|
1. Circa eadem autem est fere et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtute, quae tenet medium in humanis actibus quantum
ad delectationem, hic determinat de virtute quae tenet medium in eisdem
humanis actibus quantum ad veritatem. Et circa hoc duo facit. Primo
dicit de quo est intentio; secundo determinat propositum, ibi,
videtur utique iactator, et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit quamdam virtutem mediam esse oppositam iactantiae. Secundo
ostendit, quod de hac virtute est tractandum, ibi, non malum autem et
cetera. Tertio ostendit differentiam huius virtutis ad praecedentem,
ibi, in convivere utique et cetera. Dicit ergo primo, quod medietas
opposita iactantiae est fere circa eadem cum praedicta virtute, quia
est circa actus humanos. Sed non secundum idem; quia non secundum
delectationem, sed secundum aliquid aliud, ut post dicetur; et tamen
ipsa medietas est innominata sicut et praedicta virtus.
2. Deinde cum dicit: non malum autem etc., ostendit quare
necessarium est determinare de hac virtute. Et ponit ad hoc duas
rationes. Circa quarum primam dicit, quod non est malum, immo utile
ad scientias morales, pertranseunter tractare de huiusmodi virtutibus,
quia per hoc magis sciemus ea quae pertinent ad mores, si pertranseamus
tractando ea, quae pertinent ad singulos habitus. Quia cognitio rerum
moralium perficitur per hoc quod particularia cognoscuntur.
3. Secundam rationem ponit ibi: et medietates et cetera. Et
dicit, quod considerando in singulis ita se habere, magis
certificabimur, quod virtutes sint medietates quaedam.
4. Deinde cum dicit: in convivere utique etc., determinat
differentiam huius virtutis ad praecedentem. Et dicit, quod de
illis, qui aliqualiter se habent ad delectationem vel tristitiam in
convictu et collocutione dictum est. Restat autem dicendum de illis
qui secundum veritatem et falsitatem se habent in sermonibus et
operationibus secundum veritatem vel secundum fictionem factis.
5. Deinde cum dicit: videtur utique etc., determinat de virtutibus
et vitiis. Et primo ponit virtutem et vitia contraria. Secundo
determinat de eis, ibi, de utrisque autem dicemus et cetera. Circa
primum tria facit. Primo ostendit quid pertineat ad medium et extrema
in hac materia. Secundo ostendit qualiter ea, quae dicta sunt,
pertineant ad medium habitum et extremos, ibi, est autem horum singula
etc.; tertio ostendit medium habitum esse laudabilem, extremos autem
esse vitiosos, ibi, per se autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
iactator, qui peccat per superabundantiam, simulat aliqua gloriosa,
et hoc dupliciter: uno modo quia simulat sibi inesse aliqua gloriosa
quae non insunt; alio modo quia simulat ea quae insunt maiora esse quam
sint. Ille autem qui peccat per defectum dicitur esse eyron, et hoc
dupliciter: uno modo quia negat sibi inesse gloriosa quae insunt; alio
modo quia dicit ea esse minora quam sint. Ille vero qui tenet medium
dicitur autochiastos, id est per se admirabilis, quia scilicet non
quaerit magis in admiratione esse quam sibi secundum se conveniat; vel
dicitur autophastos, id est per se manifestus, quia talem se
manifestat qualis est. Est enim verax inquantum de se confitetur ea
quae sunt; et hoc non solum sermone, sed etiam vita; inquantum
scilicet exterior sua conversatio conformis est suae conditioni, sicut
et sua locutio.
6. Deinde cum dicit: est autem horum singula etc., ostendit
qualiter praedicta pertineant ad tres habitus dictos. Et dicit, quod
unumquemque praedictorum actuum contingit dupliciter facere. Uno modo
propter aliquid aliud; puta cum aliquis negat se esse talem qualis
est, propter timorem. Alio modo non propter aliquid aliud, sed
propter hoc quod in tali actu delectatur. Et hoc proprie pertinet ad
habitum. Quia unusquisque secundum qualitatem sui habitus loquitur et
operatur et vitam ducit, nisi quandoque aliter operetur propter aliquid
aliud emergens.
