|
1. Quia autem est iniustum facientem et cetera. Postquam
philosophus determinavit de iustitia et iusto et oppositis horum
absolute, hic determinat de eis per comparationem ad subiectum,
ostendendo scilicet qualiter aliquis, faciendo iniustum, fiat
iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo determinat veritatem.
Secundo movet quasdam dubitationes circa praedeterminata, ibi,
dubitabit autem utique aliquis et cetera. Circa primum tria facit.
Primo movet quaestionem. Secundo interponit quaedam, quae sunt
necessaria ad quaestionis solutionem, ibi, oportet autem non latere et
cetera. Tertio solvit quaestionem, ibi, existentibus autem iustis et
cetera. Circa primum duo facit. Primo movet quaestionem intentam.
Secundo ostendit quamdam aliam quaestionem prius esse determinatam,
ibi: qualiter quidem igitur habet et cetera. Dicit ergo primo quod
contingit aliquem, qui facit aliquam rem iniustam, nondum esse
iniustum. Et ideo quaerendum est quales iniustificationes, idest
operationes iniustorum oporteat esse ad hoc quod ille qui facit
iniusta, iam sit iniustus in unaquaque specie iniustitiae, puta
furti, vel adulterii, vel latrocinii: vel potest dici, removendo
praedicta, quod sic quidem nihil differt, id est quod nihil differt ad
hoc quod homo sit iniustus secundum qualescumque operationes iniusta
faciat.
2. Ideo autem quaesitum est secundum quales iniustificationes, quia
multipliciter contingit aliquem facere iniustum, quia contingit, quod
aliquis commiscetur mulieri, quae est uxor alterius, non ignorans
personam, quod faceret involuntarium, sed sciens cui commiscetur, non
tamen hoc facit ex electione sed ex passione. Talis igitur facit
quidem rem iniustam, non tamen videtur esse iniustus, quia non
operatur ex electione; sicut etiam in speciali possumus dicere, quod
aliquis non est fur licet sit furatus, quia non ex electione, et
similiter non est moechus licet sit moechatus; et similis ratio est in
aliis.
3. Deinde cum dicit: qualiter quidem igitur etc., ostendit quamdam
dubitationem iam esse solutam; scilicet qualiter se habeat contrapassum
ad iustum, de quo prius dictum est.
4. Deinde cum dicit: oportet autem non latere etc., interponit
quaedam, quae sunt necessaria ad solutionem propositae quaestionis.
Et primo quid sit simpliciter iustum. Secundo quid sit iustificatio,
ibi, differt autem iniustificatio et cetera. Circa primum duo facit.
Primo dicit de quo est intentio. Secundo exequitur propositum, ibi,
hoc autem est et cetera. Dicit ergo primo, quod ad evidentiam
quaestionis, qua quaeritur quali operatione aliquis faciens iustum vel
iniustum sit iustus vel iniustus, oportet non latere quod iustum, de
quo nunc quaeritur est iustum simpliciter, quod est iustum politicum.
5. Deinde cum dicit: hoc autem est etc., exequitur propositum.
Et primo ostendit quid sit iustum politicum. Secundo dividit ipsum
ibi, politici autem iusti et cetera. Circa primum duo facit. Primo
proponit quod intendit, scilicet quid sit iustum politicum. Secundo
manifestat propositum, ibi, est enim iustum, quibus et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quid sit iustum politicum.
Secundo concludit, quod sunt quaedam alia iusta ab hoc differentia,
ibi, quare quantis et cetera. Dicit ergo primo, quod iustum
politicum consistit in quadam communitate vitae quae ordinatur ad hoc,
quod sit per se sufficientia eorum quae ad vitam humanam pertinent. Et
talis est communitas civitatis, in qua debent omnia inveniri quae
sufficiant humanae vitae. Hoc autem iustum consistit in liberis non
autem in servis, quia dominorum ad servos non est politicum iustum sed
dominativum, ut infra dicetur; consistit etiam iustum politicum in
personis aequalibus, id est quarum una non subditur alteri naturali
ordine vel civili, sicut filius patri, inter quos, ut infra dicetur,
non est politicum iustum sed paternum.
6. Hoc autem iustum politicum, vel est secundum proportionalitatem,
idest secundum aequalitatem proportionis quantum ad iustitiam
distributivam; vel secundum numerum, id est secundum aequalitatem
numeralis quantitatis, quantum ad iustitiam commutativam.
7. Deinde cum dicit: quare quantis etc., concludit quaedam alia
iusta a praedicto differentia; dicens, quod ex quo iustum politicum
consistit in liberis et aequalibus, quibuscumque non inest hoc,
scilicet quod sint liberi et aequales, his non est adinvicem politicum
iustum, quod est iustum simpliciter, sed quoddam iustum, idest
dominativum vel paternum, quod est iustum secundum quid, in quantum
habet aliquam similitudinem politici iusti.
8. Deinde cum dicit: est enim (iustum,) quibus etc., manifestat
quod dictum est. Et primo quantum ad iustum politicum, quod est
iustum simpliciter. Secundo quantum ad iustum dominativum vel
paternum, quod est iustum secundum quid, ibi, dominativum autem
iustum et cetera. Circa primum duo facit. Primo manifestat quod
dictum est, scilicet quod iustum politicum sit in liberis et
aequalibus. Secundo infert quaedam corollaria ex dictis, ibi,
propter quod non sinimus et cetera. Dicit ergo primo quod ideo dictum
est quod iustum politicum est in liberis et aequalibus, quia cum iustum
politicum determinetur lege, necesse est quod in illis sit ad quos
datur lex. Lex autem non datur principaliter pro servis, qui
cohibentur a dominis, neque pro filiis qui cohibentur a patribus, sed
pro liberis et aequalibus; unde in talibus est politicum iustum. Quod
autem in illis sit politicum iustum ad quos datur lex, manifestum est
per hoc, quod iustitia et iniustitia in eisdem sunt; lex autem ad
illos se extendit in quibus potest esse iniustitia; quod patet ex hoc,
quod vindicta, quae fit secundum legem, nihil aliud est quam iudicium
de iusto et iniusto.
