|
1. De iustitia autem et iniustitia et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus moralibus quae sunt circa passiones, hic
determinat de virtute iustitiae quae est circa operationes; et
dividitur in partes duas. In prima determinat de iustitia proprie
dicta. In secunda determinat de iustitia metaphorica, ibi, utrum
autem contingit sibiipsi iniustum facere et cetera. Circa primum duo
facit. Primo determinat de virtute iustitiae. Secundo determinat de
quadam virtute, scilicet epiichia, quae est communis iustitiae
directiva, ibi: de epiikya vero et cetera. Circa primum duo facit.
Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi,
videmus utique et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo
intendat, quia de iustitia et iniustitia. Et proponit tria circa
iustitiam consideranda, in quibus differt iustitia a supradictis
virtutibus.
2. Quorum primum, tangit cum dicit quod intendendum est circa quales
operationes sint iustitia et iniustitia. Virtutes enim et vitia de
quibus supra dictum est, sunt circa passiones; quia scilicet in eis
principaliter consideratur qualiter homo interius afficiatur secundum
passiones; sed quid exterius operetur, non consideratur nisi ex
consequenti, inquantum scilicet operationes exteriores ex interioribus
passionibus proveniunt. Sed circa iustitiam et iniustitiam praecipue
attenditur quid homo exterius operatur. Qualiter autem afficiatur
interius non consideratur nisi ex consequenti, prout scilicet aliquis
iuvatur vel impeditur circa operationem. Secundum autem tangit cum
dicit et qualis medietas est iustitia et iustum, quod scilicet est
obiectum iustitiae. In praehabitis enim virtutibus accipitur medium
rationis et non rei. Sed in iustitia accipitur medium rei, ut infra
dicetur. Tertium autem tangit cum dicit et quorum est medium.
Quaelibet enim supradictarum virtutum est medium duorum vitiorum;
iustitia autem non est medium duarum malitiarum ut infra patebit.
3. Secundo ibi: intentio autem etc., ostendit secundum quem modum
tractanda sunt praedicta. Et dicit quod intendendum est tractare de
iustitia secundum eamdem artem, secundum quam tractatum est de
praedictis virtutibus, scilicet figuraliter et aliis huiusmodi modis.
4. Deinde cum dicit: videmus utique etc., incipit determinare de
iustitia. Et primo distinguit iustitiam particularem a iustitia
legali. Secundo determinat de iustitia particulari, de qua
principaliter intendit, ibi, eius autem quae secundum partem et
cetera. Circa primum tria facit. Primo dividit iustitiam in legalem
et particularem. Secundo ostendit quae et qualis sit iustitia
legalis, ibi, quia autem illegalis et cetera. Tertio ostendit, quod
praeter iustitiam legalem est quaedam particularis iustitia, ibi:
quaerimus autem eam et cetera. Circa primum duo facit. Primo
ostendit quid significetur nomine iustitiae vel iniustitiae. Secundo
distinguit utrumque, ibi: consequitur autem et cetera. Circa primum
tria facit. Primo notificat iustitiam et iniustitiam. Secundo
ostendit notificationem esse convenientem, ibi: neque enim eundem
habet et cetera. Tertio infert corollarium ex dictis, ibi, multoties
quidem igitur et cetera. Dicit ergo primo, quod omnes videntur velle
dicere quod iustitia sit talis habitus per quem tria causantur in
homine: primo quidem inclinatio ad opus iustitiae, secundum quam
dicitur homo operativus iustorum. Secundum est operatio iusta.
Tertium autem est, quod homo velit iusta operari. Et similiter
dicendum est de iniustitia, quod est habitus a quo homines sunt
operativi iniustorum, et faciunt et volunt iniusta. Et ideo hoc nobis
primo supponendum est de iustitia, sicut id quod figuraliter apparet.
5. Et est considerandum, quod convenienter notificavit iustitiam per
voluntatem, in qua non sunt passiones et tamen est exteriorum actionum
principium, unde est proprium subiectum iustitiae quae non est circa
passiones.
6. Deinde cum dicit neque enim eundem etc., ostendit praedictas
notificationes esse convenientes, quantum ad hoc scilicet quod,
iustitia notificata est per hoc quod se habet ad volendum et operandum
iusta, iniustitia autem ad volendum et operandum iniusta. Non enim
eodem modo se habet in habitibus, sicut in scientiis et potentiis.
Contraria enim pertinent ad eamdem potentiam, sicut album et nigrum ad
visum, et ad eamdem scientiam, sicut sanum et aegrum ad medicinam.
Sed habitus contrarius non se habet ad contraria sibi.
7. Et ponit exemplum de habitibus corporalibus. Nam a sanitate non
procedunt ea quae sunt contraria sanitati, sed solum ea quae sanitati
congruunt. Sicut dicimus, quod aliquis sane ambulat quando ita
ambulat sicut ille qui sanus existit. Unde et ipsa scientia, licet
secundum quod est cognitio quaedam, ad contraria se habeat, inquantum
unum contrariorum est ratio cognoscendi aliud, tamen inquantum est
habitus quidam, se habet tantum ad unum actum, qui est cognoscere
veritatem; non autem se habet ad errorem contrarium. Sic igitur
convenienter dictum est, quod per iustitiam operamur iusta et per
iniustitiam iniusta.