7. Deinde cum dicit: per se autem mendacium etc., ostendit quid in
praedictis habitibus sit laudabile et vituperabile. Et dicit quod
mendacium secundum se est pravum et fugiendum, verum autem est bonum et
laudabile. Ad hoc enim signa sunt instituta quod repraesentent res
secundum quod sunt. Et ideo si aliquis repraesentat rem aliter quam
sit, mentiendo, inordinate agit et vitiose. Qui autem verum dicit,
ordinate agit et virtuose. Manifestum est autem quod ille qui verum
dicit, medium tenet, quia significat rem secundum quod est; veritas
enim in aequalitate consistit quae est medium inter magnum et parvum.
Qui autem mentitur est in extremo, quia vel secundum
superabundantiam, quia plus dicit quam sit, vel secundum defectum,
quia minus dicit quam sit. Unde patet quod ambo sunt vituperabiles,
sed magis iactator qui excedit ad plus, quia plus recedit a vero: in
aequali enim invenitur minus, non autem maius.
8. Deinde cum dicit: de utrisque autem etc., determinat de
praedictis habitibus. Et primo de virtute. Secundo de vitiis
oppositis, ibi, maiora autem existentibus et cetera. Circa primum
tria facit. Primo determinat de quo veraci sit agendum. Secundo
ostendit quid ad eum principaliter pertineat, ibi, videbitur utique
talis et cetera. Tertio ostendit ad quod extremum magis declinet,
ibi, in minus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod de praedictis
habitibus dicendum est, sed prius de veraci. Non autem intendimus
nunc de eo qui veritatem loquitur in confessionibus iudiciorum, puta
cum aliquis interrogatus a iudice confitetur quod verum est; neque
etiam de eo qui verum dicit in quibuscumque pertinentibus ad iustitiam
vel iniustitiam; haec enim pertinent ad aliam virtutem, scilicet ad
iustitiam. Sed de illo veridico intendimus qui verum dicit et vita et
sermone in talibus, quae non habent differentiam iustitiae et
iniustitiae. Sed verum dicit solum propter dispositionem habitus:
sicut etiam supra dictum est de virtute praemissa, quod delectabiliter
vult aliis convivere non propter amorem, sed propter dispositionem sui
habitus, ita etiam et haec virtus verum dicit non propter servandam
iustitiam, sed propter aptitudinem quam habet ad verum dicendum.
9. Deinde cum dicit: videbitur utique etc., ostendit quid maxime
pertineat ad veracem de quo intendit. Et dicit quod talis videtur in
suis verbis et factis moderationem habere vitando excessum et defectum.
Amat enim veritatem et verum dicit etiam in illis in quibus non multum
refert ad nocumentum vel profectum: et multo magis in illis in quibus
dicere verum vel falsum, facit aliquam differentiam ad nocumentum vel
iuvamentum alterius. Et hoc ideo quia abhorret mendacium secundum se
tamquam quoddam turpe, et non solum secundum quod cedit in nocumentum
alterius: talem autem dicit esse laudabilem.
10. Deinde cum dicit: in minus autem etc., ostendit ad quod
extremum magis declinat. Et dicit quod si aliquando difficile sit
omnino ad punctum dicere veritatem, magis vult declinare ad minus quam
ad maius. Hoc enim videtur magis ad prudentiam pertinere, eo quod
homines superabundanter de se ipsis loquentes, efficiuntur aliis
onerosi, quia per hoc videntur aliis se velle praeferre.
11. Deinde cum dicit: maiora autem etc., determinat de vitiis
oppositis. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de vitio quod
pertinet ad superabundantiam. Secundo de vitio quod pertinet ad
defectum, ibi, eyrones autem et cetera. Tertio determinat de
oppositione vitiorum ad virtutem, ibi: opponi autem videtur et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quot modis
committatur vitium iactantiae quod excedit in plus. Secundo ostendit
secundum quid praecipue vitium iactantiae attendatur, ibi: non in
potentia autem etc.; tertio ostendit in quibus vitium iactantiae
praecipue committatur, ibi: qui quidem igitur gloriae gratia iactant
et cetera.
12. Dicit ergo primo, quod quandoque aliquis iactat de se quae non
sunt, vel maiora quam sint, non propter aliquem alium finem, sed quia
in hoc delectatur, et talem dicit habere quamdam mali similitudinem,
alioquin non gauderet de mendacio. Hoc enim ex inordinatione animi
provenit. Non tamen talis est omnino malus, quia non intendit aliquam
malitiam. Sed est vanus, inquantum delectatur in re, quae secundum
se, nec est bona nec utilis. Secundo modo contingit quod aliquis se
iactat propter appetitum gloriae vel honoris et talem dicit non esse
multum vituperabilem, in quantum scilicet gloria et honor habent
quamdam affinitatem cum rebus honestis propter quas aliqui laudantur et
honorantur. Tertio modo aliqui se iactant causa argenti, vel
cuiuscumque alterius quod argento aestimari potest. Et talem dicit
esse magis deformem, quia propter minus bonum mentitur.
