|
1. Mansuetudo autem est quidem et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus respicientibus bona exteriora, scilicet
divitias et honores, hic determinat de mansuetudine, quae respicit
exteriora mala ex quibus aliquis provocatur ad iram. Et circa hoc duo
facit. Primo determinat de mansuetudine et vitiis oppositis. Secundo
respondet tacitae quaestioni, ibi, quod autem in prioribus dictum est
et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo circa iram
inveniuntur medium et extrema; secundo de eis determinat, ibi, passio
quidem enim et cetera. Dicit ergo primo, quod mansuetudo est quaedam
medietas circa iras. In qua tamen materia medium proprie acceptum est
innominatum, et fere etiam extrema, quia non expressis nominibus
distinguuntur. Nomen autem mansuetudinis assumitur ad significandum
medium, cum tamen ex vi nominis magis declinet ad defectum irae.
Dicitur enim aliquis mansuetus ex eo quod non irascitur quasi manu
assuetus ad similitudinem bestiarum quae iracundiam deponunt manibus
hominum assuetae. Ipse etiam defectus inordinatus irae est
innominatus. Dicitur enim aliquis mansuetus qualitercumque non
irascatur, sive bene, sive male. Sed superabundantia vocatur
iracundia.
2. Deinde cum dicit: passio quidem enim etc., determinat de
mansuetudine et vitiis oppositis. Et primo de mansuetudine. Secundo
de vitiis oppositis, ibi: defectus autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quid conveniat mansuetudini secundum quod
ponitur virtus. Secundo quid conveniat ei secundum nominis
proprietatem, ibi, peccare autem videtur et cetera. Dicit ergo
primo, quod iracundia ponitur vitium extremum, quia importat quendam
superexcessum irae quae est passio quaedam quae ex multis et
differentibus rebus fit, et ita secundum horum diversitatem contingit
in ira accipere medium et extrema. Ille igitur qui irascitur in quibus
rebus oportet et etiam quibus personis oportet et insuper medio modo se
habet in modo irascendi, quia irascitur sicut oportet et quando oportet
et quanto tempore oportet, talis homo laudatur; et iste est
mansuetus, si tamen nomen mansuetudinis in laudem accipiatur. Videtur
enim ad hoc disponi mansuetus, ut primo quidem interius iudicium
rationis non perturbetur ab ira, secundo ut in exteriori actione non
ducatur ab ira, sed secundum ordinationem rationis et in his rebus et
in tanto tempore irascatur.
3. Deinde cum dicit: peccare autem etc., ostendit quid pertineat
ad mansuetum secundum nominis proprietatem. Et dicit quod secundum hoc
videtur magis peccare in hoc quod accedit ad defectum. Cum enim
dicitur aliquis mansuetus, significatur quod non sit punitivus, sed
magis remittat et condonet poenas, quod pertinet ad defectum irae.
Nam ira est appetitus vindictae quae fit per poenam.
4. Deinde cum dicit: defectus autem etc., determinat de vitiis
oppositis. Et primo de vitio defectus. Secundo de vitio
superabundantiae, ibi, superabundantia autem et cetera. Tertio
comparat haec duo vitia adinvicem, ibi, mansuetudini autem magis et
cetera. Dicit ergo primo quod defectus a medio in ira, sive vocetur
inirascibilitas per oppositum ad iracundiam, sive qualitercumque
aliter, vituperatur.
5. Et quia Stoici dicebant omnem iram esse vituperabilem, ideo
consequenter ostendit quod defectus irae quandoque est vituperabilis
triplici ratione: quarum primam ponit, ibi non irasci enim et cetera.
Et est talis. Omne quod pertinet ad insipientiam est vituperabile;
quia laus virtutis est in hoc quod operatur secundum rectam rationem
prudentiae. Sed ad insipientiam videtur pertinere quod aliquis non
irascatur in rebus in quibus oportet irasci et eo modo et tempore quo
oportet irasci et quibus personis irasci oportet. Manifestum est enim
quod ira causatur ex tristitia. Tristitia autem est sensus nocumenti.
