|
1. Existentibus autem iustis et cetera. Postquam philosophus
ostendit quid sit iustum simpliciter et quid sit iustificatio et
iniustificatio, hic iam solvit quaestionem quam prius moverat,
scilicet secundum quales iustificationes vel iniustificationes aliquis
sit iustus vel iniustus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
propositum. Secundo inducit quamdam divisionem ad manifestationem
praedictorum, ibi: involuntariorum (autem) haec quidem et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit quando sit iustum vel iniustum
sine hoc quod sit iustificatio vel iniustificatio. Secundo ostendit
quando est iustificatio vel iniustificatio sine hoc quod ille qui
operatur sit iustus vel iniustus, ibi, voluntariorum autem et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum; secundo
manifestat quiddam quod dixerat, ibi, dico autem voluntarium quidem et
cetera. Dicit ergo primo, quod cum iusta et iniusta sint talia qualia
supra dicta sunt, tunc aliquis facit iniustum ita quod sit
iniustificatio et operatur iustum ita quod sit iustificatio vel
dikeopraema quando aliquis operatur ipsa, scilicet iustum vel
iniustum, volens. Sed quando aliquis operatur ipsa nolens, non est
ibi facere iniustum vel operari iustum, nisi forte per accidens, in
quantum scilicet accidit praeter intentionem operantis quod illa quae
quis facit sint iusta vel iniusta.
2. Illa enim dicimur per se facere et non per accidens, quae
intendimus facere. Nihil autem specificatur per id quod est per
accidens, sed solum per id quod est per se, et ideo iustificatio et
dikeopraema, id est operatio iusti, et similiter iniustificatio
determinatur per voluntarium et involuntarium; ita scilicet quod cum
aliquid sit voluntarium laudatur aliquis vel vituperatur. Unde
manifestum est quod erit ex parte ipsius operati aliquid iniustum, sed
non erit iniustificatio quantum ad speciem operationis, si non assit
voluntarium ex parte operantis. Et eadem ratio est de iustificatione.
3. Deinde cum dicit: dico autem voluntarium etc., manifestat
quaedam quae dicta sunt, scilicet quid sit voluntarium et quid
involuntarium. Et circa hoc duo facit. Primo manifestat propositum.
Secundo ostendit quod praedicta manifestatio competit tam circa iusta
quam circa iniusta, ibi, est autem similiter et cetera. Dicit ergo
primo, quod voluntarium, sicut dictum est in tertio, dicitur esse
quando aliquis operatur aliquid eorum quae sunt in sua potestate sciens
et non ignorans, neque circa quem operetur neque quo instrumento neque
etiam cuius gratia hoc faciat, puta quod sciat quem percutit et quo
percutiat, sicut instrumento, et cuius gratia; et horum unumquodque
sciat per se et non per accidens. Requiritur etiam ad hoc quod sit
voluntarium quod non sit per violentiam: puta, si aliquis accipiat
manum alicuius per violentiam et cum ea percutiat alterum, hoc quidem
ille cuius est manus non facit voluntarius, quia non erat in eius
potestate hoc vitare, sed cogitur.
4. Exponit autem consequenter quomodo cognoscatur aliquid secundum
accidens. Contingit enim quod ille qui est percussus ab aliquo sit
pater eius. Ille autem qui percutit cognoscit quidem quod percussus
est homo vel aliquis de praesentibus; sed ignorat quod ipse sit pater
eius, et sic cognoscit patrem per accidens, inquantum cognoscit eum
cui accidit esse patrem. Et sicut dictum est ex parte eius quem
percutit, similiter est determinandum et ex parte eius cuius gratia et
circa totam operationem, idest circa omnes circumstantias operationis.
Et ex hoc quod dictum est quid sit voluntarium potest sciri quid sit
involuntarium; quia si aliquid sit ignoratum vel cessante ignorantia,
non sit in potestate eius qui operatur, vel magis fiat per violentiam,
hoc erit involuntarium. Ideo autem additum est, per violentiam, quia
multa quae non sunt in nobis non sunt involuntaria: multa enim sunt
naturalia quae et operamur et patimur scientes, puta senescere vel
mori; quorum tamen nullum est voluntarium vel involuntarium, quia
utrumque eorum est circa ea quae (non) sunt nata in nobis esse. Si
autem accidat per violentiam quod aliquid eorum non sit in nobis, tunc
dicitur involuntarium.
