|
1. Determinatis autem his et cetera. Postquam philosophus ostendit
quomodo iustum sit medium, hic ostendit quomodo iustitia sit medium.
Et circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo
probat propositum, ibi, et quidem iustitia etc.; tertio epilogat
quae dicta sunt, ibi: de iustitia quidem igitur et cetera. Quia vero
habitus cognoscuntur per actus, circa primum duo facit: primo proponit
quomodo operatio iustitiae sit medium. Secundo, quomodo ipsa iustitia
sit medium, ibi, iustitia autem medietas et cetera. Dicit ergo
primo, quod ex praemissis quae determinata sunt, manifestum est quod
iusta operatio, quae est actus iustitiae, medium est inter iniustum
facere et iniustum pati, quorum alterum est plus habere quam sit sibi
debitum, scilicet iniustum facere, alterum autem, scilicet iniustum
pati, est minus habere propter hoc quod privatur aliquis eo quod sibi
debetur; actus autem iustitiae est facere aequale, quod est medium
inter plus et minus; unde manifeste sequitur ex praemissis quod iusta
operatio medium est inter iniustum facere et iniustum pati.
2. Deinde cum dicit: iustitia autem etc., ostendit qualiter
iustitia sit medium. Et dicit, quod iustitia non est medietas eodem
modo quo aliae virtutes morales, quarum unaquaeque medietas est inter
duas malitias, sicut liberalitas, quae est media inter illiberalitatem
et prodigalitatem, sed iustitia non est media inter duas malitias.
Potest autem dici medietas effective, inquantum scilicet est
constitutiva medii, quia scilicet actus eius est iusta operatio, quae
est medium inter iniustum facere et iniustum pati, quorum duorum
alterum tantum, scilicet iniustum facere, pertinet ad malitiam,
scilicet iniustitiam, quae est extremorum, inquantum accipit sibi plus
de bonis et minus de malis; sed iniustum pati, non pertinet ad aliquam
malitiam, sed magis est poena.
3. Deinde cum dicit: et quidem iustitia etc., probat quod dictum
est, scilicet quod iustitia non sit medietas duarum malitiarum, sicut
aliae virtutes morales. Et circa hoc duo facit. Primo assumit quid
sit iustitia. Secundo adiungit quaedam ad concludendum propositum,
ibi, iniustificationis autem et cetera. Circa primum duo facit:
primo proponit quid sit iustitia. Secundo quid sit iniustitia, ibi,
iniustitia autem et cetera. Dicit ergo primo, quod iustitia est
habitus, secundum quem ille qui est iustus, dicitur esse operativus
iusti; et hoc secundum electionem; quia sicut supra in secundo dictum
est, virtus moralis est habitus electivus. Hoc autem, quod dicitur
operativus iusti, potest referri ad iustitiam directivam
commutationum, in qua magis apparet ratio iustitiae propter
aequalitatem rei: unde addit et distributivus ut comprehendat etiam
iustitiam distributivam, quae consistit in aequalitate proportionis.
4. Potest autem aliquis secundum electionem operari iustum tam in
commutationibus quam in distributionibus, dupliciter. Uno modo inter
se et alterum: et quantum ad hoc dicit: et ipsi - sibi - ad alium;
alio modo inter duos alios, quod pertinet ad iudicem vel arbitrum,
unde subdit et alteri ad alterum. Quomodo autem iustus operetur
iustum, manifestat per exclusionem contrarii, subdens: quod non sic
facit, quod de rebus eligibilibus, puta divitiis et honoribus, plus
conferat sibi et minus proximo; et de rebus nocivis, idest laboriosis
et poenalibus, e converso plus proximo quam sibi; sed aequaliter
secundum proportionem; et hoc observat non solum inter se et alium,
sed etiam inter duos alios.
5. Deinde cum dicit: iniustitia autem etc., proponit quid sit
iniustitia; et dicit quod iniustitia e contrario est habitus secundum
electionem operativus iniusti: quod quidem contingit in superabundantia
vel defectu rerum utilium vel nocivarum, quas accipit praeter debitam
proportionem. Propter quod sicut iustitia dicitur medietas, quia est
operativa medii, ita etiam iniustitia dicitur superabundantia et
defectus quia est factiva superabundantiae et defectus, ita quidem,
quod iniustus attribuit sibiipsi superabundantiam rerum quae sunt
simpliciter utiles, defectum autem rerum nocivarum; sed aliis quidem
similiter attribuunt totum, idest superabundantiam et defectum, sed
non in eisdem; sed defectum quidem utilium, superabundantiam vero
nocivorum. Nec est determinatum qualiter iniustitia debitam
proportionem relinquat, idest quantum plus vel quantum minus debito
accipiat; sed hoc facit qualitercumque contingit, idest prout sibi
occurrit.
6. Deinde cum dicit iniustificationis autem etc., adiungit quaedam
necessaria ad concludendum propositum. Et dicit, quod duplex est
iniustificatio: una quidem quae consistit in minus habere de bonis, ad
quam refertur plus habere de malis, quod est eiusdem rationis: et hoc
est iniustum pati. Alia autem iniustificatio est habere maius in bonis
et minus in malis, et hoc est iniustum facere.
7. Ex his ergo potest sic argumentari: ad iniustitiam pertinet
iniustum facere: sed habere minus in bonis vel plus in malis, non est
iniustum facere sed iniustum pati; ergo hoc non pertinet ad malitiam
iniustitiae. Iustitia vero est medium inter plus habere et minus
habere, ut supra habitum est; ergo iustitia non est media inter duas
malitias.
8. Deinde cum dicit: de iustitia quidem igitur etc., epilogat quae
dicta sunt. Et dicit dictum esse de iustitia et iniustitia quae sit
natura utriusque; et similiter de iusto et iniusto in universali; nam
quosdam particulares modos iusti et iniusti postea determinabit.
|
|