|
1. Videbitur autem consequens esse et cetera. Postquam philosophus
determinavit de liberalitate, hic determinat de magnificentia. Et
dividitur pars ista in duas partes. In prima inquirit materiam
magnificentiae et oppositorum vitiorum. In secunda ostendit qualiter
magnificentia et opposita vitia, circa propriam materiam operantur,
ibi, magnificus autem scienti assimilatur, et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit, quae sit materia magnificentiae. Secundo
ostendit, quae sint vitia ei opposita, ibi, talis autem habitus, et
cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit materiam communem
magnificentiae et liberalitati. Secundo ostendit differentiam inter
utrumque, ibi: non quemadmodum autem liberalitas, et cetera. Tertio
probat propositum, ibi, qui autem in parvis, et cetera. Dicit ergo
primo, quod post liberalitatem videtur esse conveniens, quod sequatur
tractatus de magnificentia. Et ratio convenientiae est, quia
magnificentia videtur esse quaedam virtus circa pecunias sicut et
liberalitas.
2. Deinde cum dicit: non quemadmodum autem etc., ostendit
differentiam quantum ad materiam inter liberalitatem et magnificentiam.
Et circa hoc duo facit. Primo proponit differentiam. Secundo
manifestat quod dixerat, ibi, magnitudo autem et cetera. Circa
primum ponit duas differentias. Quarum prima est, quod liberalitas se
extendit ad omnes operationes quae sunt circa pecunias, scilicet ad
acceptiones, dationes et expensas, sed magnificentia est solum circa
sumptus, idest expensas. Secunda differentia est, quia etiam in
sumptibus sive in expensis, magnificentia excedit liberalitatem
magnitudine expensarum. Magnificentia enim est solum circa magnas
expensas, sicut ipsum nomen demonstrat. Sed liberalitas potest esse
etiam circa moderatas vel etiam modicas. Nec tamen intelligendum est,
quod quia magnitudo importat excessum quemdam, quod magnificus ita
magnos sumptus faciat, quod excedat id quod debet fieri secundum
rationem. Sed sumptus magnifici ita est cum magnitudine quod cum hoc
est decens; decet enim et personam facientis, et opus in quo fiunt
expensae, ut infra dicetur.
3. Deinde cum dicit magnitudo autem etc., exponit quod dixerat;
scilicet qualiter magnitudo sumptus conveniat magnifico. Et quia
magnum dicitur relative, ut habetur in praedicamentis, ideo et hic
dicitur, quod magnitudo sumptus accipitur per respectum ad aliquid
aliud; puta ad illud, in quo fiunt expensae, vel ad personam
expendentis; quia non idem sumptus dicitur esse magnus per
comparationem ad trierarcham, id est principem galearum, quae habent
tres ordines remorum, unde et trieres vocantur, et architheorum,
idest principem speculationis. Puta si aliquis fuerit praefectus
templi, vel etiam studii. Oportet enim sumptum esse decentem per
comparationem ad ipsum qui expendit, et per comparationem ad id in quo
expendit. Circa quod etiam oportet attendere circa quae illud fiat.
Puta si fiunt expensae in aedificatione domus, oportet ulterius
considerare cui domus illa aedificetur; utrum scilicet principi, vel
privatae personae; quia scilicet secundum hoc diversi sumptus
requiruntur.
4. Deinde cum dicit: qui autem in parvis etc., probat quod
dixerat, scilicet quod ad magnificentiam pertineat magnitudo sumptus.
Quia ille qui expendit in rebus parvis vel etiam moderatis secundum
quod dignum est, non dicitur magnificus; puta si multoties divisim
expenderet multa in parvis rebus, ita quod omnes illae expensae
congregatae facerent aliquid tantum quantum est illud quod expendit
magnificus, nihilominus tamen magnificus non diceretur, etiam si
prompte et liberaliter illa parva expenderet. Quia omnis magnificus
est liberalis; non tamen sequitur, quod omnis liberalis sit
magnificus.
5. Deinde cum dicit: talis autem habitus etc., ostendit, quae
sint vitia opposita magnificentiae. Et dicit, quod vitium oppositum
habitui magnificentiae per modum defectus vocatur parvificentia. Sed
vitium, quod opponitur ei per modum superabundantiae vocatur
bannausia, a bannos, quod est fornax. Quia tales sicut in fornace
omnia sua consumunt. Vocatur etiam apyrocalia, quasi sine experientia
boni, quia scilicet inexperti sunt qualiter oporteat bonum operari: et
si quae etiam sunt aliae tales nominationes. Quae quidem important
superabundantiam, non quia excedant magnificum in magnitudine
expensarum, circa quae oportet expendere; sed superabundant in hoc,
quod excedunt rationem rectam in hoc, quod faciunt magnos sumptus cum
quadam praeclaritate, in quibus non oportet et sicut non oportet. Ex
quo patet quod medium et extrema in virtutibus moralibus non accipiuntur
secundum quantitatem absolutam, sed per respectum ad rationem rectam.
