|
1. Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus
ostendit secundum quales iustificationes vel iniustificationes dicatur
aliquis iustus vel iniustus, hic movet quasdam dubitationes circa
praedicta. Et circa hoc duo facit. Primo movet dubitationes et
solvit eas. Secundo excludit quorumdam errores circa praedicta, ibi,
homines autem in seipsis et cetera. Prima pars dividitur in duas,
secundum duas quaestiones quas determinat. Secunda pars incipit ibi,
adhuc autem quae praeeligimus et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit quaestionem. Secundo prosequitur eam, ibi, iustum
operari enim et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit
materiam quaestionis. Secundo format quaestionem, ibi: utrum enim ut
vere est et cetera. Materia autem quaestionis, primo, quidem sumitur
ex his quae supra determinata sunt. Unde dicit, quod aliquis potest
dubitare: utrum per praemissa sit sufficienter determinatum de iniustum
pati et de iniustum facere: dictum est enim quod iniustum facere est
voluntarium; unde potest dubitari: utrum hoc referendum sit ad
iniustum pati. Secundo materia dubitationis sumitur ex verbo
Euripidis poetae, qui inconvenienter videtur introducere quemdam
dicentem: matrem occidi meam; et ut breviter dicam, vel volens occidi
volentem occidi, vel ego non volens occidi volentem occidi. In quorum
utroque intelligitur, quod mater occidi voluerit.
2. Deinde cum dicit: utrum enim ut vere est etc., format
quaestionem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit unam
quaestionem, utrum scilicet vere contingat dicere quod aliquis volens
patiatur iniustum, vel hoc non sit verum, sed omne pati iniustum sit
involuntarium, sicut et omne facere iniustum est voluntarium.
3. Secundo ibi: et utrum omne etc., movet aliam quaestionem. Et
est quaestio, utrum omne iniustum pati sit sic vel illo modo, ita
scilicet quod vel omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit
involuntarium? Sicut enim haec quaestio potest moveri de hoc quod est
iniustum facere, utrum omne sit voluntarium aut quoddam sit voluntarium
et quoddam involuntarium, similiter etiam potest moveri eadem quaestio
et de iniustum pati.
4. Deinde cum dicit: iustum operari enim etc., prosequitur prius
motam quaestionem. Et circa hoc tria facit. Primo argumentatur ad
hoc quod omne iniustum pati sit voluntarium vel omne sit involuntarium.
Secundo argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit
voluntarium, ibi, inconveniens autem utique videbitur et cetera.
Tertio argumentatur ad hoc, quod non omne iniustum pati sit
involuntarium, ibi, si autem (est) simpliciter et cetera. Ad
primum ergo argumentatur sic: omne hoc quod est operari iustum est
voluntarium, ut ex supradictis patet; sed operari iustum est oppositum
ei quod est pati iustum: rationabile igitur videtur quod iniustum vel
iustum pati simili modo opponatur secundum utrumque, scilicet
voluntarium et involuntarium, ita ut vel omne huiusmodi sit voluntarium
vel omne sit involuntarium.
5. Deinde cum dicit inconveniens autem utique etc., argumentatur ad
hoc, quod non omne iniustum pati sit voluntarium. Et circa hoc tria
facit. Primo argumentatur ad propositum; et dicit, quod inconveniens
videtur si ponatur, quod omne iniustum pati sit voluntarium.
Manifeste enim quidam patiuntur iniustum non volentes, sicut illi qui
verberantur vel quibus aliquis sua furatur.
6. Secundo ibi: quia et hoc etc., movet circa hoc quamdam
quaestionem: utrum scilicet omnis qui patitur id quod est iniustum
materialiter et per accidens, possit dici quod sit iniustum patiens
formaliter et per se. Sic enim posset aliquis obviare praedictae
rationi dicendo quod ille qui non volens patitur rapinas vel verbera,
patitur quidem id cui accidit esse iniustum, non tamen se habet quasi
per se patiens iniustum.
7. Tertio ibi: vel quemadmodum etc., solvit motam quaestionem.
Et dicit, quod sicut se habet et circa facere, ita se habet et circa
pati: quia in utroque contingit transumere, idest accipere id quod est
secundum accidens circa iusta et similiter circa iniusta. Et hoc
manifestat, quia operari ea quibus accidit esse iniusta, non est idem
ei quod est per se facere iniustum. Dictum est enim, quod quandoque
aliquis ignorans facit per accidens id quod est iniustum, non tamen per
se loquendo iniustificat. Et similiter pati ea quibus accidit esse
iniusta non est idem ei quod est iniustum pati per se. Similiter etiam
impossibile est quod ista sint eadem in eo quod est iustum operari et in
eo quod est iustum pati; et quod sit eadem ratio circa facere et pati,
tam circa iusta quam circa iniusta, manifestat consequenter per hoc
quod non contingit aliquem pati iniustum vel iustum per se loquendo,
nisi sit aliquis faciens iustum vel iniustum per se loquendo, quia
passio est effectus actionis; si ergo aliquis faciat id quod est
iniustum per accidens et non iniustificet per se, consequens est quod
nec ille qui patitur per se iniustum patiatur. Et eadem ratio est de
iusto.
