|
1. Politici autem iusti et cetera. Postquam philosophus ostendit
quale sit politicum iustum, quod est simpliciter iustum, hic ponit
divisionem huius iusti politici. Et primo dividit iustum politicum in
species. Secundo tangit divisionem huius iusti in individua, ibi,
iustorum autem, et legalium et cetera. Circa primum tria facit.
Primo proponit divisionem. Secundo exponit eam, ibi, naturale
quidem et cetera. Tertio excludit errorem contra divisionem
praedictam, ibi: videtur autem quibusdam et cetera. Dicit ergo
primo, quod politicum iustum dividitur in duo: quorum unum est iustum
naturale, aliud autem iustum legale. Est autem haec eadem divisio cum
divisione quam iuristae ponunt, quod iuris aliud est naturale, aliud
est positivum; idem enim nominant illi ius quod Aristotiles iustum,
nam et Isidorus dicit in libro Etymologiarum, quod ius dicitur quasi
iustum. Videtur autem esse contrarietas quantum ad hoc, quod
politicum idem est quod civile; et sic id quod apud philosophum ponitur
ut divisum, apud iuristas videtur poni ut dividens, nam ius civile
ponunt partem iuris positivi.
2. Sed attendendum est, quod aliter sumitur politicum vel civile hic
apud philosophum et aliter apud iuristas; philosophus enim hic nominat
politicum iustum vel civile ex usu, quo scilicet cives utuntur;
iuristae autem nominant ius politicum vel civile ex causa, quod
scilicet civitas aliqua sibi constituit, et ideo convenienter hic a
philosopho nominatur legale, idest lege positum, quod et illi dicunt
positivum; convenienter autem per haec duo dividitur iustum politicum,
utuntur enim cives iusto et eo quod natura menti humanae indidit, et eo
quod est positum lege.
3. Deinde cum dicit: naturale quidem etc., manifestat membra
divisionis praemissae. Et primo manifestat iustum naturale
dupliciter. Uno modo secundum effectum vel virtutem, dicens quod
iustum naturale est quod habet ubique eandem potentiam, id est
virtutem, ad inducendum ad bonum et ad arcendum a malo. Quod quidem
contingit eo quod natura, quae est causa huius iusti, eadem est ubique
apud omnes, iustum vero quod est ex positione alicuius civitatis vel
principis apud illos tantum est virtuosum, qui subduntur iurisdictioni
illius civitatis vel principis. Alio modo manifestat hoc iustum
secundum causam, cum dicit, quod iustum naturale non consistit in
videri vel non videri, idest non oritur ex aliqua opinione humana, sed
ex natura. Sicut enim in speculativis sunt quaedam naturaliter
cognita, ut principia indemonstrabilia et quae sunt propinqua his;
quaedam vero studio hominum adinventa, ita etiam in operativis sunt
quaedam principia naturaliter cognita quasi indemonstrabilia principia
et propinqua his, ut malum esse vitandum, nulli esse iniuste
nocendum, non esse furandum et similia, alia vero sunt per industriam
hominum excogitata, quae dicuntur hic iusta legalia.
4. Est autem considerandum, quod iustum naturale est ad quod hominem
natura inclinat. Attenditur autem in homine duplex natura. Una
quidem, secundum quod est animal, quae est sibi aliisque animalibus
communis; alia autem est natura hominis quae est propria sibi inquantum
est homo, prout scilicet secundum rationem discernit turpe et
honestum. Iuristae autem illud tantum dicunt ius naturale, quod
consequitur inclinationem naturae communis homini et aliis animalibus,
sicut coniunctio maris et feminae, educatio natorum, et alia
huiusmodi. Illud autem ius, quod consequitur propriam inclinationem
naturae humanae, inquantum scilicet homo est rationale animal, vocant
ius gentium, quia eo omnes gentes utuntur, sicut quod pacta sint
servanda, quod legati etiam apud hostes sint tuti, et alia huiusmodi.
Utrumque autem horum comprehenditur sub iusto naturali, prout hic a
philosopho accipitur.
5. Secundo ibi: legale autem etc., manifestat iustum legale. Et
videtur ponere tres differentias huius iusti. Quarum prima est: cum
universaliter vel communiter aliquid lege ponitur; et quantum ad hoc
dicit quod legale iustum dicitur quod ex principio quidem, scilicet
antequam lege statuatur, nihil differt utrum sic vel aliter fiat: sed
quando iam ponitur, idest statuitur lege, tunc differt, quia hoc
servare est iustum, praeterire iniustum. Sicut in aliqua civitate
statutum est quod captivus redimatur mna, quocumque scilicet certo
pretio, et quod sacrificetur capra, non autem quod sacrificentur duae
oves.
