|
1. In colloquiis autem et convivere et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus, quae respiciunt res exteriores, hic
determinat de virtutibus, quae respiciunt actus humanos. Et primo in
seriis. Secundo in ludicris, ibi, existente autem requie et cetera.
In actibus autem seriosis est duo considerare, scilicet delectationem
et veritatem. Primo ergo determinat de virtute quae est circa
delectationes et tristitias in seriosis actibus hominum; secundo de
virtute quae est circa veritatem, ibi, circa eadem autem fere est et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit circa delectationes
et tristitias humanorum actuum esse medium et extrema. Secundo
determinat de eis, ibi, nomen autem non redditur et cetera. Circa
primum tria facit. Primo proponit vitium pertinens ad superabundantiam
delectationis. Et dicit, quod circa colloquia humana, per quae
maxime homines adinvicem convivunt secundum proprietatem suae naturae,
et universaliter circa totum convictum hominum qui fit per hoc quod
homines sibi invicem communicant in sermonibus et in rebus, quidam
videntur esse placidi, quasi hominibus placere intendentes. Unde
omnia laudant, quae ab aliis dicuntur et fiunt, ad hoc, quod
delectabiles se eis exhibeant. Et in nullo contradicunt eis quibus
convivunt, ne eos contristent; aestimantes, quod oportet omnibus
convivere sine tristitia.
2. Secundo ibi: qui autem contrario his etc., ponit vitium quod
pertinet ad defectum in talibus. Et dicit, quod illi, qui contrario
modo se habent ad placidos, volunt contrariari omnibus quae dicuntur
vel fiunt, quasi intendentes alios contristare, et nihil curantes
praetermittere ne alios contristent: et isti vocantur discoli et
litigiosi.
3. Tertio ibi: quoniam quidem igitur etc., concludit esse quendam
medium habitum laudabilem. Et dicit, quod quia praedicti habitus,
qui sunt in extremo sunt vituperabiles, manifestum est quod medius
habitus est laudabilis, secundum quem aliquis acceptat ea quae ab aliis
dicuntur vel fiunt, vel etiam despicit, et contradicit secundum quod
oportet.
4. Deinde cum dicit: nomen autem non redditur et cetera.
Determinat de praedictis. Et primo de medio; secundo de extremis,
ibi, condelectantis autem et cetera. Circa primum duo facit. Primo
determinat de nomine medii habitus; secundo de eius proprietatibus,
ibi, universaliter quidem igitur et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit medium habitum esse innominatum.
5. Secundo ibi: assimulatur autem etc., nominat ipsum per
similitudinem amicitiae. Et dicit, quod ista virtus maxime
assimilatur amicitiae, quia communicat cum ea in actu exteriori,
maxime proprio ei, qui est delectabiliter convivere ad amicos. Ille
enim, qui est dispositus secundum medium habitum huius virtutis,
taliter se habet in delectabili convictu ad alios, sicut dicimus
competere amico, cuius scilicet amicitia moderatur ratione, quod
pertinet ad amicitiam honesti. Non enim omnis amicitia est secundum
virtutem, ut infra dicetur. Et si ita esset, quod ille qui habet
istam virtutem, assumeret affectum dilectionis ad eos quibus convivit,
esset omnino talis qualis est omnino virtuosus.
6. Tertio ibi: differt autem ab amicitia etc., ostendit
differentiam huius virtutis ad veram amicitiam. Et circa hoc duo
facit. Primo ponit differentiam. Secundo excludit falsum
intellectum, ibi, verumtamen et in singulis et cetera. Dicit ergo
primo, quod haec virtus differt a vera amicitia, quia ista virtus est
et sine amore, qui est passio appetitus sensitivi, et sine dilectione
ad eos quibus colloquitur, quae pertinet ad appetitum intellectivum.
Non enim ex hoc acceptat singula ab aliis dicta vel facta, sicut
oportet, quia afficiatur ad eos odio vel amore; sed quia est ita
dispositus secundum habitum. Et huius signum est quia hoc observat non
solum ad amicos, sed communiter ad omnes ignotos et notos, consuetos
et inconsuetos. Et est simile de liberalitate. Amicus enim dona
confert amicis propter amorem. Liberalis autem non ex eo quod amat,
sed ex eo quod est talis, ut facile emittat pecuniam.
