|
1. De verecundia autem ut quadam et cetera. Postquam philosophus
determinavit de medietatibus quae sunt virtutes, hic determinat de
quadam medietate quae non est virtus, scilicet de verecundia. Et
primo ostendit verecundiam non esse virtutem; secundo inducit simile de
continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, ibi: non est
autem neque continentia et cetera. Circa primum duo facit. Primo
inquirit genus verecundiae. Secundo ostendit subiectum ipsius, ibi:
non omni utique aetati et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit. Et dicit, quod de verecundia non convenit
loqui sicut de quadam virtute. Sed magis assimilatur passioni quam
habitui, qui est genus virtutis.
2. Secundo ibi, determinatur igitur etc., probat propositum
dupliciter. Primo quidem per definitionem verecundiae. Dicitur enim
verecundia esse timor ingloriationis, idest confusionis quae opponitur
gloriae. Sed timor est passio quaedam. Ergo verecundia est in genere
passionis.
3. Secundo ibi: perficitur autem circa pericula etc., probat idem
per effectum verecundiae. Circa quod considerandum est quod passiones
sunt motus appetitus sensitivi qui utitur organo corporali. Unde
passiones omnes cum aliqua corporali transmutatione fiunt; similiter
autem se habet in generali quantum ad hoc de verecundia et de timore qui
est circa pericula mortis, quantum ad hoc scilicet quod utraque passio
indicatur per transmutationem corporalis coloris;
4. Sed in speciali differunt; quia illi qui verecundantur
rubescunt, illi autem qui timent mortem pallescunt. Cuius
differentiae ratio est quia natura spiritus et humores transmittit ad
locum ubi sentit defectum. Sedes autem vitae est in corde; et ideo
quando periculum vitae timetur, spiritus et humores recurrunt ad cor.
Et ideo exteriora quasi deserta pallescunt. Honor autem et confusio
in exterioribus est, et ideo, quando homo timet per verecundiam
(periculum) honoris, recurrentibus humoribus et spiritibus ad
exteriora, homo rubescit. Sic igitur patet quod et verecundia et
timor mortis sunt quaedam corporalia, inquantum scilicet habent
corporalem transmutationem annexam, quod videtur magis ad passionem
quam ad habitum pertinere. Et ita patet quod verecundia non est
virtus.
5. Deinde cum dicit: non omni utique aetati etc., ostendit quid
sit subiectum conveniens verecundiae. Et primo ostendit cui aetati
conveniat. Secundo ostendit cui conditioni, ibi, neque enim studiosi
et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit,
scilicet quod passio verecundiae non convenit omni aetati, sed
iuvenili.
6. Secundo ibi, existimamus enim etc., probat quod iuvenili aetati
congruat verecundia. Et hoc dupliciter. Uno modo per proprietatem
iuventutis. Quia scilicet iuvenes propter fervorem aetatis vivunt
secundum passiones. Et ideo proni sunt ad multipliciter peccandum.
Et ab hoc prohibentur per verecundiam, per quam turpitudinem timent.
Et ideo iuvenes decet verecundia. Alio modo probat idem per humanam
consuetudinem. Iuvenes enim verecundos laudare consuevimus.
7. Tertio ibi: senem autem nullus etc., ostendit quod alii
aetati, scilicet senili, non congruit verecundia. Et dicit quod
nullus laudat senem de hoc quod est verecundus. Quia existimamus quod
non oporteat eum aliquod turpium operari pro quibus consuevit esse
verecundia. Tum quia propter longitudinem temporis reputamus eos esse
expertos. Tum quia, cessante fervore aetatis, reputamus quod propter
passionem non debeat aliquid turpe operari.
8. Deinde cum dicit neque enim studiosi etc., ostendit cui
condicioni hominum competat vel non competat verecundia. Et circa hoc
duo facit. Primo ostendit quod non competat virtuoso. Secundo
excludit quasdam cavillationes contra propositum, ibi, si enim sunt
haec quidem et cetera. Dicit ergo primo quod neque ad virtuosum
pertinet verecundia. Verecundia enim est respectu pravorum. Sed
virtuosus non operatur prava. Quia virtus est quae bonum facit
habentem et opus eius bonum reddit. Ergo verecundia non competit
virtuoso.
