|
1. Existente autem requie et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus quae sunt circa humanos actus seriosos, hic
determinat de quadam virtute quae est circa ludicra. Et circa hoc tria
facit: primo ostendit quod circa ludos, potest esse virtus et vitium.
Secundo determinat de virtute quae circa ludos existit et de vitiis
oppositis, ibi, qui quidem in derisione et cetera. Tertio ostendit
differentiam huius virtutis ad supradictas, ibi, tres igitur quae
dictae sunt et cetera. Circa primum, considerandum est, quod circa
id quod est secundum se malum et non potest habere rationem boni, non
est virtus et vitium, ut in II ostensum est; si igitur ludus nullam
rationem boni posset habere, non esset circa ludum aliqua virtus.
2. Habet autem aliquam rationem boni, inquantum est utilis humanae
vitae. Sicut enim homo indiget a corporalibus laboribus interdum
desistendo quiescere, ita etiam indiget ut ab intentione animi qua
rebus seriis homo intendit interdum anima hominis requiescat: quod
quidem fit per ludum. Et ideo dicit quod, cum sit quaedam requies
hominis ab anxietate sollicitudinum in hac vita et in conversatione
humana per ludum, et sic ludus habet rationem boni utilis, consequens
est quod in ludis possit esse quaedam conveniens collocutio hominum
adinvicem; ut scilicet homo dicat et audiat qualia oportet et sicut
oportet; et tamen in talibus multum differt dicere et audire. Multa
enim aliquis homo decenter audit quae non decenter diceret. Ubicumque
autem est differentia eorum quae oportet fieri et eorum quae non oportet
ibi non solum est medium, sed etiam superabundantia et defectus a
medio. Unde circa ludum contingit esse medium virtutis et extrema.
3. Deinde cum dicit: qui quidem in derisione etc., determinat de
medio et extremis. Et primo ostendit quid sit circa unumquodque
eorum. Secundo ostendit quid unicuique eorum conveniat, ibi, medio
autem habitui et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit
quid sit medium et extremum in ludo. Secundo ostendit quod hoc
pertineat ad diversitatem morum, ibi, moris enim et cetera. Tertio
ostendit quod quandoque extremum accipitur pro medio, ibi, redundante
autem risu et cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quid
pertineat ad superabundantiam. Et dicit, quod illi qui superabundant
in derisione ludi, dicuntur bomolochi, idest raptores templi ad
similitudinem milvorum, qui volabant circa templum, ut raperent
intestina animalium immolatorum. Ita et isti insidiantur ad hoc quod
possint aliquid rapere, quod convertant in derisionem. Et ideo tales
sunt onerosi, quia desiderant undecumque facere risum; ad quod magis
student, quam ad hoc, quod dicant aliqua decora, idest honesta, et
quod non turbent illum cui ingerunt convicium ex ludo. Magis enim
volunt dicere aliqua turpia, vel ex quibus alii turbentur, quam quod
non inducant homines ad risum.
4. Secundo ibi: qui autem neque ipsi etc., ostendit quid sit
vitium per defectum. Et dicit quod illi qui neque volunt dicere
aliquid ridiculum et molesti sunt illis qui dicunt, dum ex hoc
irrationabiliter turbantur, videntur esse agrii, idest agrestes, et
duri, quasi qui non emolliantur delectatione ludi.
5. Tertio ibi: moderate autem ludentes etc., ostendit quid sit
medium in ludo. Et dicit, quod illi qui moderate se habent in ludis
vocantur eutrapeli, quasi bene vertentes, quia scilicet ea quae
dicuntur vel fiunt convenienter in risum convertunt.
6. Deinde cum dicit moris enim etc., ostendit quod praedicta
pertineant ad diversitatem morum. Et dicit quod praedicti motus,
scilicet quod aliquis velit facere risum vel superabundanter vel
diminute vel moderate est quoddam indicium interioris moralis
dispositionis. Sicut enim per motus corporales exteriores discernuntur
interiores corporum dispositiones, ita etiam per exteriores hominum
operationes discernuntur interiores mores.
7. Deinde cum dicit: redundante autem risu etc., ostendit quomodo
extremum quandoque sumitur pro medio. Et dicit, quod quia risus ad
multos redundat, et multi sunt qui magis quam oportet delectantur in
ludo, et in hoc quod dicant aliis convitia iocosa, inde est, quod
apud eos bomolochi vocantur eutrapeli, quia sunt eis gratiosi.
Superabundant enim in ludo quem plures hominum superabundanter
diligunt. Differunt tamen non parum bomolochi ab eutrapelis, ut ex
supradictis patet.
8. Deinde cum dicit: medio autem habitui etc., ostendit quid
proprie pertineat ad praedictos habitus. Et primo ostendit quid
proprie pertineat ad medium virtutis. Secundo quid ad extremum
superabundantiae, ibi, bomolochus autem etc.; tertio quid pertineat
ad extremum defectus, ibi, agrios autem et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit qualiter se habeat eutrapelus universaliter
circa ludum. Secundo qualiter se habeat specialiter circa convicia
iocosa, ibi: et utrum igitur et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit, quod ad medium habitum pertinet, convenientibus ludis
uti. Et dicit, quod ad medium habitum huius virtutis pertinet id quod
est proprium epydexiotis, idest bene aptati et dispositi ad hoc, quod
cum hominibus conversetur. Ad talem enim pertinet quod dicat et audiat
talia ludicra quae congruant viro modesto et liberali, qui scilicet
liberum animum habet a servilibus passionibus.
