|
1. Videtur autem et circa hunc et cetera. Postquam philosophus
determinavit de magnanimitate, quae est circa magnum honorem, hic
determinat de quadam alia virtute innominata, quae est circa mediocres
honores. Et circa hoc tria facit. Primo proponit esse aliquam talem
virtutem; secundo probat quod dixerat, ibi, quemadmodum autem in
acceptione, etc.; tertio ostendit quomodo considerentur medium et
extremum in hac virtute, ibi, innominata autem existente, et cetera.
Dicit ergo primo quod, sicut prius in II dictum est, quaedam virtus
videtur esse circa hunc, scilicet honorem, quae ita se habet ad
magnanimitatem sicut liberalitas ad magnificentiam. Ambae enim istae
virtutes, scilicet liberalitas et illa de qua nunc loquimur, distant
ab illis duabus, scilicet magnificentia et magnanimitate, sicut a
quodam magno; quia scilicet magnanimitas est circa magnum honorem,
magnificentia autem circa magnos sumptus. Sed duae virtutes, scilicet
liberalitas et illa de qua nunc agimus, disponunt nos circa parva et
moderata, vel honores, vel divitias.
2. Deinde cum dicit quemadmodum autem etc., probat quod dixerat.
Et primo per rationem a simili sumptam. Secundo per communem usum
loquendi, ibi, philotimum enim et cetera. Dicit ergo primo quod,
sicut in acceptione et datione pecuniarum, scilicet parvarum et
mediocrium, est medietas et superabundantia et defectus, ut supra
habitum est, ita etiam et in appetitu honoris parvi vel mediocris
contingit aliquem se habere plus quam oportet, et minus quam oportet,
quantum ad intentionem appetitus. Et etiam ex causa unde non oportet,
inquantum scilicet unus ex pluribus vel maioribus cupit honorari, quam
oporteat, et alius ex paucioribus vel minoribus. Contingit etiam,
quod aliquis appetat honorari secundum quod oportet quantum ad omnia.
Et sic patet, quod circa parvos vel moderatos honores est accipere
medium virtuosum, et extrema vitiosa, sicut et circa moderatas
pecunias.
3. Deinde cum dicit philothimum enim etc., manifestat propositum
per communem usum loquendi. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
communem usum loquendi. Secundo ex eo argumentatur ad propositum,
ibi, manifestum autem et cetera. Dicit ergo primo, quod quandoque
vituperamus philotimum, idest amatorem honoris, quasi appetat honorem
magis quam oportet et unde non oportet. Et similiter quandoque
vituperamus eum qui non est amator honoris, quasi non velit bona
operari ex quibus honoretur. E contrario autem quandoque laudamus
eum, qui est amator honoris, quasi existentem virilem, idest magnum
animum habentem, et quasi amatorem boni, scilicet virtuosi actus, cui
debetur honor. Et similiter quandoque laudamus eum, qui non est
amator honoris, quasi moderantem et temperantem seipsum, ut non
excedat suam conditionem, sicut dictum est in secundo.
4. Deinde cum dicit manifestum autem etc., argumentatur ex
praedicto usu loquendi. Et dicit quod, quia quandoque laudamus
amatorem honoris, quandoque autem vituperamus, manifestum est quod
multipliciter dicitur amator honoris; et ideo non ad idem referimus
laudem et vituperium. Sed laudamus amatorem honoris prout magis studet
ad ea quae sunt honoris, quam vulgaris multitudo. Vituperamus autem
inquantum magis cupit honores quam oporteat. Et eadem ratio est de non
amatore honoris. Unde sequitur quod medium circa hoc est laudabile,
prout scilicet honor et appetitur et contemnitur secundum quod oportet,
extrema autem sunt vituperabilia, inquantum scilicet appetitur honor
plus vel minus quam oportet.
5. Deinde cum dicit: innominata autem existente etc., determinat
de medio et extremis circa hanc virtutem. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit dubietatem, quae circa hoc contingit. Secundo
ostendit, quid ex illa dubietate sequatur, ibi, opponi autem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit dubietatem. Et
dicit, quod quia medietas circa appetitum honoris est innominata et sic
videtur esse quasi deserta, quia non designatur aliquo nomine, inde
est quod extrema videntur esse dubia, inquantum quandoque laudantur,
quandoque vituperantur.
6. Secundo ibi: in quibus autem etc., ostendit qualiter in hac
materia se habeat veritas circa medium et extrema. Et dicit quod in
quibuscumque invenitur superabundantia et defectus, ibi etiam oportet
esse medium. Et ideo, cum aliqui appetant honorem et magis et minus
quam oporteat, consequens est, quod etiam aliqui appetant secundum
quod oportet, quod pertinet ad rationem medii.
7. Tertio ibi: laudatur igitur etc., ostendit rationem praedictae
dubietatis: quia enim est medium accipere circa honores, habitus
medius laudatur. Et quia est innominatus, nominatur nominibus
extremorum, inquantum per comparationem ad unum extremum, videtur
habere similitudinem cum alio extremo. Habitus enim medius per
comparationem ad superfluum amorem honoris videtur esse contemptus
honoris; per comparationem autem ad contemptum honoris videtur esse
amor honoris et per comparationem ad utrumque videtur esse utrumque
aliqualiter. Et hoc etiam apparet in aliis virtutibus. Nam fortis
per comparationem ad timidum videtur esse audax, per comparationem
autem ad audacem videtur esse timidus. Sic ergo in proposito extrema
vituperantur secundum se considerata, laudantur autem secundum quod
attribuuntur medio.
8. Deinde cum dicit: opponi autem etc., ostendit, quod ex
praedicta dubietate sequitur quod extrema vitia solum adinvicem
videantur opponi, non autem ad medium virtutis, propter hoc, quod est
innominatum.
|
|