|
1. Magnanimitas autem circa magna quidem et cetera. Postquam
philosophus determinavit de virtutibus quae sunt circa pecunias, hic
determinat de virtutibus quae sunt circa honores. Et primo de
magnanimitate quae est circa magnos honores. Secundo de quadam virtute
innominata quae est circa moderatos honores, ibi, videtur autem et
circa hunc esse virtus quaedam et cetera. Circa primum duo facit.
Primo investigat materiam magnanimitatis et oppositorum vitiorum.
Secundo determinat actus et proprietates eorum, ibi: maxime quidem
igitur circa honores et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit. Secundo manifestat propositum, ibi: videtur
magnanimus esse et cetera. Dicit ergo primo quod ex ipso nomine
magnanimitatis apparet quod magnanimitas est circa magna. Oportet
autem primo accipere circa qualia magna sit. Et determinat de modo
considerationis, quod nihil differt utrum loquamur de ipso habitu
magnanimitatis, vel de eo qui disponitur secundum habitum, idest de
magnanimo.
2. Deinde cum dicit: videtur autem magnanimus esse etc.,
manifestat propositum. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat
materiam magnanimitatis in generali. Secundo in speciali, ibi, si
autem utique magnis et cetera. Circa primum tria facit: primo
ostendit quod magnanimitas est circa magna. Secundo ostendit quomodo
circa eadem fiunt vitia opposita, ibi, qui autem magnis seipsum dignum
facit etc.; tertio ostendit quomodo virtus in medio consistit, ibi:
est autem magnanimus et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit quod intendit: dicens quod ille videtur esse magnanimus qui
dignum seipsum aestimat magnis, idest ut magna faciat et magna ei
fiant, cum tamen sit dignus.
3. Secundo ibi: qui enim non secundum dignitatem etc., ostendit
quod ad magnanimum requiratur quod sit dignus magnis. Ille enim qui
magnis se dignificat non secundum dignitatem, idest quorum non est
dignus, est insipiens. Sapientis enim est in omnibus debitum ordinem
servare. Nullus autem virtuosus est insipiens vel stultus; quia
virtus operatur secundum rationem rectam, ut in secundo habitum est.
Sic igitur patet quod magnanimus est ille qui dictus est, qui scilicet
dignus est magnis quibus seipsum dignificat.
4. Tertio ibi: qui enim parvis dignus etc., ostendit quod
magnanimus dignificet seipsum magnis. Ille enim qui est dignus
parvis, et his seipsum dignificat, potest dici temperatus, prout
temperantia large sumitur pro quacumque moderatione. Non tamen potest
dici magnanimus: quia magnanimitas consistit in quadam magnitudine,
sicut pulchritudo proprie consistit in corpore magno. Unde illi qui
sunt parvi, possunt dicit formosi propter decentiam coloris, et
commensurati, propter debitam commensurationem membrorum, non tamen
possunt dici pulchri propter magnitudinis defectum.
5. Deinde cum dicit: qui autem magnis etc., ostendit quomodo circa
magna se habeant opposita vitia. Et primo quomodo se habet circa magna
vitium quod est in excessu; secundo quomodo ad hoc se habeat vitium
quod est in defectu, ibi: qui autem minoribus quam dignus et cetera.
Dicit ergo primo, quod ille qui aestimat seipsum dignum magnis cum sit
indignus, vocatur chaymus, idest fumosus; quem possumus dicere
ventosum, vel praesumptuosum. Sed ille qui est dignus magnis, et
adhuc maioribus se dignum aestimat, non semper vocatur chaymus, eo
quod difficile est mensuram rectam attingere, ut aliquis non maioribus
vel minoribus se ipsum dignum aestimet.
6. Deinde cum dicit: qui autem minoribus quam dignus etc.,
ostendit quomodo se habeat ad magna vitium quod est in defectu. Et
dicit quod ille qui aestimat seipsum dignum minoribus quam sit dignus,
vocatur pusillanimus. Et hoc, sive sit dignus magnis, sive
mediocribus, sive parvis, dum tamen adhuc minoribus seipsum
dignificet. Maxime tamen vocatur pusillanimus ille, qui est dignus
magnis, si illis magnis intendere recuset et intendat aliquibus
minoribus; multo enim magis ad parva se deiiceret nisi esset magnis
dignus.
7. Deinde cum dicit: est autem magnanimus etc., ostendit quomodo
magnanimitas sit in medio. Videtur enim, si est circa magna, quod
sit in extremo. Nam cum aequale medium sit inter magnum et parvum,
magnum habet rationem extremi. Unde dicit quod magnanimus quidem
quantum ad magna quibus seipsum dignificat, in extremo consistit. Sed
inquantum hoc facit secundum quod oportet, consistit in medio, quia
scilicet seipsum dignificat magnis secundum suam dignitatem. Medium
enim virtutis non attenditur secundum quantitatem rei, sed secundum
rationem rectam. Unde quantumcumque sit opus quod homo faciat,
dummodo a ratione recta non recedat, non propter hoc est extra medium
virtutis. Sed vitia opposita superabundant et deficiunt ab eo quod
oportet.
8. Deinde cum dicit: si autem utique magnis etc., manifestat
materiam magnanimitatis in speciali. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quod magnanimitas est circa honores; secundo ostendit quomodo
circa hoc se habeant vitia opposita, ibi: pusillanimis autem et
cetera. Tertio ostendit quomodo magnanimitas se habeat ad alias
virtutes, ibi: magnanimus autem siquidem et cetera. Primum autem
ostendit dupliciter. Primo quidem per rationem; dicens quod si
magnanimus dignificat se ipsum magnis tamquam eis dignus existens,
consequens est quod maxime dignificet seipsum maximis. Et ulterius
quod magnanimitas sit praecipue circa unum; quia id quod per
excellentiam dicitur, uni attribuitur. Cum autem dicitur aliquis esse
aliquibus dignus, talis dignitas refertur ad bona exteriora quae homini
pro praemio dantur. Illud autem oportet ponere maximum quod Deo
attribuitur et quod maxime desideratur ab his qui sunt in dignitate, et
quod est praemium optimorum actuum. Huiusmodi autem est honor.