9. Deinde cum dicit: si enim sunt haec etc., excludit tres
obviationes contra praedicta. Quarum prima est. Quia posset aliquis
dicere quod verecundia non solum est de his quae secundum veritatem sunt
turpia quae contrariantur virtuti, sed etiam de his quae sunt turpia
secundum opinionem.
10. Sed ipse dicit quod nihil differt ad propositum; quia virtuoso
neutra sunt operanda: scilicet neque turpia secundum veritatem, neque
turpia secundum opinionem. Et ideo non imminet virtuoso quod de aliquo
verecundetur. Sed hoc pertinet ad pravum, ut sit talis quod operetur
aliquid turpium, vel secundum veritatem vel secundum opinionem.
11. Secundam obviationem ponit ibi: sic autem ad turpia habere et
cetera. Posset enim aliquis dicere quod licet virtuosus non habeat
aliquid de quo verecundetur, est tamen ita dispositus, ut si aliquid
talium operaretur, de hoc verecundaretur. Si quis ergo propter hoc
existimaret quod verecundia competeret studioso, probat hoc esse
inconveniens dupliciter.
12. Primo quidem quia verecundia, proprie loquendo, non respicit
nisi voluntarios defectus, quibus debetur vituperium. Sed hoc
repugnat virtuti quod aliquis voluntarie operetur malum. Ergo non
competit ei verecundia propter rationem praedictam. Secus autem esset
si verecundia esset eorum quae involuntarie possunt accidere, sicut
aegritudo involuntarie accidit homini. Unde virtuoso etiam sano potest
competere curare de medico propter infirmitatem quae posset accidere.
13. Secundo excludit praedictam obviationem ibi: erit autem utique
et cetera. Et dicit quod secundum praedictam obviationem verecundia
esset quiddam virtuosum ex suppositione, quia scilicet verecundaretur
virtuosus si turpia operaretur. Hoc autem non est de his quae proprie
conveniunt virtuosis. Immo absolute eis conveniunt, sicut patet circa
omnes virtutes. Unde relinquitur quod verecundia non proprie conveniat
virtuoso.
14. Tertiam obviationem ponit ibi, si autem inverecundia et
cetera. Posset enim aliquis concludere quod quia inverecundia et non
verecundari de turpi operatione est quiddam pravum, quod propter hoc
verecundari sit virtuosum.
15. Sed ipse dicit hoc non esse necessarium: quia utrumque,
scilicet tam verecundia quam inverecundia, supponit operationem
turpem, quae non competit virtuoso. Qua tamen supposita,
convenientius est quod eam aliquis aspernetur per verecundiam quam quod
de ea non curet per inverecundiam. Ex his etiam apparet quod
verecundia non sit virtus; nam si esset virtus, inesset virtuoso.
16. Est autem attendendum quod supra posuit passionem laudabilem,
scilicet Nemesym, de qua hic mentionem non facit quia non est
intentionis suae de his passionibus hic determinare: hoc enim magis
pertinet ad rhetoricam, ut patet in II rhetoricae. Unde nec hic de
verecundia determinavit nisi ostendens eam non esse virtutem, et
relinquitur idem intelligendum de Nemesi.
17. Deinde cum dicit: non est autem etc., inducit simile de
continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, sed habet
aliquid virtutis admixtum. Continens enim sequitur rationem rectam,
quod pertinet ad virtutem. Patitur tamen concupiscentias pravas
vehementes, quod pertinet ad defectum virtutis. Et de his dicetur
infra in septimo. Satis autem convenienter inducit similitudinem de
continentia, quia verecundia maxime requiritur ubi abundant passiones
pravae, quod convenit continentibus, ut dictum est.
18. Ultimo autem continuat se ad sequentia, dicens quod dicendum
est deinceps de iustitia. Et in hoc terminatur sententia quarti
libri.
|
|