9. Et ex quo lex est, in quibus est iniustitia, sequitur quod sit
in quibus est iniustum et per consequens in quibus est iustum, quia in
quibuscumque est iniustitia, in his invenitur iniustum facere, sed non
convertitur. Dictum est enim in secundo, quod contingit aliquem
facere virtuosa absque virtute et similiter vitiosa absque habitu
vitii: hoc autem iniustum nihil est aliud quam quod aliquis attribuat
sibiipsi plus de his quae sunt simpliciter et absolute bona, sicut sunt
divitiae et honores, et minus de his quae sunt simpliciter et absolute
mala, sicut sunt contraria praedictorum.
10. Deinde cum dicit propter quod non sinimus etc., infert tria
correlaria ex praedictis. Et primo dicit quod quia iniustum est quod
aliquis sibi plus attribuat de bonis et minus de malis, inde est quod
in recta gubernatione multitudinis non permittimus quod homines
principentur, scilicet secundum voluntatem et passiones humanas, sed
quod principetur ratio, id est lex quae est dictamen rationis, vel
homo qui secundum rationem agat, quia, si princeps sequatur passiones
humanas, faciet hoc sibi, scilicet, quod plus accipiet de bonis et
minus de malis, et ita fiet tyrannus, quum hoc sit contra rationem
principis. Ad hoc enim princeps institutus est ut custodiat
iustitiam, et per consequens aequalitatem quam praeterit, dum sibi
usurpat plus de bonis et minus de malis.
11. Secundum corollarium ponit ibi quia autem nihil ipsi et cetera.
Et dicit, quod quia princeps, si sit iustus, nihil plus sibi
attribuit de simpliciter bonis quam aliis nisi forte secundum debitam
proportionem distributivae iustitiae, inde est, quod princeps non
laborat ad utilitatem suam sed aliorum. Et propter hoc supra dictum
est, quod iustitia legalis, secundum quam princeps gubernat
multitudinem, est alienum bonum.
12. Tertium corollarium ponit ibi merces ergo et cetera.
Manifestum est enim, quod quilibet debet dare mercedem ei qui pro se
laborat. Quia ergo princeps laborat pro multitudine, danda est ei
merces a multitudine, scilicet honor et gloria, quae sunt maxima
bonorum quae ab hominibus dari possunt; si autem sint aliqui
principes, quibus ista non sufficiant pro mercede sed quaerant lucra,
isti fiunt iniusti et tyranni. Super hanc autem mercedem ab hominibus
exhibitam boni principes expectant mercedem a Deo.
13. Deinde cum dicit dominativum autem iustum etc., manifestat
quod supradictum est de eo quod non est iustum simpliciter, sed
secundum similitudinem. Et primo quantum ad iustum dominativum et
paternum. Secundo quantum ad iustum quod est viri ad uxorem, ibi,
propter quod magis et cetera. Circa primum tria facit. Primo
proponit quod intendit. Et dicit quod dominativum iustum, quod
scilicet est domini ad servum, et paternum, quod scilicet est patris
ad filium, non est idem his iustis quae sunt politica; sed habet
aliquam similitudinem cum eis, secundum quod aliqualiter est ad
alterum.
14. Secundo ibi: non enim est iniustitia etc., ostendit quod
dictum est, quantum ad hoc, quod dominativum vel paternum iustum non
est simpliciter iustum: manifestum est enim, quod non potest esse
simpliciter iniustitia hominis ad ea quae sunt ipsius, sicut neque
iustitia, quia utrumque est ad alterum. Sed servus est domini sicut
possessio, et filius quousque est pelicon, idest magnus, et separetur
a patre, per emancipationem, est quasi quaedam pars patris. Et quod
non sit iniustitia ad seipsum, patet per hoc, quod nullus eligit
nocere sibiipsi. Unde patet quod simpliciter loquendo non est iustum
vel iniustum ad filium vel servum.
15. Tertio ibi: neque iustum politicum etc., ostendit, quod
dominativum et paternum iustum, etiam si esset simpliciter iustum, non
esset politicum iustum, quia iustum politicum est secundum legem, et
in quibus nata est esse lex. Et huiusmodi sunt illi quibus competit
aequalitas quantum ad hoc quod est principari et subici, ita scilicet
quod unus eorum non subicitur alteri, sicut servus subiicitur domino,
et filius patri. Unde in his non est politicum iustum.
16. Deinde cum dicit: propter quod magis etc., determinat de
iusto uxorio; et dicit, quod quia uxor minus est subiecta viro quam
servus domino, vel filius patri; ideo plus habet de ratione iusti
illud quod est viri ad uxorem quam id quod est patris ad natos, id est
filios, et domini ad possessiones idest servos. Iustum enim quod est
viri ad uxorem est oeconomicum, quia vir praeest in domo sicut princeps
in civitate. Hoc tamen iustum oeconomicum est alterum a politico,
sicut domus est aliud a civitate.
|
|