13. Deinde cum dicit: non in potentia autem etc., ostendit
secundum quid praecipue attenditur iactantia. Et dicit quod non
iudicatur aliquis iactator ex eo quod habet aliquid vel non habet unde
se potest sic iactare, sed ex eo quod hoc eligit. Dicitur enim
aliquis iactator secundum habitum quem consequitur talis electio; sicut
etiam (est) de quocumque mendaci qui dicitur mendax ex eo quod eligit
mentiri, vel quia gaudet de ipso mendacio, vel quia mentitur propter
appetitum gloriae vel lucri.
14. Deinde cum dicit: qui quidem igitur etc., ostendit de quibus
praecipue aliqui se iactant. Manifestum est autem quod illi qui de
ipsa iactantia gaudent, indifferenter de quibuscumque se iactant.
Illi vero qui iactant se causa gloriae fingunt talia quae videantur
esse laudabilia, sicut sunt virtuosa opera vel quae pertinent ad
felicitatem, sicut nobilitas divitiae et alia huiusmodi. Illi vero
qui iactant se causa lucri, fingunt talia in quibus alii delectentur,
alioquin nihil lucrarentur, et iterum observant quod sint talia illa de
quibus se iactant quae, si non sint vera, possit hoc latere, ita quod
eorum mendacium non deprehendatur.
15. Et ponit exemplum de duobus: scilicet de his quae pertinent ad
medicinam; quia omnes desiderant sanitatem, nec potest a quibuscumque
deprehendi, utrum aliquis in medicando erret. Alia autem sunt quae
pertinent ad divinationes futurorum, de quibus naturaliter homines
sollicitantur, et circa quae non de facili mendacium deprehenditur.
Et ideo illi qui iactant se propter lucrum, praecipue fingunt se esse
medicos vel sapientes in divinando. Quamvis hoc quod dicit sapientem
possit referri ad hoc quod tales se iactent de cognitione divinorum,
quae est desiderabilis et latens.
16. Deinde cum dicit: eyrones autem etc., determinat de vitio
quod pertinet ad defectum. Et circa hoc duo facit. Primo comparat
hoc vitium iactantiae. Secundo ostendit diversitatem huius vitii,
ibi: maxime autem et isti et cetera. Dicit ergo primo, quod irones
qui minus de seipsis dicunt quam sit, videntur habere mores magis
gratiores quam iactatores, quia non videntur talia dicere gratia
lucri, sed quasi fugientes tumorem superbiae.
17. Deinde cum dicit: maxime autem et isti etc., ostendit quomodo
diversimode hoc vitium contingat. Et dicit quod quidam sunt qui maxime
de se negant ea quae videntur ad magnam gloriam pertinere, sicut
Socrates qui negabat se esse scientem. Quidam vero sunt qui in
quibusdam parvis et manifestis volunt ostendere quod non fingant de se
maiora quam sint, et isti vocantur blancopanurghy, quasi in quadam
astutia simulationis suas delitias habentes; panurghy enim Graece
dicuntur astuti, blancon autem idem est quod deliciosum. Hos autem
dicit esse de facili contemptibiles, quia nimis manifesta est eorum
simulatio. Et talis defectus in exterioribus quandoque videtur ad
iactantiam pertinere, dum per hoc volunt se ostendere meliores et magis
moderatos, sicut Laconii qui deferebant vestimenta magis despecta quam
deceret statum eorum, quia tam superabundantia exteriorum quam etiam
immoderatus defectus videtur ad iactantiam pertinere, inquantum per
utrumque ostenditur quaedam hominis excellentia.
18. Quidam vero sunt qui moderate utuntur hoc vitio, quia neque
omnino negant de se gloriosa, neque etiam assumunt aliqua nimis parva
et utuntur hoc vitio in his quae non sunt prompta et manifesta, et
tales videntur esse gratiosi, ut supra dictum est.
19. Deinde cum dicit: opponi autem videtur etc., determinat de
oppositione vitii ad virtutem. Et dicit quod magis videtur opponi
veridico iactator, inquantum est deterior sicut dictum est. Semper
enim peius vitium magis virtuti opponitur.
|
|