7. Deinde cum dicit verumtamen et in singulis etc., excludit falsum
intellectum praedictorum. Quia enim dixerat quod similiter se habet
haec virtus ad ignotos et notos, posset aliquis intelligere
similitudinem istam quantum ad omnia. Est autem intelligenda praedicta
similitudo quantum ad hoc commune, quod est delectabiliter omnibus
convivere; est autem differentia quantum ad speciales modos
convivendi; quia in singulis facit secundum quod congruit, non autem
convenit quod similiter aliquis delectet aut contristet consuetos et
extraneos.
8. Deinde cum dicit universaliter quidem etc., ponit proprietates
quinque huius virtutis quarum prima sumitur ex modo colloquendi. Et
dicit quod, sicut dictum est, in universali omnibus colloquitur sicut
oportet.
9. Secundam ponit ibi: referens autem et cetera. Quae sumitur ex
parte finis. Et dicit, quod tendit ad hoc quod sine tristitia, vel
etiam cum delectatione aliis convivat. Et hoc refert ad bonum
honestum, et ad conferens, idest utile, quia est circa delectationes
et tristitias quae fiunt in colloquiis, in quibus principaliter et
proprie consistit convictus humanus. Hoc enim est proprium hominum
respectu aliorum animalium, quae sibi in cibis vel in aliis huiusmodi
communicant.
10. Tertiam proprietatem ponit ibi: horum autem et cetera. Quae
sumitur per comparationem ad tristitiam. Et dicit quod quandoque
habens hanc virtutem refugit delectare alium, quin immo eligit
contristare ipsum. Et hoc dupliciter. Uno quidem modo ex parte
suiipsius, puta si non sit sibi honestum, ut cum alius loquitur verba
turpia, vel si etiam sit sibi nocivum, puta cum alius loquitur in
detrimentum eius; alio modo ex parte illius cui convivit, puta si
dicat vel faciat aliquid quod ad propriam suiipsius magnam inhonestatem
pertineat, vel etiam sit ei multum nocivum. Et per hoc quod ei
contradicitur ingeritur ei parva tristitia. Sic enim non acceptabit
virtuosus quod ab aliis dicitur vel fit, sed magis reprehendet.
11. Quartam proprietatem ponit ibi: differenter autem colloquitur
et cetera. Quae sumitur per comparationem ad diversas personas. Et
dicit quod hic virtuosus diversimode colloquitur et conversatur cum his
qui sunt in dignitatibus constituti et cum quibuscumque privatis
personis. Et similiter diversimode cum magis vel minus notis, et
secundum alias diversitates personarum. Singulis enim attribuit quod
est conveniens.
12. Quintam proprietatem ponit ibi: et per se quidem et cetera.
Quae sumitur per comparationem delectationis ad tristitiam. Et
dicit, quod per se quidem intendit delectare et renuit contristare;
tamen aliquando parum contristat considerans futura, si praeponderent
praesenti contristationi, quantum ad honestatem et utilitatem, vel
etiam quantum ad futuram delectationem magnam, cui locus paratur per
praesentem contristationem. Concludit autem, quod talis est medius
habitus, cum tamen sit innominatus, licet apud nos possit affabilitas
nominari.
13. Deinde cum dicit condelectantis autem etc., determinat de
oppositis vitiis. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de vitio
quod pertinet ad superabundantiam delectationis. Et dicit quod ille
qui superabundat in condelectando, si hoc non faciat propter aliud,
vocatur placidus; si autem hoc faciat, vel propter adipiscendam
pecuniam, vel quicquid aliud pecunia aestimari potest, vocatur
blanditor sive adulator.
14. Secundo ibi, qui autem omnes contristat etc., determinat de
opposito vitio. Et dicit, quod ille qui omnes contristat, vocatur
litigiosus et dyscolus, ut dictum est.
15. Tertio ibi opponi autem videntur etc., comparat praedicta duo
vitia adinvicem. Et dicit, quod extrema videntur opponi sibiinvicem,
non autem virtuti, quia medium virtutis est innominatum.
|
|