|
1. Est autem sumptuum et cetera. Postquam philosophus ostendit
qualiter magnificus se habeat in expendendo, hic ostendit in quibus
magnificus expendat. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit in
quibus expendit magnificus; secundo ostendit quomodo servat
proportionem sumptuum ad ea in quibus expendat, ibi, et in singulis
decens, et cetera. Circa primum duo facit: primo ostendit in quibus
principaliter magnificus expendat. Secundo, in quibus expendat
secundario, ibi propriorum autem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ostendit, quae sunt principalia, in quibus magnificus
expendit; secundo ostendit ad quos pertineat in talibus expendere,
ibi, in omnibus autem quemadmodum dictum est, et cetera. Tertio
epilogat quod dictum est, ibi, maxime quidem igitur, et cetera.
Dicit ergo primo, quod magnificus facit sumptus circa ea quae sunt
maxime honorabilia. Huiusmodi autem sunt duorum generum. Primum
genus est eorum quae pertinent ad res divinas, puta cum aliqua donaria
reponuntur in templis deorum, et praeparationes, puta templorum
aedificia, vel aliquid aliud huiusmodi. Et etiam sacrificia ad idem
pertinent. Gentiles autem non solum colebant deos, idest quasdam
substantias separatas, sed etiam colebant Daemones, quos dicebant
esse medios inter deos et homines. Et ideo subdit, quod ad idem genus
pertinet quicquid expenditur circa cultum cuiuscumque Daemonis. Et
loquitur hic philosophus secundum consuetudinem gentilium, quae nunc
manifestata veritate est abrogata, unde, si aliquis nunc circa cultum
Daemonum aliquid expenderet, non esset magnificus, sed sacrilegus.
2. Secundum autem genus honorabilium sumptuum sunt ea quae magnifice
fiunt per respectum ad bonum publicum, puta quod aliquis ad aliquid
utile communitati praeclare et magnifice largiatur, quod oportet. Vel
si aliquod officium committitur alicui a civitate, puta quod sit
princeps trieris, idest exercitus navium, vel galearum, quod circa
executionem officii faciat magnos sumptus. Vel etiam quod convivium
faciat toti civitati, sicut solitum erat apud ---, ut habetur in
II politicae.
3. Deinde cum dicit: in omnibus autem etc., ostendit quibus
competat tales sumptus facere. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit in generali quibus competat tales sumptus facere; secundo
concludit in speciali, quibus non competat, ibi: propter quod inops
quidem etc.; tertio ostendit in speciali quibus competat, ibi, decet
autem et eos et cetera. Dicit ergo primo, quod in omnibus quae
expenduntur, sicut supra dictum est, oportet haberi respectum, non
solum ad ea in quibus expenditur, (sed etiam ad eum qui expendit,)
ut scilicet consideretur quis est qui expendit, utrum scilicet sit
princeps vel privata persona, nobilis aut ignobilis; et etiam
consideretur quas possessiones habeat, utrum scilicet magnas vel
parvas. Oportet enim expensas esse dignas, idest bene proportionatas
his, scilicet conditioni personae et divitiis, ita quod expensae non
solum deceant tale opus in quo expenditur, sed etiam deceant
facientem.
4. Deinde cum dicit propter quod inops etc., concludit quos non
deceant tales sumptus. Et dicit, quod propter praedicta inops, idest
qui habet parvas divitias, non potest esse magnificus, quia non habet
tot ex quibus possit convenienter multa consumere. Et si tentet ultra
posse expendere, erit insipiens, quia hoc erit praeter dignitatem et
praeter id quod fieri oportet et ita non pertinet ad virtutem
magnificentiae. Quia secundum virtutem omnia fiunt recte idest
secundum quod oportet.
5. Deinde cum dicit: decet autem et eos etc., ostendit quos deceat
facere praedictos sumptus. Et accipit hoc secundum duo. Primo quidem
secundum quantitatem divitiarum. Unde dicit quod praedictos sumptus
facere decet illos homines quibus talia praeexistunt, id est qui habent
magnas divitias ex quibus possunt multa consumere decenter, sive
habeant huiusmodi divitias abundantes per seipsos, puta acquirendo eas
per propriam industriam sive etiam habeant eas per progenitores quibus
succedunt, sive etiam per quoscumque alios, per quos ad eos transeunt
divitiae; puta cum relinquuntur haeredes extraneorum.
6. Secundo autem accipit propositum per conditionem personarum.
Decet enim, quod faciant magnos sumptus nobiles genere et gloriosos,
puta in honoribus constitutos, et quaecumque similia sunt; omnia enim
huiusmodi habent in se quamdam magnitudinem, et quamdam dignitatem, ut
deceat tales magnos sumptus facere.
7. Deinde cum dicit: maxime quidem igitur etc., epilogat quae
dicta sunt. Et dicit, quod talis est magnificus qualis supradictus
est. Et in talibus sumptibus est magnificentia, sicut dictum est,
scilicet in rebus divinis et communibus: huiusmodi enim inter omnia
humana sunt maxima et honorabilissima.
8. Deinde cum dicit propriorum autem etc., ostendit in quibus
secundario magnificus expendit. Et ponit circa hoc tres gradus.
Quorum primus est quod magnificus magnos sumptus facit in his quae
proprie ad ipsum pertinent, quae semel tantum fiunt, puta nuptiae,
militia et si aliquid tale est.
9. Secundum gradum ponit ibi, et (si) circa aliquid et cetera.
Et dicit, quod si tota civitas vel principes civitatis student ad
aliquid faciendum, et circa hoc faciet magnos sumptus magnificus.
