocatur chaymus, id est fumosus, quem nos dicimus
inflatum vel praesumptuosum. Non autem dicuntur esse mali, quantum ad
hoc quod non sunt malefactores. Non enim alicui nocumentum inferunt,
nec faciunt aliquid turpe. Sed tamen peccant in hoc quod recedunt a
medio rationis.
2. Deinde cum dicit: pusillanimis quidem enim etc., determinat de
utroque vitiorum secundum se. Et primo de vitio quod est secundum
defectum; secundo de vitio quod est secundum excessum, ibi, chaymi
autem et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit proprium
actum pusillanimi. Et dicit, quod pusillanimus, cum sit dignus
bonis, privat seipsum illis quibus dignus est, dum scilicet non
conatur ad operandum vel consequendum ea quae sibi competerent.
3. Secundo ibi: et videbitur malum habere etc., ostendit causam
pusillanimitatis. In qua quidem causa tria consideranda sunt per
ordinem. Quod enim aliquis se privet bonis quibus dignus est, primo
quidem contingit ex hoc quod non reputat se dignum talibus bonis, cum
tamen sit dignus; hoc autem secundum contingit ex hoc quod ignorat suam
conditionem. Cum enim proprium bonum sit cuilibet appetibile, si
seipsum cognosceret pusillanimus, appeteret ea quibus est dignus, cum
sint quaedam bona et de se appetibilia. Huiusmodi autem ignorantia non
contingit ex insipientia, quia insipientes non sunt digni magnis; sed
magis contingit ex quadam pigritia, per quam contingit, quod nolunt
magnis se ingerere secundum suam dignitatem. Et hoc est tertium ex quo
alia duo oriuntur.
4. Tertio ibi: talis autem opinio etc., ponit effectum
pusillanimitatis. Et dicit quod talis opinio per quam alicui videtur,
quod homo non sit dignus bonis quibus est dignus, videtur homines
facere deteriores. Singuli enim homines appetunt illa, quae
conveniunt eis secundum propriam dignitatem. Et ideo, quando nesciunt
suam dignitatem, dupliciter detrimentum patiuntur suae bonitatis.
Primo quidem, quia recedunt ab ipsis operationibus virtutum, et
adinventionibus speculabilium veritatum, quasi indigni et
insufficientes ad talia existentes: ex hoc autem, quod magna bona
praetermittunt, efficiuntur peiores, quia magnorum bonorum exercitatio
facit homines meliores. Secundo, quia per praedictam opinionem
recedunt aliqui ab exterioribus bonis quibus sunt digni, quae
instrumentaliter ad operationes virtutum deserviunt.
5. Deinde cum dicit: caymi autem etc., determinat de vitio quod
est per excessum. Et circa hoc duo facit. Primo enim proponit causam
huius vitii. Et dicit quod chaymi, id est praesumptuosi, et sunt
insipientes et ignorant suam conditionem; non quidem propter
pigritiam, sicut pusillanimes, sed propter insipientiam. Et hoc
apparet manifeste, quia ipsi conantur ad agendum vel consequendum
aliqua honorabilia, ad quae eorum dignitas non se extendit; unde,
quando in eorum operatione vel consecutione deficiunt, manifeste
redarguendi apparent.
6. Secundo ibi: et veste ornantur etc., ponit actum huius vitii
qui consistit in quadam exteriori magnificatione, in quantum scilicet
magnificant seipsos. Primo quidem quibusdam exterioribus signis, dum
scilicet ornatis utuntur vestibus, et etiam figura ornantur pompose
incedentes, et alia huiusmodi faciunt ad manifestandum excellentiam
suam in exterioribus bonis fortunae. Secundo, quia huiusmodi etiam
verbis manifestant quasi per haec volentes assequi honorem.
7. Deinde cum dicit: opponitur autem etc., comparat praedicta
vitia adinvicem. Et dicit quod pusillanimitas magis opponitur
magnanimitati, quam chaymotes, id est praesumptio. Et huius assignat
duas rationes. Quarum prima est, quia in secundo habitum est, vitium
quod magis accidit propter maiorem inclinationem naturae humanae in
ipsum magis opponitur virtuti quae ad hoc praecipue ordinatur ut
reprimantur humanae inclinationes ad malum. Manifestum est autem,
quod pluries accidit aliquos esse pusillanimes, qui scilicet omittunt
facere bona quae possent, quam quod se extendant ad faciendum bona quae
non possunt. Unde pusillanimitas magis opponitur virtuti. Alia ratio
est, quia pusillanimitas deterior est, utpote faciens homines
deteriores, ut supra habitum est. Quod autem est peius, magis
virtuti opponitur. Et sic patet pusillanimitatem magis opponi
virtuti.
8. Ultimo autem concludit epilogando, quod magnanimitas est circa
magnum honorem, ut dictum est.
|
|