6. Alia vero differentia iusti legalis est, secundum quod aliquid
lege statuitur in aliquo singulari; puta cum civitas vel princeps
alicui personae concedit aliquod privilegium, quod dicitur lex
privata. Et quantum ad hoc dicit: quod adhuc sunt iusta legalia, non
solum illa quae communiter statuuntur, sed quaecumque homines ponunt
pro lege in aliquibus singularibus; sicut in quadam civitate statutum
est quod sacrificetur cuidam mulieri, nomine Brasidae, quae magnam
utilitatem civitati attulerat.
7. Tertia differentia iusti legalis est, prout sententiae a
iudicibus datae dicuntur quaedam iusta legalia. Et quantum ad hoc
subdit, quod etiam sententialia sunt iusta legalia.
8. Est autem hic considerandum, quod iustum legale sive positivum
oritur semper a naturali, ut Tullius dicit in sua rhetorica.
Dupliciter tamen aliquid potest oriri a iure naturali. Uno modo sicut
conclusio ex principiis; et sic ius positivum vel legale non potest
oriri a iure naturali; praemissis enim existentibus, necesse est
conclusionem esse; sed cum iustum naturale sit semper et ubique, ut
dictum est, hoc non competit iusto legali vel positivo. Et ideo
necesse est quod quicquid ex iusto naturali sequitur, quasi conclusio,
sit iustum naturale; sicut ex hoc quod est nulli esse iniuste
nocendum, sequitur non esse furandum, quod item ad ius naturale
pertinet. Alio modo oritur aliquid ex iusto naturali per modum
determinationis; et sic omnia iusta positiva vel legalia ex iusto
naturali oriuntur. Sicut furem esse puniendum est iustum naturale,
sed quod sit etiam puniendum tali vel tali poena, hoc est lege
positum.
9. Attendendum est etiam quod iustum legale dupliciter oritur a
naturali secundum modum praedictum. Uno modo cum permixtione. Alio
modo sine permixtione alicuius humani erroris, et hoc etiam exempla
Aristotilis demonstrant; naturaliter enim iustum est quod civi non ob
suam culpam oppresso subveniatur et per consequens quod captivus
redimatur: taxatio autem pretii, quae pertinet ad iustum legale,
procedit ex praedicto iusto naturali absque omni errore. Est etiam
naturale iustum quod benefactori honor exhibeatur; sed quod honor
divinus exhibeatur homini est ex errore humano et tale est quod
sacrificetur Brasidae. Sententialia vero iusta sunt applicationes
iustorum legalium ad particularia facta.
10. Deinde cum dicit: videtur autem etc., excludit errorem contra
praedictam divisionem. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
errorem cum sua ratione. Secundo solvit, ibi, hoc autem non est et
cetera. Tertio movet quamdam quaestionem ex solutione ortam. Dicit
ergo primo quod quibusdam visum est quod omnia iusta sint talia,
scilicet lege posita, ita quod nihil sit iustum naturale. Quae quidem
fuit opinio Cirenaeorum, sectatorum Aristipi Socratici. Et
movebantur tali ratione: quia illud quod est secundum naturam est
immobile et ubicumque sit habet eamdem virtutem, (sicut patet de igne
qui ardet et in Graecia et in Perside, quod non videtur esse verum
circa iusta, quia omnia iusta videntur aliquando esse mota. Nihil
enim videtur esse magis iustum quam quod deponenti depositum reddatur;
et tamen non est reddendum depositum furioso reposcenti gladium vel
proditori patriae reposcenti pecunias ad arma: sic ergo videtur quod
nulla sint naturaliter iusta.
11. Deinde cum dicit: hoc autem non est etc., ponit solutionem.
Et dicit quod id quod dictum est quod naturalia sint immobilia, non
ita se habet universaliter, sed aliquo modo est verum; quia natura
rerum divinarum nequaquam aliter se habet, puta substantiarum
separatarum et caelestium corporum, quae antiqui deos vocabant; sed
apud nos homines, qui inter res corruptibiles sumus, est aliquid
quidem secundum naturam, et tamen quicquid est in nobis est mutabile
vel per se vel per accidens. Nihilominus tamen est in nobis aliquid
naturale sicut habere pedes, et aliquid non naturale, sicut habere
tunicam, et sic etiam, licet omnia quae sunt apud nos iusta
aliqualiter moveantur, nihilominus tamen quaedam eorum sunt naturaliter
iusta.
