|
1. Quae autem secundum virtutem (et) operationes et cetera.
Postquam philosophus ostendit quis sit praecipuus actus liberalitatis,
hic ostendit qualis debeat esse. Et primo ostendit qualis sit
praecipuus actus eius. Secundo quales sint actus eius secundarii,
ibi: neque accipiet et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit qualis debeat esse liberalitatis datio quae est praecipuus
actus eius. Secundo ostendit quod aliae dationes non pertinent ad
liberalitatem, ibi: qui autem dat quibus non oportet et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod datio liberalis debeat
debitis circumstantiis esse vestita, quia scilicet omnes operationes
quae sunt secundum virtutem debent esse bonae, id est rectificatae a
ratione secundum debitas circumstantias, et ulterius ordinatae per
intentionem ad bonum finem. Cum igitur datio sit praecipuus actus
liberalitatis, consequens est quod liberalis det propter bonum finem,
et quod recte, id est secundum regulam rationis; inquantum scilicet
dat quibus oportet et quando oportet et quaecumque aliae debitae
circumstantiae consequuntur ad rectam dationem.
2. Secundo ibi: et haec delectabiliter etc., ostendit quod datio
liberalis debet esse delectabilis. Et hoc est quod dicit quod
liberalis dat delectabiliter, vel saltem sine tristitia. Ita enim est
in omni virtute, ut ex supradictis patet, quod actus virtuosus, vel
est delectabilis, vel saltem est sine tristitia; vel si oporteat
aliquam tristitiam admisceri, minimum habebit per comparationem ad
alios homines, sicut supra dictum est de forti quod, si non multum
delectetur in suo actu, tamen non tristatur, vel saltem minus
tristatur inter omnes qui huiusmodi pericula subeunt.
3. Deinde cum dicit: qui autem dat quibus non oportet etc.,
ostendit quod aliae dationes non pertinent ad liberalem. Et primo de
dationibus quibus desunt debitae circumstantiae. Et dicit quod ille
qui dat quibus non oportet, vel non propter honestatem, sed propter
aliquam aliam causam licitam vel illicitam, non dicitur liberalis.
Sed alio nomine nominatur secundum differentiam finis propter quem
dat, ex quo moralia speciem et nomen sortiuntur.
4. Secundo ibi: neque qui triste etc., ostendit idem de dationibus
quae sunt cum tristitia. Et dicit quod neque illi qui cum tristitia
dant sunt liberales, quia ex hoc ipso quod tristantur in dando,
videtur quod magis eligerent pecunias quam operationem virtuosam
honestae dationis. Quod non pertinet ad liberalem.
5. Deinde cum dicit: neque accipiet etc., ostendit quales sint
operationes liberalitatis sicut acceptio et alia huiusmodi. Et circa
hoc duo facit. Primo ostendit quid vitet liberalis in accipiendo.
Secundo ostendit quid observet, ibi, unde autem oportet et cetera.
Circa primum duo ponit. Quorum primum est, quod liberalis non
accipit unde non oportet. Sic enim accipere non videtur competere
homini, qui non appretiatur pecunias. Secundum est, quod liberalis
non est promptus ad petendum. Sicut enim in naturalibus, quod est
multum activum est parum passivum, ut ignis, ita etiam in moralibus
liberalis, qui est promptus ad benefaciendum donando, non de facili
vult beneficia ab alio recipere, quod est bene pati.
6. Deinde cum dicit: unde autem oportet etc., ostendit quid
observet liberalis in accipiendo vel retinendo; et ponit tria. Quorum
primum est, quod liberalis accipit unde oportet, scilicet a propriis
possessionibus vel ab aliis huiusmodi, non quia quaerit pecuniam quasi
per se bonum, sed quasi necessarium ad dandum. Secundum est, quod
liberalis non negligit procurationem bonorum propriorum, quia vult
habere unde sufficiat ad dandum aliis. Tertium est, quod liberalis
non dat quibuscumque, sed retinet ad hoc quod possit dare quibus
oportet, et loco et tempore debito.
7. Deinde cum dicit: liberalis autem etc., ponit quatuor
proprietates liberalitatis. Quarum prima est, quod ad liberalem
pertinet, ut vehementer superabundet in datione, non quidem sic quod
superabundet a ratione recta, sed ita quod datio in ipso superabundet
retentioni. Quia minus sibi relinquit, quam aliis det. Paucis enim
in seipso contentus est; sed dum vult multis providere oportet, quod
pluribus largiatur. Non enim pertinet ad liberalem quod sibi soli
intendat.
8. Secundam proprietatem ponit ibi: secundum substantiam autem et
cetera. Et dicit quod liberalitas commendatur secundum proportionem
substantiae, idest divitiarum. Non enim datio iudicatur liberalis ex
multitudine donorum sed ex habitu, idest ex facultate et voluntate
dantis, qui scilicet dat secundum modum suarum divitiarum. Unde nihil
prohibet, quod aliquis, qui minora dat, liberalior iudicetur, si a
minoribus divitiis det.
9. Tertiam proprietatem ponit ibi: liberaliores autem et cetera.
Et dicit quod illi qui suscipiunt divitias a parentibus sunt magis
liberales quam illi qui proprio labore eas acquirunt. Et huius
assignat duas rationes. Quarum prima est, quod illi qui suscipiunt
divitias a parentibus, nunquam fuerunt experti indigentiam; unde non
timent eam et propter hoc non timent expendere, sicut illi qui
aliquando experti sunt paupertatem. Secunda ratio est, quia naturale
est quod omnes diligant sua opera, sicut parentes diligunt suos
filios, et poetae sua poemata. Illi autem qui acquirunt proprio
labore divitias, reputant eas quasi sua opera. Unde magis volunt eas
conservare.
10. Quartam proprietatem ponit ibi: ditari autem non facile et
cetera. Et circa hoc tria facit. Primo ponit proprietatem. Et
dicit quod non est facile quod ditetur homo liberalis, quum non de
facili accipiat, neque multum custodiat divitias; sed magis a se
emittit eas dando et expendendo et non appretiatur divitias propter
ipsas, sed solum propter dationem.
11. Secundo ibi: propter quod etc., manifestat quod dixerat per
quoddam signum. Quia enim liberales non de facili sunt divites,
homines vulgares accusant fortunam, cui attribuunt divitias, quod non
sunt divites illi qui maxime essent digni, scilicet liberales, qui
aliis largiuntur. Sed ipse dicit, quod hoc non irrationabiliter
accidit: quia non est possibile, quod homo habeat pecunias, qui non
multum curat habere; sicut etiam non est possibile, quod aliquid aliud
habeatur, de quo homo non curat.
12. Tertio ibi: non tamen dabit etc., excludit falsam opinionem.
Non enim propter hoc dictum est quod non curet divitias, quia det
quibus non oportet, vel quando non oportet, vel indebite secundum
quamcumque aliam circumstantiam. Tum quia talis operatio non esset
liberalis: tum quia per hoc impediretur ab operatione liberali, dum
inutiliter consumens non haberet quod oportune consumeret. Sicut enim
dictum est, liberalis dicitur, qui expendit secundum proportionem
propriae substantiae, et in ea quae oportet.
|
|