Subdit autem, quod de istis vitiis posterius dicetur in hoc eodem
capitulo.
6. Deinde cum dicit: magnificus autem etc., ostendit quomodo
magnificentia et opposita vitia circa praedictam materiam se habeant.
Et primo determinat de magnificentia. Secundo de vitiis oppositis,
ibi, superabundans autem et bannausus et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ponit quasdam proprietates magnifici, pertinentes ad
modum expendendi. Secundo ostendit, in quibus magnificus expendat,
ibi, est autem sumptuum et cetera. Circa primum ponit sex
proprietates magnifici. Quarum prima est, quod magnificus assimilatur
scienti. Quia scilicet, sicut ad scientem artificem pertinet
cognoscere proportionem unius ad aliud, ita etiam ad magnificum
pertinet cognoscere proportionem expensarum ad id in quo fiunt
expensae. Potest enim magnificus ex virtute habitus sui considerare
quid deceat expendere; et sic faciet magnas expensas prudenter, quod
requiritur ad omnem virtutem moralem, ut scilicet prudenter operetur.
7. Hoc autem quod dictum est, manifestat per hoc quod supra dictum
est in secundo, quod quilibet habitus determinatur per operationes, et
per obiecta quorum est habitus: quia scilicet determinati habitus sunt
determinatorum operationum et obiectorum. Et quia operationes
magnificentiae sunt expensae, et obiecta operationum sunt ea in quibus
fiunt expensae magnae, consequens est, quod ad magnificum pertineat
considerare et facere magnos sumptus et convenientes, quod non potest
fieri sine prudentia. Oportet etiam quod opera, id est operata, sint
talia, id est magna et decentia; per hunc enim modum expensae erunt
magnae et convenientes operi operato, puta domui aedificandae, vel
alicui huiusmodi. Sic igitur oportet, quod opus, in quo fiunt
expensae sit tale quod sit dignum huiusmodi sumptu, id est expensa,
sumptum autem, id est expensam, oportet esse talem ut proportionetur
operi vel quod etiam superabundet. Quia enim difficillimum est medium
attingere, si contingat a medio declinare, semper virtus declinat in
id quod minus habet de malo, sicut fortis in minus timendo et liberalis
(in plus) dando, et similiter magnificus in plus expendendo.
8. Secundam proprietatem ponit ibi: consumet autem et cetera. Quae
sumitur ex parte finis. Et dicit, quod magnificus consumet, scilicet
expendendo, talia magna et decentia propter bonum honestum sicut
propter finem; operari enim propter bonum est commune in omnibus
virtutibus.
9. Tertiam proprietatem ponit ibi: et adhuc delectabiliter et
cetera. Et dicit, quod ad magnificum pertinet delectabiliter magna
expendere, et emissive, idest prompte, et sine difficultate
emittendo. Quia quod aliquis sit multum diligens in ratiocinio, id
est in computatione expensarum, pertinet ad parvificentiam.
10. Quartam proprietatem ponit ibi: et qualiter optimum et cetera.
Et dicit, quod magnificus magis intendit quomodo faciat opus optimum
et decentissimum, quam quomodo minimum possit expendere ad opus
intentum faciendum.
11. Quintam proprietatem ponit ibi: necessarium autem et cetera.
Et dicit, quod necessarium est quod magnificus sit liberalis. Quia
ad liberalem pertinet expendere ea quae oportet et sicut oportet. Et
hoc etiam magnificus expendit; expendit enim circa magna et decentia
opera, ut dictum est. Et hoc facit delectabiliter et emissive et
propter bonum. Sed ad magnificum proprie pertinet, quod aliquid
magnum circa hoc faciat, ac si magnificentia nihil aliud sit quam
quaedam magnitudo liberalitatis circa praedicta.
12. Sextam proprietatem ponit ibi: et ab aequali sumptu et cetera.
Et dicit quod dum magnificus in aliquo magno opere facit magnas
expensas, constituit opus magis magnificum ex aequalitate expensarum.
Quia non ad idem pertinet virtus, idest ultimum et optimum in
possessione divitiarum et in opere quo divitiae expenduntur. Quia
virtus, idest maximum et optimum in possessionibus, est illud quod est
plurimo pretio dignum et quod homines maxime honorant, idest
appretiantur. Sed virtus operis est, quod sit magnum et bonum. Quia
consideratio talis operis inducit admirationem. Et tale est opus
magnificentiae, ut scilicet sit admirabile. Et sic patet, quod
virtus operis, idest optima excellentia eius, est secundum
magnificentiam cum magnitudine expensarum.
|
|