9. Secundo ibi: est enim quaedam etc., probat et inducit rationem
ad hoc quod dixerat: quia scilicet ubicumque est invenire aliquid quod
decenter fieri potest, hoc pertinet ad virtutem. Sed contingit
aliquem ludentem dicere et audire quaedam convenientia. Et hoc patet
ex differentia ludorum. Ludus enim liberalis hominis, qui scilicet
intendit propria sponte bonum agere, differt a ludo hominis servilis,
qui circa servilia occupatur. Et ludus hominis disciplinati, qui
scilicet instructus est qualiter debeat ludere, differt a ludo hominis
indisciplinati, qui nulla disciplina in ludo refrenatur. Unde
manifestum est, quod ad medium habitum virtutis pertinet decentia in
ludo dicere et audire.
10. Tertio ibi: videbit autem utique aliquis etc., inducit
quoddam signum ad supradicta, quod scilicet differat ludus disciplinati
et indisciplinati. Et dicit, quod hoc maxime apparet considerando tam
in veteribus, quam in novis comoediis, id est repraesentationibus
collocutionum hominum adinvicem. Quia si alicubi in talibus
narrationibus occurreret aliquod turpiloquium, ex hoc quibusdam
generabatur derisio, dum talia turpia in risum vertebantur. Quibusdam
vero generabatur suspicio, dum scilicet suspicabantur eos, qui turpia
loquebantur, habere aliquod malum in corde. Manifestum est autem quod
non parum differt ad honestatem hominis, utrum dicat in ludendo turpia
vel honesta.
11. Deinde cum dicit: et utrum igitur etc., ostendit qualiter se
habeat virtuosus circa convicia iocosa. Et circa hoc tria facit.
Primo movet quaestionem, utrum scilicet determinandum sit quod aliquis
bene convicietur in ludo ex parte eorum quae dicit, quia scilicet dicit
ea quae decet dicere liberalem hominem, id est virtuosum et modestum.
Vel non determinatur penes hoc bene convicians, sed potius ex parte
finis vel effectus, quia scilicet intendit non contristare audientem.
Vel etiam quod plus est, intendit eum delectare.
12. Secundo ibi: vel et tale quidem etc., respondet quaestioni
quantum ad secundum membrum. Et dicit quod hoc est indeterminatum,
quid scilicet contristet vel delectet audientem, quia scilicet diversis
diversa sunt odibilia et delectabilia, talia autem unusquisque libenter
audiet, quae sunt sibi delectabilia. Illa enim quae aliquis patienter
sustinet audire, haec facere videtur, scilicet ingerendo ea aliis,
dummodo non intendat eos contristare.
13. Tertio ibi: non utique omne etc., ostendit aliquid esse
determinatum quantum ad primum membrum, scilicet quantum ad convicia
quae dicuntur. Manifestum est enim quod virtuosus non faciet, idest
non proponet omne convicium, quia convicium est quaedam contumelia;
dum tale quid in convicio dicitur, ex quo homo infamatur, et hoc
prohibent dicere legispositores. Sunt autem quaedam convicia, quae
non prohibent, quae oportet dicere propter delectationem, vel propter
hominum emendationem, quae fit dummodo fiat absque infamia. Ille enim
qui se habet in conviciando sicut gratiosus et liberalis vir, est sibi
ipsi lex, dum scilicet per propriam electionem vitat ea quae lex
prohibet, et utitur his quae lex concedit.
14. Ultimo autem concludit, quod talis qualis dictus est, est
medius, sive nominetur epydissius, id est aptus, sive eutrapelus, id
est bene vertens.
15. Deinde cum dicit: bomolochus autem etc., determinat de vitio
superabundantiae. Et dicit, quod bomolochus est minor derisore, quia
scilicet derisor intendit aliquem confundere, quod non intendit
bomolochus, sed solum intendit risum facere. Et neque recedit a se
ipso neque ab aliis, si debeat risum facere, quia scilicet exempla
sua, et aliorum dicta et facta convertit in risum; et talia dicit,
quorum nullum diceret homo gratiosus, id est virtuosus, et quaedam
eorum non solum non diceret sed nec etiam audiret.
16. Deinde cum dicit: agrios autem etc., determinat de vitio
defectus. Et dicit, quod ille qui est agrios, idest agrestis, est
inutilis ad tales collocutiones, scilicet ludicras; nihil enim confert
ad eas, sed in omnibus contristatur. Et in hoc est vitiosus, dum
totaliter abominatur ludum, qui est necessarius ad vitam humanam sicut
requies quaedam.
17. Deinde cum dicit: tres igitur etc., ostendit differentiam
huius virtutis ad praedictas duas. Et dicit quod tres sunt medietates
praedictae in vita humana, quae omnes sunt circa communicationem
sermonum et operum. Differunt autem abinvicem, quia una earum
consistit circa veritatem in dictis vel factis. Aliae vero duae circa
delectabile. Quarum una consistit circa delectationem quae est in
ludis, alia vero consistit circa delectationem quae est in colloquiis
quae est secundum aliam vitam, consistentem scilicet in seriis.
|
|