|
1. Maxime quidem igitur circa honores et cetera. Postquam
philosophus inquisivit materiam magnanimitatis et oppositorum vitiorum,
hic determinat de actibus et proprietatibus eorum. Et primo determinat
de magnanimitate. Secundo de oppositis vitiis, ibi, deficiens autem
pusillanimus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit
qualiter magnanimus operetur circa propriam materiam. Secundo
determinat proprietates magnanimi, ibi: non est autem microkindinos et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quomodo se habeat
circa honores, qui sunt materia propria magnanimitatis. Secundo
quomodo se habeat circa alia, ibi, sed adhuc, et circa divitias et
cetera. Circa primum duo facit. Primo resumit quod supra dictum est
de materia magnanimitatis. Et dicit, quod ex supra dictis patet,
quod maxime et principaliter dicitur aliquis esse magnanimus eo quod
bene se habet circa honores, et opposita, scilicet inhonorationes.
Eadem virtus est circa opposita, sicut fortitudo circa timores et
audacias.
2. Secundo ibi: et in magnis et studiosis etc., ostendit qualiter
se habeat circa huiusmodi materiam. Et primo ostendit qualiter se
habeat circa magnos honores; dicens, quod si magnanimo exhibeantur
magni et boni honores et pro bonis actibus, moderate de eis
delectatur. Contingit enim quod aliquis immoderate de aliquibus
adeptis delectetur, ex eo quod ex insperato sibi adveniunt, et
admiratur ea quasi quaedam maxima supra seipsum existentia. Sed, cum
magnanimus adipiscitur maximos honores, existimat quasi quaedam bona
proprie sibi convenientia, et adhuc minora quam ei debeantur.
Considerat enim quod nullus honor exterius ab hominibus exhibitus est
condignum praemium virtutis. Quia bonum rationis ex quo laudatur
virtus, excedit omnia exteriora bona. Nec tamen propter hoc
indignatur, quod sibi minora exhibentur, quam debeantur. Sed recipit
aequanimiter, considerans, quod homines non habent aliqua maiora quae
ei retribuant.
3. Secundo ibi: eum autem qui a contingentibus etc., ostendit
quomodo se habeat circa parvos honores. Et dicit quod, si exhibeantur
ei honores a contingentibus, id est si honoretur pro quibuscumque aliis
rebus praeter virtutem, puta si honoretur propter divitias, vel
propter aliquid huiusmodi, vel si honoretur in aliquibus parvis
honoribus, tales honores contemnet, quia reputat se non esse talibus
honoribus dignum. Non enim sufficit virtuoso, ut honoretur tamquam
dives.
4. Tertio ibi: similiter autem etc., ostendit quomodo se habeat
circa inhonorationes. Et dicit quod etiam in hoc se habet moderate;
sicut enim non extollitur magnis honoribus, ita animus eius non
deiicitur per contumelias, quia considerat iniuste eas sibi inferri.
Sic igitur manifestum est, quod magnanimus maxime laudatur circa
honores.
5. Deinde cum dicit: sed adhuc et circa divitias etc., ostendit
quomodo se habeat magnanimitas circa quasdam secundarias materias, puta
circa divitias et circa alia huiusmodi. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo magnanimus circa talia operetur. Secundo
ostendit quomodo talia conferant ad magnanimitatem, ibi, videntur
autem et bonae fortunae et cetera. Dicit ergo primo, quod quamvis
magnanimus principaliter sit circa honores, est tamen adhuc secundario
circa divitias et potentatum et omnia quae pertinent ad bonam fortunam,
in quantum scilicet propter huiusmodi aliquis honoratur, et tam circa
ista quam circa infortunia magnanimus moderate se habebit qualitercumque
sibi accidat; ita scilicet quod neque si sit bene fortunatus superflue
gaudebit, neque etiam, si infortunia patiatur, superflue
tristabitur.