8. Deinde cum dicit: multotiens quidem igitur etc., infert quoddam
correlarium ex dictis. Quia enim contrarii habitus sunt contrariorum,
et unus actus est determinate unius obiecti, inde est, quod multoties
unus habitus contrarius cognoscitur per alium et multotiens habitus
cognoscitur a suo obiecto, quod est quasi materia obiecta operationi
habitus. Et hoc manifestat per exemplum. Si evexia sit manifesta,
idest bona dispositio, et cachexia est manifesta, idest mala
dispositio. Et sic habitus cognoscitur a suo contrario. Cognoscitur
etiam ex obiecto, quia ex his quae faciunt hominem bene se habere fit
manifesta euechia. Et hoc ulterius specialius manifestat, quia si ad
evexiam pertinet, quod homo habeat carnes bene densatas, necessarium
est, quod ad cachexiam pertineat, quod homo habeat carnes raras, id
est incompactas propter indigestos humores. Et iterum necessarium
est, quod illud quod facit hominem bene se habere, sit illud quod
faciat eum habere carnes bene densatas.
9. Deinde cum dicit: consequitur autem etc., distinguit iustitiam
et iniustitiam. Et primo ponit divisionem; secundo manifestat membra
divisionis, ibi, quia autem avarus et cetera. Circa primum tria
facit. Primo ostendit, quod multiplicitas iniustitiae manifestat
multiplicitatem iustitiae. Quia ut in pluribus consequens est, ut si
unum oppositorum dicatur multipliciter, et reliquum. Et ita etiam se
habet de iusto et iniusto.
10. Secundo ibi: videtur autem multipliciter etc., ostendit
qualis sit horum multiplicitas. Et dicit quod tam iustitia quam
iniustitia videtur multipliciter dici: sed multiplicitas eorum est
latens, propter hoc, quod ea quae faciunt aequivocationem sunt
propinqua adinvicem secundum convenientiam ipsorum. In his autem quae
multum distant magis est manifesta aequivocatio si idem nomen eis
imponatur, eo quod in promptu apparet multa differentia ipsorum, quae
est secundum ideam, idest secundum rationem propriae speciei; sicut
hoc nomen clavis aequivoce dicitur de instrumento quo clauduntur ostia,
et de quodam operculo quod cooperit traceam arteriam, quae est in collo
animalium.
11. Tertio ibi: sumatur autem iniustus etc., ostendit quot modis
praedicta dicantur: et dicit quod primo sumendum est quotiens dicatur
iniustus. Dicitur enim tripliciter. Uno modo illegalis, qui
scilicet facit contra legem. Alio modo dicitur iniustus avarus, qui
scilicet vult plus habere de bonis. Tertio modo dicitur iniustus
inaequalis, qui scilicet vult minus habere de malis.
12. Unde manifestum est, quod iustus dicetur dupliciter: uno enim
modo dicitur iustus legalis, idest ille qui est observator legis.
Alio modo dicitur iustus aequalis, qui scilicet aequaliter vult habere
de bonis et malis; aequale enim opponitur utrique, scilicet, et ei
quod est in plus, et ei quod est in minus. Et ex hoc ulterius
concludit quod iustum dicitur legale et aequale, et iniustum illegale
et inaequale, inquantum obiecta notificantur per habitus, ut supra
dictum est.
13. Deinde cum dicit: quia autem avarus etc., manifestat membra
praemissae divisionis. Et primo ostendit qualiter avarus dicatur
iniustus. Et dicit quod quia avarus qui vult plus habere est
iniustus, consequens est, quod sit circa bona quorum abundantiam
homines appetunt. Non tamen circa omnia bona, sed solum circa illa
circa quae est fortuna et infortunium; huiusmodi autem sunt
simpliciter, id est absolute et in se considerata, semper bona, sed
non semper sunt bona alicui, quia non semper sunt proportionata homini
nec semper ei expediunt. Homines autem haec petunt a Deo, et in
oratione, et suo desiderio haec inquirunt quasi semper essent eis bona
et ex hoc efficiuntur avari et iniusti. Non autem ita fieri oportet:
sed oportet orando a Deo petere, ut ea quae sunt secundum se bona
efficiantur homini bona, ita quod unusquisque eligat id quod est sibi
bonum, scilicet operari recte secundum virtutem.
14. Secundo ibi: iniustus autem etc., manifestat quomodo
inaequalis dicatur iniustus. Et dicit, quod iniustus non semper
dicitur aliquis ex eo quod plus eligit, sed ex eo quod minus eligit in
his quae simpliciter et absolute considerata sunt mala, sicut sunt
labores, inopia et alia huiusmodi. Sed quia etiam minus malum videtur
aliqualiter esse bonum inquantum est eligibile, cum avaritia sit boni
sicut dictum est, videtur propter hoc, quod ille qui appetit minus
habere de malis sit quodam modo avarus. Sed verius dicitur quod sit
inaequalis, quia hoc continet utrumque, et est commune ad plus et ad
minus.
15. Tertio ibi: et illegalis etc., manifestat quomodo iniustus
dicitur illegalis. Et dicit quod etiam illegalis dicitur iniustus.
Haec enim illegalitas secundum quam dicitur aliquis illegalis, quae
etiam est inaequalitas, inquantum homo non adaequatur regulae legis,
continet universaliter omnem iniustitiam, et est quiddam commune
respectu omnis iniustitiae ut infra patebit.
|
|