|
1. Illiberalitas autem insanabilis est et cetera. Postquam
philosophus determinavit de prodigalitate, hic determinat de
illiberalitate. Et circa hoc tria facit. Primo proponit quamdam
conditionem illiberalitatis. Secundo distinguit illiberalitatis modos
seu species, ibi: extendit autem in multum etc.; tertio comparat
illiberalitatem ad suum oppositum, ibi, congrue utique illiberalitati
et cetera. Dicit ergo primo quod vitium illiberalitatis est
insanabile. Et huius assignat duas rationes. Quarum prima est quia
vita humana et etiam res mundanae, ut plurimum tendunt in defectum;
manifestum est autem ex experimento quod et senectus et quaelibet alia
impotentia vel defectus facit homines illiberales, quia videtur homini
quod pluribus indigeat. Et ideo magis cupit res exteriores quibus
humanae indigentiae subvenitur.
2. Secunda ratio est, quia illud ad quod homo naturaliter
inclinatur, non de facili removetur ab eo. Magis autem inclinatur
homo ad illiberalitatem, quam ad prodigalitatem. Cuius signum est,
quod plures inveniuntur amatores et conservatores pecuniarum, quam
datores, id autem quod naturaliter est in pluribus invenitur. In
tantum autem natura inclinat ad amorem divitiarum, inquantum per eas
vita hominis conservatur.
3. Deinde cum dicit: extendit autem in multum etc., distinguit
modos seu species illiberalitatis. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit, quod illiberalitas attenditur secundum duo; scilicet
secundum superfluum in accipiendo et secundum defectum in dando.
Secundo ponit species, quae accipiuntur secundum defectum in dando,
ibi, qui quidem enim in talibus et cetera. Tertio ponit species,
quae accipiuntur secundum superfluam acceptionem, ibi: hi autem rursus
secundum acceptionem et cetera. Dicit ergo primo, quod illiberalitas
in multum augetur, ad multa etiam se extendit, et multiformis est,
inquantum scilicet sunt multi modi illiberalitatis. Cum enim
illiberalitas in duobus existat, scilicet in defectu dationis et in
superabundantia acceptionis; non omnes illiberales in utroque peccant,
quasi totam rationem illiberalitatis habentes. Sed dividitur aliquando
in diversis; ita quod quidam superabundant in acceptione qui tamen non
deficiunt in datione, sicut de prodigis supra dictum est. Alii vero
deficiunt in datione, et tamen non superabundant in acceptione.
4. Deinde cum dicit: qui quidem enim etc., determinat modos
eorum, qui in datione deficiunt. Et dicit, quod tales appellantur
parci, eo quod parum expendunt, et tenaces, a defectu dationis quasi
multum retinentes; dicuntur etiam kyminibiles, quasi venditores
cymini, a quodam superexcessu tenacitatis, quia scilicet nec minimum
aliquid darent absque recompensatione. Et tamen isti non superabundant
in accipiendo; quia nec aliena appetunt, nec oblata multum curant
accipere. Et hoc propter duas rationes.
5. Quarum prima est, quia scilicet hoc dimittunt propter morum
moderantiam et propter timorem turpitudinis. Videntur enim propter hoc
custodire sua, et etiam hoc dicunt verbo, ne si sua dent cogantur
aliquando propter penuriam aliquid operari; et inde est etiam, quod
nolunt recipere aliena, turpe hoc existimantes: vel etiam dubitant ne
ab his, qui eis darent, inducerentur ad aliquid indecens. Et de
eorum numero videtur esse kyminibilis, id est cymini venditor, qui sic
nominatur propter hoc quod in hoc superabundat quod nulli dare vult; et
eadem ratio est de omnibus similibus.
6. Secunda ratio est, quia aliqui abstinent ab accipiendo aliena
propter hoc, quod timent ne oporteat eos dare: quasi non sit facile,
ut ipse ea quae sunt aliorum accipiat, et alii non accipiant ea quae
sunt eius; et ideo placet eis quod neque dent, neque accipiant.
7. Deinde cum dicit: hi autem rursus etc., ponit modos
illiberalitatis (qui accipiuntur secundum superfluam acceptionem).
Et primo quantum ad eos qui turpiter accipiunt. Secundo quantum ad
eos qui accipiunt iniuste, ibi, aleator quidem et cetera. Dicit ergo
primo, quod quidam illiberales superabundant in acceptione, non
curantes quid vel unde accipiant seu lucrentur. Quorum quidam
lucrantur de vilibus et servilibus operationibus. Quidam vero
lucrantur de turpibus et illicitis, puta de meretricio, vel de aliquo
simili, sicut lenones. Quidam vero lucrantur per improbam
exactionem, sicut usurarii, et qui saltem aliquid parvum volunt
lucrari in aliquo multo quod dant vel mutuant. Omnes enim praedicti
accipiunt unde non oportet, scilicet de servilibus vel turpibus
operationibus, vel quantum non oportet, sicut usurarii, qui accipiunt
ultra sortem. Quibus omnibus commune est quod turpiter lucrantur
inquantum scilicet sustinent ut opprobrio habeantur propter aliquod,
lucrum, et hoc parvum. Quia illi qui, ut magna lucrentur, accipiunt
unde non oportet, vel quae non oportet, sicut tyranni, qui
depraedantur civitates et templa, non dicuntur illiberales, sed magis
dicuntur perniciosi, in homines, et impii, in Deum, et iniusti,
quasi legis transgressores.
8. Deinde cum dicit: aleator quidem etc., ponit illiberales, qui
accipiunt iniuste, sicut aleator, qui lucratur ex ludo taxillorum.
Et ille, qui spoliat mortuos, qui antiquitus cum magno apparatu
sepeliebantur. Et latro qui spoliat vivos. Omnes enim isti turpiter
lucrantur, inquantum propter lucrum negotia quaedam faciunt unde sunt
opprobriosi. Quod etiam et de superioribus dictum est, sed in istis
est aliqua specialis ratio turpitudinis. Quidam enim horum, scilicet
spoliator mortuorum et latro, exponunt se magnis periculis propter
lucrum, agentes ea quae legibus puniuntur: alii vero, scilicet
aleatores, volunt lucrari ab amicis cum quibus ludunt, cum tamen magis
conveniat secundum liberalitatem amicis aliquid dare. Et sic patet,
quod utrique, dum volunt lucrari unde non oportet, sunt turpes
lucratores. Et sic patet quod omnes praedictae sumptiones, id est
acceptiones, sunt illiberales.
9. Deinde cum dicit: congrue utique etc., determinat de
illiberalitate per comparationem ad oppositum vitium. Et dicit, quod
illiberalitas congrue denominatur ab oppositione liberalitatis. Semper
enim peius vitium magis opponitur virtuti. Illiberalitas autem est
peior prodigalitate, ut supra ostensum est; unde relinquitur quod
magis opponatur liberalitati. Secunda ratio est, quia homines magis
peccant secundum vitium quod dicitur illiberalitas, quam secundum
vitium quod dicitur prodigalitas. Et propter hoc nominatur a
privatione liberalitatis, quia pluries per hoc vitium corrumpitur
liberalitas.
10. Ultimo autem epilogat quae dicta sunt, dicens, tanta dicta
esse de liberalitate, et de oppositis vitiis.
|
|