12. Deinde cum dicit: quale autem natura etc., movet quamdam
dubitationem ex praecedenti solutione exortam. Et circa hoc duo
facit: primo proponit quaestionem; secundo solvit, ibi: manifestum
et in aliis et cetera. Primo igitur proponit talem quaestionem. Si
enim omnia iusta humana mobilia sunt, restat quaestio, inter ea quae
contingunt aliter se habere, quale sit iustum secundum naturam, et
quale non secundum naturam, sed secundum legis positionem et ad
placitum hominum, ex quo ambo sunt similiter mobilia.
13. Deinde cum dicit manifestum et in aliis etc., solvit
praedictam quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
qualiter iusta naturalia sint mobilia. Secundo qualiter iusta
legalia, ibi, quae autem secundum compositionem et cetera. Dicit
ergo primo manifestum esse quod etiam in aliis naturalibus quae sunt
apud nos eadem determinatio congruit sicut et in naturaliter iustis.
Ea enim quae sunt naturalia apud nos sunt quidem eodem modo ut in
pluribus, sed ut in paucioribus deficiunt; sicut naturale est quod
pars dextra sit vigorosior quam sinistra, et hoc in pluribus habet
veritatem; et tamen contingit ut in paucioribus aliquos fieri
ambidextros, qui sinistram manum habent ita valentem ut dextram: ita
etiam et ea quae sunt naturaliter iusta, utputa depositum esse
reddendum, ut in pluribus est observandum, sed ut in paucioribus
mutatur.
14. Est tamen attendendum quod quia rationes etiam mutabilium sunt
immutabiles, si quid est nobis naturale quasi pertinens ad ipsam
hominis rationem, nullo modo mutatur, puta hominem esse animal. Quae
autem consequuntur naturam, puta dispositiones, actiones et motus
mutantur ut in paucioribus. Et similiter etiam illa quae pertinent ad
ipsam iustitiae rationem nullo modo possunt mutari, puta non esse
furandum, quod est iniustum facere. Illa vero quae consequuntur,
mutantur ut in minori parte.
15. Deinde cum dicit: quae autem secundum compositionem etc.,
ostendit qualiter iusta legalia sunt mutabilia indifferenter. Et dicit
quod illa quae sunt iusta secundum compositionem et conferens, idest
secundum quod est condictum inter homines propter aliquam utilitatem,
sunt similia mensuris rerum venalium, puta vini et frumenti. (Non
enim sunt ubique aequales mensurae vini et frumenti,) sed ubi emuntur
propter maiorem copiam sunt maiores, ubi autem venduntur propter
minorem copiam sunt minores. Ita etiam iusta quae non sunt naturalia,
sed per homines posita, non sunt eadem ubique, sicut non ubique eadem
poena imponitur furi. Et huius ratio est, quia non est eadem ubique
urbanitas sive politia. Omnes enim leges ponuntur secundum quod
congruit fini politiae, sed tamen sola una est optima politia secundum
naturam ubicumque sit.
16. Deinde cum dicit: iustorum autem etc., agit de divisione
iusti in particularia. Et dicit quod unumquodque iustorum naturalium
et etiam legalium se habet ad res humanas ut universale ad singularia;
quia ea quae operantur secundum iustitiam sunt multa; sed unumquodque
iustorum est unum quasi quoddam universale, sicut hoc quod est
depositum esse reddendum est unum quod se habet ad multas personas et ad
multas res.
17. Deinde cum dicit: differt autem etc., ostendit quid sit
iustificatio. Et primo quid sit iniustificatio. Secundo quid sit
iustificatio, ibi, similiter autem et iustificatio et cetera. Dicit
ergo primo, quod iniustificatio et iniustum differunt; quia iniustum
est aliqua res quae est contra iustitiam, vel secundum naturam vel
secundum ordinationem humanam, sicut furtum, sed quando aliquis hoc
operatur, puta furando, vocatur hoc iniustificatio, quasi executio
iniustitiae: sed antequam quis hoc operetur, non vocatur
iniustificatio, sed iniustum.
18. Deinde cum dicit: similiter autem etc., ostendit quid sit
iustificatio. Et dicit quod similiter iustificatio est quando quis
operatur iustum quod est natura vel ordine legis. Sed apud Graecos
operatio iusti in communi magis vocatur dikeopraema, id est operatio
iusti, iustificatio autem non videtur dici quaelibet operatio iusti,
sed solum quando aliquis dirigit iniustificationes, scilicet reducendo
id quod est iniustum ad iustitiam.
19. Ultimo autem dicit quod, quales, et quot, et quae sint
species iusti secundum unumquodque iustorum, scilicet naturalis et
legalis, posterius est videndum, scilicet in politica.
|
|