Honorem enim Deo exhibemus. Honor etiam est quem requirunt hi qui
sunt in dignitate. Honore etiam praemiantur virtuosi actus. Unde
manifestum est quod honor est optimum inter omnia exteriora bona. Et
ita sequitur quod magnanimitas maxime attendatur circa honores et
opposita, inquantum scilicet magnanimus se habet sicut oportet circa
talia.
9. Secundo ibi: et sine ratione autem etc., manifestat propositum
per experimentum; dicens quod etiam sine ratione apparet quod
magnanimitas maxime est circa honorem ex hoc quod experimento videmus
quod magnanimi maxime dignificant seipsos honore, sed non supra suam
dignitatem.
10. Deinde cum dicit: pusillanimis autem etc., ostendit quomodo
opposita vitia se habeant circa praedictam materiam. Et dicit quod
pusillanimis deficit et per respectum ad se ipsum, quia scilicet
dignificat se minoribus quam dignus sit; et etiam per respectum ad
dignitatem magnanimi, quia videlicet dignificat se ipsum minoribus,
quam magnanimus sit dignus. Sed chaymus, idest praesumptuosus,
superabundat quidem per respectum ad seipsum, quia scilicet magnificat
seipsum maioribus quam sit dignus: non tamen superabundat magnanimum,
quia scilicet non dignificat seipsum maioribus, quam magnanimus sit
dignus.
11. Deinde cum dicit magnanimus autem etc., determinat de
magnanimitate per comparationem ad alias virtutes. Et circa hoc duo
facit. Primo ostendit quod magnanimitas non est sine aliis
virtutibus. Secundo infert quasdam conclusiones ex dictis, ibi,
videtur quidem igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit per rationem communem quod magnanimitas non est sine aliis
virtutibus. Secundo ostendit idem per ea quae in singulis apparent,
ibi, secundum singula autem et cetera. Circa primum tria facit:
primo ostendit quod magnanimitas non est sine aliis virtutibus; secundo
ostendit quid faciat magnanimitatem esse specialem virtutem, ibi:
videtur autem esse etc.; tertio excludit quemdam errorem, ibi, et
nequaquam utique congruit et cetera. Dicit ergo primo, quod cum
magnanimus dignificet seipsum maximis bonis, et eis dignus existat,
consequens est ut sit optimus. Maiori enim bono semper melior est
dignus; et per consequens ille qui est maximis dignus oportet quod sit
optimus. Oportet ergo, quod magnanimus vere sit bonus; alioquin non
esset dignus maximis honoribus.
12. Deinde cum dicit: videtur autem esse magnanimi etc., ostendit
per quid magnanimitas sit specialis virtus, cum concomitetur alias
virtutes. Et dicit quod ad magnanimitatem videtur pertinere id quod
est magnum in unaquaque virtute, propter hoc, quod non est dignus
magno honore, qui non operatur magnum virtutis actum. Sic igitur
circa actum alicuius alterius virtutis operatur illa virtus attendens id
quod est proprium sibi. Puta fortitudo intendit fortiter agere, sed
magnanimitas attendit magnum operari in fortiter agendo. Et quia
moralia speciem habent ex fine quem intendunt, manifestum est quod
magnanimitas et fortitudo specie differunt, licet circa idem
operentur; quia scilicet non ad eamdem rationem motivi attendit utraque
virtus.
13. Deinde cum dicit: et nequaquam utique etc., excludit quemdam
errorem. Videtur enim quibusdam quod ad magnanimum pertineat, ut suo
sensui semper innitatur et nullius alterius admonitionem sequatur. Et
quod non dubitet cuicumque iniustitiam facere. Sed philosophus dicit
hoc esse falsum. Quia nullus operatur aliquid indecens nisi propter
appetitum alicuius. Sed magnanimus non tantum appretiatur quamcumque
rem exteriorem, ut propter eam aliquid turpe operari velit.
14. Deinde cum dicit: secundum singula autem etc., manifestat
quod dictum est, per ea quae in singulis apparent. Et dicit quod, si
aliquis velit ad singularia intendere, omnino videbitur derisibilis
ille, qui reputat se magnanimum nisi sit bonus, quia si sit malus non
erit dignus honore. Nam honor est praemium virtutis. Unde magnanimus
dignificat seipsum magnis honoribus. Unde non potest esse quod aliquis
malus sit magnanimus.
15. Deinde cum dicit: videtur quidem igitur etc., infert duas
conclusiones ex praemissis. Quarum prima est quod magnanimitas videtur
esse quasi ornatus quidam omnium virtutum. Quia per magnanimitatem
omnes virtutes efficiuntur maiores, eo quod ad magnanimitatem pertinet
operari magnum in omnibus virtutibus. Et ex hoc crescunt virtutes.
Et iterum non fit magnanimitas sine aliis virtutibus; et sic videtur
superaddi aliis tamquam ornatus earum. Secunda conclusio est quod
difficile est, esse vere magnanimum. Quia magnanimitas non potest
esse sine bonitate virtutis, et etiam sine magna virtute, cui debeatur
magnus honor. Hoc autem consequi est difficile. Unde difficile est
hominem esse magnanimum.
|
|