8. Deinde cum dicit: si autem est simpliciter etc., argumentatur
contra hoc, quod omne iniustum pati sit involuntarium. Et primo
argumentatur ad propositum. Secundo solvit, ibi, vel non recta
definitio et cetera. Circa primum ponit duas rationes. Circa quarum
primam tria facit. Primo proponit quandam definitionem eius quod est
iniustum facere, quae supra posita est: scilicet quod simpliciter et
per se iniustum facere nihil est aliud quam quod aliquis volens noceat:
et in hoc quod sit volens intelligitur, quod sciat et quem laedat, et
quod nocumentum inferat, et ut, idest qualiter, et alias huiusmodi
circumstantias.
9. Secundo ibi, incontinens autem etc., argumentatur ex praemissa
definitione. Manifestum est enim, quod incontinens volens nocet ipse
sibi, in quantum scilicet volens operatur id quod scit sibi esse
nocivum. Si ergo ad iniustum facere sequitur iniustum pati, sequitur
quod ipse volens iniustum patiatur a se ipso ita quod contingat aliquem
sibi ipsi iniustum facere: et sic sequitur, quod non omne iniustum
pati sit involuntarium.
10. Tertio ibi: est autem et hoc etc., movet quamdam quaestionem
incidentem: utrum scilicet contingat, quod aliquis sibiipsi faciat
iniustum. Sed hanc quaestionem postea prosequetur.
11. Secundam rationem ponit ibi, adhuc volens et cetera. Et
dicit, quod si contingit de aliquo quod propter incontinentiam sciens
et volens laedatur ab alio, puta cum aliquis captus amore meretricis
permittit se ab ea spoliari; contingit igitur quod aliquis volens
patiatur iniustum. Et sic non omne iniustum pati est involuntarium.
12. Deinde cum dicit: vel non recta etc., ponit solutionem. Et
circa hoc tria facit. Primo corrigit definitionem supra positam eius
quod est iniustum facere. Et ex hoc concludit veritatem quaestionis.
Et dicit quod diffinitio supra posita, eius quod est iniustum facere,
non est recta, sed debet aliquid apponi, ut dicatur quod iniustum
facere est nocere aliquem, scientem circumstantias, alicui praeter
illius voluntatem. Et secundum hoc sequitur quod licet aliquis volens
laedatur et patiatur per accidens ea quae sunt iniusta, tamen nullus
volens patitur iniustum, per se loquendo, ex quo per se iniustum
facere est inferre nocumentum alicui praeter eius voluntatem.
13. Secundo ibi: nullus enim vult etc., solvit primam rationem:
et dicit quod nullus vult completa voluntate pati iniustum, neque etiam
incontinens; sed incontinens operatur sibi nociva praeter voluntatem.
Habet enim per se voluntatem boni, sed per concupiscentiam trahitur ad
malum. Et hoc quod dictum est, probat per hoc, quod cum voluntas sit
apparentis boni, nullus vult illud quod non aestimat esse bonum;
incontinens autem extra passionem existens non reputat bonum illud quod
facit, unde absolute non vult illud; sed tamen operatur illud quod
aestimat non oportere operari, propter concupiscentiam quae est in
appetitu sensitivo, voluntas autem in ratione est.
14. Tertio ibi: qui autem quae ipsius etc., solvit secundam
rationem de eo qui volens ab alio laeditur. Et dicit quod non
patitur, per se loquendo, iniustum ille qui volens dat sua, sicut
Homerus narrat de quodam, nomine Glauco, quod dedit Diomedi aurea
arma pro aereis et centum boves pro novem bobus. Ideo autem talis non
patitur iniustum, quia in potestate hominis est quod ipse det sua; sed
iniustum pati non est in potestate eius qui iniustum patitur, sed
oportet existere aliquem qui faciat iniustum. Ideo ergo iniustum pati
est involuntarium, iniustum autem facere voluntarium, quia principium
actionis est in agente, quod pertinet ad rationem voluntarii;
principium autem passionis non est in patiente, sed in alio; et hoc
pertinet ad rationem involuntarii.
15. Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse quod
iniustum pati sit involuntarium.
|
|