Si igitur aliquis non irascitur in quibus oportet irasci, consequens
est quod non doleat de eis et ita quod non sentiat ea esse mala, quod
pertinet ad insipientiam. Patet ergo quod defectus irae est
vituperabilis.
6. Secundam rationem ponit ibi, et non iratus et cetera. Ira enim
est appetitus vindictae. Qui ergo non irascitur in quibus debet
irasci, sequitur quod non vindicet ea quae debet vindicare, quod est
vituperabile. Non est autem haec ratio sic intelligenda quasi non
possit aliqua vindicta fieri ex iudicio rationis sine ira; sed quia
motus irae excitatus ex iudicio rationis facit promptiorem ad recte
vindicandum. Nisi enim appetitus sensitivus adiuvaret ad exequendum
iudicium rationis, frustra esset in natura humana.
7. Tertiam rationem ponit ibi iniuriantem autem et cetera. Et dicit
quod ad servilem animum pertinet quod aliquis despiciat familiares suos
et quod sustineat iniuriantes sibi, ita scilicet quod non repellat
iniurias debito modo. Hoc autem consequitur ex defectu irae, quia per
hoc redditur homo piger et remissus ad repellendum iniurias. Unde
patet quod defectus irae est vituperabilis.
8. Deinde cum dicit superabundantia autem etc., determinat de
superabundantia irae. Et primo ostendit quod hoc vitium multipliciter
contingit. Secundo determinat de speciebus ipsius, ibi: qui quidem
iracundi et cetera. Dicit ergo primo, quod superabundantia irae
potest fieri secundum omnes circumstantias: inquantum scilicet
contingit quod aliquis irascatur quibus personis non oportet et in
quibus rebus non oportet et magis quam oportet et velocius etiam
provocetur ad iram et pluri tempore duret ira quam oportet. Non tamen
omnes isti excessus inveniuntur in uno homine, tum propter molestiam
quam ipse ex sua ira pateretur, tum etiam quia aliis molestus existens
inter homines vivere non posset.
9. Et ita etiam est universaliter loquendo de malo; quia si esset
integrum, seipsum destrueret. Fieret enim importabile tollendo
subiectum a quo portari debet si sit. Quod enim nihil est, non potest
dici malum, cum malum privatio sit; quodlibet autem ens inquantum
huiusmodi, est bonum. Unde patet quod malum non aufert totum bonum,
sed aliquod particulare bonum cuius est privatio. Sicut caecitas
aufert visum, non autem aufert animal, quo sublato iam non esset
caecitas. Ex quo patet quod malum non potest esse integrum; quia sic
auferendo totum bonum auferret etiam se ipsum.
10. Deinde cum dicit: qui quidem igitur iracundi etc., ponit tres
species superabundantiae in ira. Circa quarum primam dicit quod illi
qui dicuntur iracundi, id est prompti ad iram, velociter irascuntur et
etiam quibus personis non oportet et in quibus rebus non oportet et
vehementius quam oportet; non tamen multo tempore durat eorum ira, sed
velociter ab ea requiescunt, et hoc est optimum in eis. Quod accidit
quia non retinent iram interius in corde, sed statim prorumpit
exterius, quia vel retribuunt statim vindictam vel qualitercumque
manifestant iram suam per aliqua signa propter velocitatem motus irae;
et sic ira exterius exhalante requiescunt. Sicut etiam calor inclusus
magis conservatur, evaporans autem citius evanescit. Ad hanc autem
speciem irae maxime videntur disponi cholerici propter subtilitatem et
velocitatem colerae. In hac autem velocitate superabundantiam obtinent
acrocholi, id est extremi in ira, ab acros quod est extremum, et
ethymos, quod est ira; qui sunt acuti et prompti ut irascantur circa
omnia, unde et nominantur.