5. Deinde cum dicit: est autem similiter etc., manifestat id quod
dictum est circa iusta et circa iniusta. Et dicit quod secundum
accidens operari eo quod quis non operatur voluntarie, accidit
similiter et circa iusta et circa iniusta. Circa iusta quidem, puta
si aliquis reddat pignus ei cuius est non quidem voluntarius sed propter
timorem, non est dicendum quod ibi sit operatio iusti vel dikeopraie,
nisi per accidens. Et similiter, si aliquis coactus et nolens
desistat reddere pignus, per accidens dicitur facere iniusta vel
operari iniusta.
6. Deinde cum dicit voluntariorum autem etc., ostendit quando est
iustificatio vel iniustificatio, et tamen ille qui operatur non est
iustus vel iniustus. Et circa hoc tria facit. Primo praemittit
quamdam divisionem necessariam ad propositum ostendendum. Secundo
ostendit propositum, ibi: tribus utique existentibus etc.; tertio
manifestat quaedam quae dicta sunt, ibi, propter quod bene et cetera.
Dicit ergo primo, quod voluntariorum quaedam operamur praeeligentes,
et quaedam non praeeligentes quidem sive ex electione operamur illa
quaecumque ex praecedenti consilio vel deliberatione facimus; sed illa
sunt ineligibilia, idest absque electione facta, quaecumque fiunt
impraeconsiliata, idest absque praecedenti deliberatione.
7. Deinde cum dicit: tribus utique existentibus etc., ostendit
propositum. Et primo resumit quando sit iniustum absque
iniustificatione. Secundo quando est iniustificatio sine hoc quod ille
qui operatur sit iniustus vel malus, ibi: quando autem sciens quidem
etc.; tertio ostendit quando est iniustificatio cum iniustitia et
malitia eius qui operatur, ibi, quando autem ex electione et cetera.
Dicit ergo primo, quod sicut ex supra dictis apparet, tripliciter
contingit aliquod nocumentum inferre circa communicationes hominum
adinvicem. Uno modo per ignorantiam et involuntarie. Alio modo
voluntarie quidem, sed sine electione. Tertio modo voluntarie et cum
electione.
8. Illa igitur peccata fiunt per ignorantiam quando aliquis neque
scit quid faciat neque circa quem neque quo instrumento neque etiam
cuius gratia existimavit se aliquid facturum, (haec) operatus est.
Puta si non aestimavit se iacere telum, sed solum vibrare; vel non
existimavit se percutere hoc instrumento, puta lancea ferrata, sed
rotunda; vel non existimavit se percutere hunc, puta patrem, sed
hostem. Vel non existimavit se huius gratia percussurum, sed accidit
illud cuius gratia non existimavit, puta cum existimavit se percutere
non ad vulnerandum sed ad pungendum. Et simile est cum est ignorantia
quantum ad quem percutiat vel cum non cognoscit ut, id est quomodo,
percutiat, puta lente vel fortiter.
9. Sed circa hoc considerandum est quod quando nocumentum infertur
paralogice, id est praeter rationem seu intentionem, tunc est omnino
infortunium, puta cum aliquis putat vibrare telum et iacit. Sed
quando aliquis infert nocumentum non paralogice, idest non absque
intentione nocendi sed sine malitia, quia scilicet non putat multum
nocere, vel non putat tali personae nocere, tunc est aliquod
peccamen, licet non tantum; peccat enim aliquis cum principium
inordinati actus est in se ipso per hoc quod intendit aliquid operari,
sed quando principium operationis est totaliter ab extra quia praeter
intentionem operatur, tunc est infortunium (est fortuna causa
intellectiva agens praeter rationem, ut dicitur in II physicorum).
10. Deinde cum dicit: quando autem sciens etc., ostendit quando
sit iniustificatio sine malitia vel iniustitia operantis. Et dicit
quod, quando aliquis sciens quidem nocumentum infert, sed non
praeconsilians, id est absque deliberatione, tunc est quidem
iniustificatio; sicut quaecumque aliquis committit per iram et alias
passiones, si tamen non sint naturales vel necessariae hominibus,
sicut est concupiscentia cibi et potus in extrema necessitate, quae
excusat a subtractione rei alienae. Illi igitur qui propter praedictas
passiones nocent aliis et peccant, faciunt quidem iniustum et actus
eorum sunt iniustificationes: non tamen propter hoc ipsi sunt iniusti
et mali, quia non inferunt nocumentum propter malitiam sed propter
passionem. Et tales sunt qui dicuntur propter infirmitatem peccare.
