|
1. Qui autem superabundat et cetera. Postquam philosophus
determinavit de liberali, hic determinat de prodigo. Et primo
determinat de eo, qui est totaliter prodigus. Secundo de eo qui est
partim prodigus et partim illiberalis, ibi: sed multi prodigorum, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo determinat de eo prodigo
absolute; secundo comparat prodigum illiberali, ibi: dictum est autem
a nobis, et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit respectu
cuius prodigus superabundet. Secundo ostendit qualis sit prodigi
actus, ibi, liberalitate utique et cetera. Dicit ergo primo, quod
cum dicatur aliquis liberalis ex hoc quod expendit secundum proportionem
suae substantiae; prodigus dicitur, qui superabundat proportionem suae
substantiae expendendo vel dando. Et ex hoc concludit, quod tyranni,
qui habent indeficientem divitiarum abundantiam, utpote omnia quae sunt
communia sibi usurpantes, non dicuntur prodigi, quia multitudine eorum
quae possident, non videtur esse facile quod in dando et expendendo
superabundent proportionem propriarum divitiarum.
2. Deinde cum dicit: liberalitate utique etc., manifestat qualis
sit actus prodigi. Et quia opposita ex invicem manifestantur, primo
resumit ea quae dicta sunt de actu liberalis. Secundo ostendit qualis
sit actus prodigi, ibi, prodigus autem, et cetera. Circa primum duo
facit. Primo resumit qualiter liberalis se habeat circa ea quae
principaliter ad eum pertinent, scilicet circa dationem et
delectationem dationis. Secundo qualiter se habeat in his circa quae
est secundario liberalitas, ibi: et accipiet unde oportet et cetera.
Dicit ergo primo, quod cum liberalitas sit quaedam medietas circa
dationem et acceptionem pecuniarum, liberalis emittit pecunias dando et
expendendo, et hoc secundum rationem rectam, in quae oportet et
quaecumque alia oportet in huiusmodi observare, per quod differt
liberalis a prodigo; et hoc facit tam in parvis quam in magnis: per
quod differt liberalis a magnifico, qui est tantummodo circa magna, ut
infra dicetur. Et hoc facit delectabiliter: per quod differt ab
illiberali, qui in emissione pecuniarum contristatur.
3. Deinde cum dicit: et accipiet unde oportet etc., resumit
quomodo liberalis se habeat circa ea quae secundario ad liberalitatem
pertinent. Et primo quomodo se habeat circa acceptionem. Secundo
quomodo se habeat circa tristitiam, ibi: si autem praeter optimum et
bene et cetera. Dicit ergo primo, quod liberalis accipit unde
oportet, et observat quaecumque oportet in accipiendo observari. Cum
enim liberalitatis virtus medium teneat circa utrumque, scilicet
acceptionem et dationem, liberalis utrumque faciet sicut oportet, quia
ad decentem dationem sequitur quod sit decens acceptio. Sed si
acceptio non sit decens, contraria est decenti dationi, quia ex
contrariis causis procedunt. Decens enim datio procedit ex hoc, quod
homo praefert bonum rationis cupiditati pecuniae. Sed indecens
acceptio provenit ex hoc quod homo cupiditatem pecuniae praeponit bono
rationis. Et quia ea quae seinvicem consequuntur simul fiunt in
eodem, quae vero sunt contraria simul esse non possunt: inde est quod
decens datio et decens acceptio, quae seinvicem consequuntur, simul
adunantur in liberali. Sed indecens acceptio non simul invenitur in eo
cum decenti acceptione, cui contrariatur.
4. Deinde cum dicit: si autem praeter optimum etc., ostendit
quomodo se habeat liberalis circa tristitiam, quae est de amissione
pecuniae. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit quomodo tristetur
de inordinata datione. Et dicit quod si contingat ipsum aliquid de
suis divitiis consumere praeter ordinem ad finem optimum et praeter hoc
quod bene se habeat in dando secundum debitas circumstantias, de hoc
tristatur, sicut et quilibet virtuosus tristatur si contingat ipsum
aliquid facere quod sit contra virtutem, et tamen circa ipsam
tristitiam modum rationis observat, ut scilicet tristitia sit moderata
et secundum quod oportet. Quia ad virtutem pertinet, ut aliquis
delectetur et tristetur in quibus oportet et secundum quod oportet.
5. Secundo ibi: sed etiam bene communicativus etc., ostendit
quomodo tristetur circa ablationem pecuniarum. Et dicit, quod
liberalis est bene communicativus in pecuniis, idest promptus ad hoc,
quod pecunias suas quasi communes cum aliis habeat. Potest enim absque
tristitia sustinere, quod aliquis ei in pecuniis iniurietur, eo quod
non multum pecunias appretiatur.
6. Tertio ibi: et magis gravatus etc., ostendit qualiter tristetur
circa indebitam retentionem pecuniae. Et dicit quod magis gravatur,
idest tristatur, si non consumit dando vel expendendo, quam
tristetur, si consumat aliquid quod non oportebat consumere; et hoc
ideo, quia magis ad ipsum pertinet dare quam accipere vel conservare,
quamvis hoc non placeret Simonidi idest cuidam poetae, qui contrarium
fieri oportere dicebat.
7. Deinde cum dicit: prodigus autem etc., ostendit ex praemissis
qualis sit actus prodigi. Et dicit quod in omnibus praedictis prodigus
peccat, idest non solum in dando et accipiendo, sed etiam in
delectando et tristando; quia neque delectatur neque tristatur in
quibus oportet et secundum quod oportet. Et hoc erit magis manifestum
in sequentibus.
8. Deinde cum dicit: dictum est autem a nobis etc., comparat
prodigalitatem illiberalitati. Et primo quantum ad oppositionem.
Secundo quantum ad quantitatem peccati, ibi, quae quidem igitur et
cetera. Dicit ergo primo dictum esse supra quod prodigalitas et
illiberalitas se habent secundum superabundantiam et defectum in
duobus, scilicet in datione et acceptione, et hoc ideo quia expensae,
quae etiam ad liberalitatem pertinent, sub datione comprehenduntur.
Contrarie autem in his superabundat et deficit prodigus et
illiberalis. Prodigus enim superabundat in dando, et in hoc quod non
accipiat. Illiberalis autem e contrario deficit in dando, et
superabundat in accipiendo; nisi forte in parvis, quae illiberalis dat
et non curat accipere.
|
|