11. Secundam speciem ponit ibi, amari autem et cetera. Et dicit
quod amari secundum iram dicuntur quorum ira difficile solvitur; et diu
irascuntur, quia retinent iram in corde. Tunc autem eorum ira
quiescit, quando retribuunt vindictam pro iniuria illata: punitio enim
facit quiescere impetum irae, dum loco tristitiae praecedentis inducit
delectationem, in quantum scilicet aliquis delectatur de vindicta.
Sed si hoc non fiat quod puniant, graviter affliguntur interius; quia
enim non manifestant iram suam, nullus potest persuadendo eorum iram
mitigare quae ignoratur, sed cum hoc ad hoc quod eorum ira digeratur
necessarium est longum tempus per quod paulatim tepescat et extinguatur
accensio irae. Tales autem, qui sic iram retinent diuturnam sunt
sibiipsis molestissimi et praecipue amicis cum quibus delectabiliter non
possunt convivere, et propter hoc vocantur amari. Ad hanc autem
speciem superabundantiae maxime videntur disponi melancolici, in quibus
impressiones susceptae diu propter humoris grossitiem perseverant.
12. Tertiam speciem ponit ibi, difficiles autem et cetera. Et
dicit quod illos dicimus difficiles sive graves qui irascuntur in quibus
non oportet et magis quam oportet et pluri tempore quam oportet; et non
commutantur ab ira sine hoc quod crucient, vel puniant eos quibus
irascuntur. Non enim est in eis diuturnitas irae ex sola retentione
irae ut possit tempore digeri, sed ex proposito firmato ad puniendum.
13. Deinde cum dicit mansuetudini autem etc., comparat praedicta
adinvicem. Et dicit quod superabundantia irae magis opponitur
mansuetudini quam defectus: quod probat duplici ratione. Primo quidem
quia in pluribus accidit. Homo enim magis inclinatur naturaliter ad
puniendum post iniuriam sibi illatam; licet quando non est iniuriam
passus naturaliter inclinetur homo ad mansuetudinem. Secundo quia illi
qui superabundant in ira, magis sunt difficiles ad convivendum. Et in
hoc sunt deteriores, unde et magis contrariantur bono virtutis.
14. Deinde cum dicit: quod autem in prioribus etc., respondet
tacitae quaestioni: scilicet in quibus, et qualiter homo debeat
irasci. Et circa hoc duo facit: primo ostendit quid circa hoc non
possit determinari per certitudinem. Secundo quid sit in hoc
manifestum, ibi sed quod quidem tale et cetera. Dicit ergo primo,
quod sicut dictum est in II et ibidem manifestatum, non est facile
determinare qualiter sit irascendum, et in quibus, vel qualibus
rebus, et quanto tempore, et usque ad quem terminum recte facit, qui
irascitur et usque ad quem terminum peccat. Ille enim qui parum
recedit a medio vel in maius vel in minus, non vituperatur; sed potius
quandoque eos qui deficiunt in ira laudamus et vocamus eos mansuetos;
illos autem, qui parum excedunt, vocamus viriles, quasi potentes, et
aptos ad principandum propter promptitudinem ad vindictam, quae
competit principibus. Sed per quantum et qualem recessum a medio
aliquis vituperetur vel non vituperetur, non de facili potest ratione
determinari, quia huius rei iudicium consistit in singularibus et in
sensu, non tam exteriori quam interiori aestimatione.
15. Deinde cum dicit: sed quod quidem tale etc., ostendit quid
sit in talibus manifestum. Et dicit manifestum esse, quod laudabilis
est medius habitus, secundum quem irascimur quibus oportet et in quibus
rebus oportet et secundum quod oportet et similiter de aliis
circumstantiis, et quod superabundantia et defectus sunt
vituperabiles; ita tamen quod, si in parvum fiant, tolerabile est,
si autem plus fiant, magis vituperabile est. Si autem multum fiant,
valde vituperabile est. Unde semper se debet aliquis ad medium
trahere.
16. Ultimo autem epilogat, quod dictum est de habitibus, qui sunt
circa iram.
|
|