11. Deinde cum dicit: quando autem ex electione etc., ostendit
quando sit iniustificatio cum iniustitia operantis. Et dicit quod
quando aliquis ex electione inducit alteri nocumentum, est iniustus et
malus. Et talis dicitur ex certa malitia peccare.
12. Deinde cum dicit propter quod bene etc., manifestat quae dicta
sunt. Et quia primum trium praedictorum, scilicet de his quae fiunt
ex ignorantia, supra manifestum est, manifestat primo secundum,
scilicet de his quae fiunt ex passione. Secundo tertium, scilicet de
his quae fiunt ex electione, ibi, si autem ex electione et cetera.
Dicit ergo primo, quod quia cum aliqui peccant ex ira, non propter
hoc sunt mali vel iniusti; propter hoc, bene possumus hoc signum
accipere praedictorum quod ea quae fiunt ex ira non iudicantur esse
facta ex providentia. Et hoc consequenter, ibi, non enim et cetera.
Probat duplici ratione. Quarum prima talis est: quia ille qui facit
aliquid per iram non incipit ipse nocere, sed ille qui eum ad iram
provocavit. Et ita non videtur ex providentia nocumentum processisse.
13. Secundam rationem ponit ibi: adhuc neque de fieri et cetera.
Et dicit quod quando aliquis infert nocumentum ex ira, non versatur
tunc in dubio utrum faciat vel non faciat, sed utrum iuste faciat.
Ira enim est quaedam iniustitia manifesta, idest manifeste operans.
Vult enim iratus vindictam esse manifestam, sed videtur sibi quod
iuste moveatur. Non enim ita est apud iratos sicut in commutationibus
iniustis, puta in furto et similibus, in quibus dubitatur an factum
sit: oportet enim alterum eorum esse malum, puta vel dare vel non dare
peccatur enim quandoque per omissionem, quandoque per transgressionem,
nisi forte excusentur per oblivionem, sicut cum aliquis obliviscitur
reddere debitum creditori tempore statuto. Sed operantes ex ira
confitentur de re idest de facto, sed dubitant an sit iniustum illud
quod fecerunt; quod non contingit illis qui ex electione insidiose
operantur, qui non ignorant se iniuste agere. Quare hic, idest
insidiosus, existimat iniuste pati illum cui nocet; sed hic, idest
iratus, non existimat hoc. Et ita patet, quod ille qui ex ira
iniustum facit, non agit ex providentia.
14. Deinde cum dicit: si autem ex electione etc., manifestat
tertium, scilicet de his quae fiunt ex electione. Et dicit, quod si
aliquis ex electione noceat, manifestum est quod facit iniustum per se
loquendo, quia voluntarie operatur. Et secundum huiusmodi
iniustificationem iam dicitur ille qui facit, iniustus, quum hoc sit
praeter proportionale, id est contra iustitiam distributivam, vel
praeter aequale, idest contra iustitiam commutativam. Et similiter
aliquis dicitur iustus cum ex electione operatur iustum. Si autem
volens operetur et non eligens, dicetur iustum operans vel
iustificans.
15. Deinde cum dicit involuntariorum autem etc., ponit quamdam
divisionem ad manifestationem praedictorum. Et dicit quod
involuntariorum quaedam sunt venialia, idest venia digna, et quaedam
non. Illa enim sunt venia digna quae homines peccant non solum
ignorantes, idest habentes ignorantiam concomitantem, sed propter
ignorantiam, quasi habentes ignorantiam causantem, quod accidit illis
qui quando cognoscunt dolent. Sed illa non sunt digna venia quae
aliqui non peccant propter ignorantiam causantem, sed peccant
ignorantes propter passionem, quae non est naturalis neque humana, id
est ratione regulata; in talibus enim passio causat et ignorantiam et
peccatum, et de his supra in tertio plenius dictum est.
|
|