Sicut si oporteat honorifice suscipere aliquos extraneos, puta
principes vel reges, vel si oporteat eis mittere magna exenia, vel
etiam si oporteat eis praesentialiter dona magna offerre. Vel si
oporteat eis retribuere pro aliquibus beneficiis impensis, in omnibus
his magnos sumptus faciet magnificus. Magnificus enim non est
sumptuosus in se ipsum, ut scilicet multum expendat in proprium usum.
Sed facit magnos sumptus in communia. Dona autem, quae magnifice
aliquibus dantur, habent aliquid simile cum his quae Deo
consecrantur, quia scilicet sicut Deo dona consecrantur, non quia eis
Deus indigeat, sed propter reverentiam et honorem, ita etiam et
magnis viris dona offeruntur magis propter honorem, quam propter
indigentiam.
10. Tertium gradum ponit ibi, magnifici autem et cetera. Et dicit
quod ad magnificum etiam pertinet praeparare domum convenienter propriis
divitiis. Quia habere decentem domum pertinet ad hominis ornatum. Et
in aedificiis faciendis magis intendit magnificus facere sumptus circa
opera diuturna et permanentia, quam circa aliquos fragiles ornatus;
puta circa columnas marmoreas in domo, quam circa fenestras vitreas.
Ista enim, quae sunt magis permanentia, sunt optima.
11. Sic igitur ex praedictis patet, quod magnificus principaliter
expendit circa res divinas et publicas. Sed circa ea quae pertinent ad
privatas personas expendit secundario propter tres conditiones.
Primo, quia semel fiunt. Secundo, quia communiter ad hoc
insistitur. Tertio, quia sunt diuturna. Haec enim sunt quae
afferunt etiam rebus privatis magnitudinem.
12. Deinde cum dicit: (et) in singulis decens etc., ostendit
quomodo magnificus conservat debitam proportionem sumptuum ad ea in
quibus expendit. Et dicit, quod magnificus in singulis expendit illud
quod decet, et secundum speciem, et secundum quantitatem. Manifestum
est enim quod non idem secundum speciem aut quantitatem congruit
exhibere diis et hominibus, neque in templo et sepulcro construendo.
Hoc tamen observabit, quod semper faciet magnum sumptum in genere
illo. Unde magnificentissimum erit quando in magno facto magnum
sumptum facit, sed hic, idest in hoc facto, faciet id quod est magnum
in tali genere. Et ita quandoque differt magnum respectu operis ab eo
quod est simpliciter magnum in expensa: puta, quod aliquis faciat
pulcherrimam sphaeram, idest pilam, vel lecythum, idest aliquod
vasculum ad dandum alicui puero, habet magnificentiam in genere
puerilis doni, et tamen pretium pulcherrimae sphaerae secundum se
consideratum est parvum, et non pertinens ad liberalem donationem. Et
propter hoc manifestum est, quod ad magnificum pertinet ut in quolibet
genere magnum aliquod opus faciat. In quo etiam facit sumptus secundum
operis dignitatem; tale autem factum, scilicet quod est in genere suo
magnum et habet sumptus convenientes, non est de facili superabile.
13. Ultimo autem epilogando concludit, quod magnificus est talis,
qualis dictus est.
14. Deinde cum dicit superabundans autem etc., determinat de
oppositis vitiis. Et primo de superabundantia. Secundo de defectu,
ibi, parvificus autem, et cetera. Tertio determinat communiter de
utroque, ibi, sunt quidem et cetera. Dicit ergo primo, quod ille
qui superabundat in sumptibus magnis, qui vocatur bannausus quasi in
fornace sua consumens, excedit magnificum non quidem in absoluta
sumptuum quantitate, sed in expendendo praeter id quod oportet; quia
in superfluis sumptibus multa consumit, et vult splendidos sumptus
facere praeter melodiam, idest praeter debitam proportionem (quod
parabolice sive metaphorice dictum est), puta quia facit nuptialia
convivia histrionibus et comoedis, idest repraesentatoribus multa
tribuit et viam cooperit purpura, sicut faciunt Megares qui erant
quidam cives Graeciae. Et omnia haec et similia facit, non propter
aliquod bonum, sed solum ad ostentandum divitias, et propter hoc
existimat quod in admiratione habeatur. Nec tamen ubique superflue
expendit; sed quandoque deficit; quia ubi oporteret multa expendere,
ibi expendit pauca, et ubi oporteret pauca expendere, ibi expendit
multa, quia non attendit ad bonum, sed ad vanitatem.
15. Deinde cum dicit: parvificus autem etc., determinat de vitio
defectus. Et dicit quod parvificus est qui circa omnia deficit. Et
ponit quinque proprietates eius. Quarum prima est quod, cum faciat
magnas expensas pro modico, perdit quod non bene facit. Secunda
proprietas est quod quicquid facit in sumptibus facit cum quadam
tarditate. Tertia est quod semper intendit qualiter possit minimum
expendere. Quarta est quod expendit cum tristitia. Quinta est quod
omnia reputat se maiora facere quam oporteat. Videtur enim ei quod
oporteret eum minus expendere.
16. Deinde cum dicit: sunt quidem igitur etc., determinat
communiter de utroque vitio. Et concludit ex praedictis quod praedicti
duo habitus sunt quidem malitiae propter hoc quod contrariantur virtuti
(per) recessum a medio, non tamen sunt opprobriosi, quia neque
inferunt aliquod nocumentum proximo neque sunt multum turpes eo quod
difficile est in magnis sumptibus non recedere a medio.
|
|