6. Quod probat per hoc quod supra dictum est quod etiam moderate se
habet circa honorem, qui tamen est maximum aliquid inter omnia
exteriora bona. Quod patet ex hoc, quod tam potentatus quam divitiae
desiderantur propter honorem, prout scilicet homines habentes talia,
volunt honorari per ipsa. Si ergo magnanimus ipsum honorem parvum
aestimat, ut non superflue pro ipso gaudeat, multo magis et alia
reputabit parva, ita quod non superflue gaudebit pro eis. Et inde est
quod a quibusdam iudicantur esse despectores, pro eo, quod exteriora
bona contemnunt, et sola interiora bona virtutis appretiantur.
7. Deinde cum dicit: videntur autem et bonae fortunae etc.,
ostendit quomodo exteriora bona fortunae conferant ad magnanimitatem.
Et primo ostendit, quod conferunt ad magnanimitatem augentes eam
quando sunt cum virtute; secundo ostendit, quod sine virtute non
possunt magnanimum facere, ibi, qui autem sine virtute et cetera.
Dicit ergo primo quod omnia exteriora bona fortunae videntur aliquid
conferre ad magnanimitatem, in quantum scilicet propter ea aliqui
reputantur digni honore, puta nobiles et potentes, vel divites.
Omnia enim ista consistunt in quadam superexcellentia, prout scilicet
nobiles excedunt ignobiles, et sic de aliis. Omne autem illud quod
superexcedit in bono est magis honorabile. Honor enim est quaedam
reverentia, quae debetur superexcellenti bono. Et quia magnanimus est
dignus honore, inde est quod talia faciunt homines magis magnanimes,
prout scilicet honorantur a quibusdam vulgaribus hominibus, qui sola
haec bona cognoscunt. Sed secundum rei veritatem solus bonus, idest
virtuosus, est honorandus. Quia scilicet honor est proprium praemium
virtutis. Si autem aliquis habeat ambo simul, scilicet virtutem, et
bona fortunae, fiet magis dignus honore, inquantum scilicet utroque
modo est honorabilis, et secundum veritatem et secundum opinionem.
Ipsa etiam bona fortunae organice deserviunt ad operationes virtutum.
8. Deinde cum dicit: qui autem sine virtute etc., ostendit quod
bona fortunae sine virtute non possunt facere magnanimum. Et dicit
quod illi qui habent talia bona sine virtute, non possunt iuste
reputare se dignos magnis honoribus, unde nec recte magnanimi
dicuntur, quia quod aliquis sit dignus magnis honoribus et quod sit
magnanimus non potest contingere sine virtute perfecta, ut supra dictum
est. Sed tales qui virtute carent propter excellentiam exteriorum
rerum despiciunt alios, et iniuriantur eis, et in similia mala
incidunt, eo quod non est facile quod aliquis moderate ferat bona
fortunae sine virtute. Hoc enim est magnum opus virtutis, ut aliquis
moderate se habeat in bonis fortunae. Unde cum illi, qui carent
virtute, non possunt bene ferre fortunas, dum existimant quod
simpliciter excellant alios quos in divitiis excellunt, contemnunt
eos. Et quia non reputant aliquam excellentiam esse secundum
operationem virtutis, ideo ipsi non curant operari aliquid boni, sed
operantur quicquid venit eis ad cor.
9. Volunt enim imitari magnanimum, cum tamen non sint ei similes.
Imitantur autem eum in quibus possunt; non quidem in hoc quod
operentur secundum virtutem, quod maxime facit magnanimus; sed in hoc
quod contemnunt alios, non tamen eodem modo sicut magnanimus. Nam
magnanimus iuste contemnit scilicet malos, et vere glorificat scilicet
bonos, sed multi, scilicet qui carent virtute, contemnunt et
glorificant indifferenter qualitercumque contingit, contemnendo
scilicet interdum bonos, et glorificando malos.
|
|