|
1. Quae quidem igitur prodigalitatis et cetera. Postquam
philosophus ostendit oppositionem prodigalitatis ad illiberalitatem,
hic ostendit quod illiberalitas excedit in gravitate peccati. Et hoc
tribus rationibus. Quarum prima sumitur ex mutabilitate
prodigalitatis, quia non de facili augetur, sed de facili removetur.
Unde dicit, quod ea quae pertinent ad prodigalitatem non multum
possunt augeri simul, ut scilicet aliquis nullo modo accipiat et
superflue omnibus det, eo quod substantia, idest divitiae, velociter
deserit eos qui dant indiscrete, quasi quidam ydiotae et
irrationabiles, et tales videntur esse prodigi. Et quia vitium, quod
non multum augetur, sed de facili curatur, est minus grave, inde
est, quod prodigus non modicum est melior, idest minus malus
illiberali.
2. Prodigus enim de facili sanabilis est a suo vitio ex duobus. Uno
quidem modo ab aetate, quia, quantum aliquis magis accedit ad
senectutem, fit magis pronus ad retinendum, et ad non dandum. Quia
enim divitiae appetuntur, ut per eas humanis defectibus subveniatur,
consequens est ut, quanto aliquis maiores sentit defectus, tanto
pronior sit ad retinendum, et ad non dandum. Secundo propter
paupertatem, quae consequitur ex superflua prodigi datione. Paupertas
autem impedit prodigalitatem tum propter impossibilitatem dandi, tum
propter experientiam defectus.
3. Secundam rationem ponit ibi, et ad medium potest venire et
cetera. Quae sumitur ex similitudine eius ad liberalitatem. Unde
dicit, quod prodigus de facili potest reduci ad medium virtutis propter
convenientiam quam habet cum liberali. Habet enim prodigus ea quae
habet liberalis, quia scilicet libenter dat, et non de facili
accipit. Differt autem a liberali, quia neutrum horum facit secundum
quod oportet, et bene, idest secundum rationem rectam. Et ideo si
perducatur ad hoc quod faciat praedicta secundum quod oportet, sive per
assuetudinem, sive per quamcumque aliam transmutationem, puta aetatis
vel fortunae, erit liberalis, ut scilicet det quibus oportet, et non
accipiat unde non oportet.
4. Et ex hoc concludit, quod prodigus non videtur esse pravus
secundum id quod pertinet proprie ad virtutem moralem, quae respicit
directe appetitivam potentiam. Non enim pertinet ad malum sive
corruptum appetitum, neque ad defectum virilis animi, quod aliquis
superabundet in dando et in non accipiendo, sed hoc videtur pertinere
ad insipientiam quamdam. Et sic videtur, quod prodigalitas non tam
pertineat ad malitiam moralem, quae respicit pronitatem appetitus ad
malum, quam secundum rationis defectum.
5. Tertio ibi: secundum hunc autem modum etc., ponit tertiam
rationem, quae sumitur ex effectu prodigalitatis. Unde dicit, quod
prodigum esse multo meliorem illiberali, non solum apparet propter
praedictas duas rationes, sed etiam propter hanc tertiam, quoniam
prodigus multis prodest per suam dationem, licet sibi noceat inordinate
dando. Sed illiberalis nulli prodest, in quantum deficit in dando,
nec etiam prodest sibiipsi inquantum deficit in expendendo.
6. Deinde cum dicit: sed multi prodigorum etc., determinat de eo
qui est commixtus ex prodigo et illiberali. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo aliqui prodigi aliquid illiberalitatis habent.
Secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi, propter quod
intemperati et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
quomodo quidam prodigi male se habent in accipiendo. Secundo quomodo
male se habent in dando, ibi, propter quod neque liberales et cetera.
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit: et dicit quod
multi qui sunt prodigi secundum superfluam dationem, sunt etiam
secundum aliquid illiberales, inquantum accipiunt unde non oportet.
7. Secundo ibi: acceptivi autem etc., assignat duas rationes.
Quarum prima assignat duas rationes. Quarum prima talis est. Quia
tales proni sunt ad accipiendum propter hoc quod volunt consumere sua
superflue dando et expendendo, et de facili consumunt; quia ea quae
habent, cito eos deserunt. Unde ad hoc quod implere possint
voluntatem suam circa superfluas dationes et expensas, coguntur aliunde
inordinate acquirere quae non habent.
8. Secunda ratio est, quia magis dant ex quadam concupiscentia
dandi, quam ex ratione recta, quasi intendentes ad aliquod bonum:
unde volunt quidem dare; sed qualiter, aut unde dent, nihil apud eos
differt, et ideo, quia nullam curam habent de bono, indifferenter
undecumque accipiunt.
9. Deinde cum dicit propter quod neque liberales etc., ostendit
quomodo deficiant circa dationes. Et dicit quod quia nullam curam
habent de bono, ideo dationes eorum non sunt liberales quia neque sunt
bonae neque propter bonum neque modum debitum habent. Sed quandoque
divites faciunt malos homines quos oporteret pauperes esse, quia, dum
divitiis male utuntur, et sibi et aliis sunt nocivi. Et tamen
hominibus, qui habent mores moderatos secundum virtutem nihil darent,
in quo deficiunt in dando. Sed multa dant adulatoribus, vel aliis
hominibus, qui eos qualitercumque delectant; puta hystrionibus, vel
lenonibus; in quo superabundant in dando.
10. Deinde cum dicit propter quod intemperati etc., inducit duas
conclusiones ex praemissis. Quarum prima est, quod propter praemissa
multi prodigorum sunt intemperati. Et hoc apparet ex duobus. Primo
quidem, quia cum sint faciles ad consumendum sua, de facili etiam
consumunt in intemperantias, puta in cibos, et venerea, a quibus
multi retrahuntur timore expensarum. Secundo, quia cum non ordinent
vitam suam ad bonum honestum, consequens est, quod declinent ad
voluptates. Haec enim duo sunt propter se appetibilia. Honestum
quidem secundum appetitum rationalem. Delectabile autem secundum
appetitum sensitivum; utile autem refertur ad utrumque horum.
11. Secundam conclusionem ponit ibi prodigus quidem igitur et
cetera. Et dicit quod ex praemissis patet, quod prodigus si non
potest induci ad virtutem, transit in praedicta vitia. Si autem
potiatur studio, scilicet virtutis, perveniet de facili ad medium et
ut det et abstineat ab accipiendo secundum quod oportet, ut supra
dictum est.
|
|