|
1. Adhuc autem quae praeeligimus et cetera. Postquam philosophus
solvit unam dubitationem, hic accedit ad aliam. Et primo proponit
ipsam; secundo prosequitur eam, ibi, si enim contingit et cetera.
Dicit ergo primo quod circa ea quae ad iustitiam et iniustitiam
pertinent adhuc sunt duo quae prae aliis eligit dicere. Quorum primum
est, quis duorum faciat iniustitiam circa distributiones, utrum ille
qui dat aliquid alicui praeter dignitatem, vel ille qui recipit.
Secundum est, utrum contingat quod aliquis faciat sibi ipsi iniustum,
quod etiam supra movit et inferius prosequitur.
2. Deinde cum dicit: si enim contingit etc., prosequitur prius
motam quaestionem. Et primo obiicit ad partem falsam. Secundo
solvit, ibi: vel neque hoc et cetera. Tertio determinat veritatem,
ibi, manifestum autem et cetera. Dicit ergo primo quod, si contingat
illud quod prius positum est, scilicet quod male distribuens faciat
iniustum et non ille qui plus accipit, videtur sequi inconveniens.
Potest enim esse quod aliquis plus alteri quam sibi tribuat sciens et
volens; et sic videtur quod iste faciat iniustum sibi ipsi. Quod est
inconveniens, quia moderati homines hoc videntur facere, ut sibiipsis
minora retineant. Pertinet enim ad virum modestum quod sit
minorativus, idest minora sibi accipiens.
3. Deinde cum dicit: vel neque hoc etc., solvit duabus
solutionibus. Quarum prima est quod hoc non videtur simpliciter verum
esse, quod distributor minora sibi retineat. Quamvis enim retineat
sibi minora de bonis exterioribus, tamen superabundat in altero bono,
scilicet gloria, vel simpliciter bono, idest honesto.
4. Secundam solutionem ponit ibi: adhuc solvitur et cetera. Quae
procedit secundum definitionem supra positam eius quod est iniustum
facere. In qua additum est quod hoc sit praeter voluntatem patientis.
Iste autem distributor nihil patitur praeter suam voluntatem. Et ideo
sequitur quod non patiatur iniustum, sed solum patitur quoddam
nocumentum.
5. Deinde cum dicit manifestum autem etc., determinat veritatem
dicens, manifestum esse quod ille qui distribuit praeter dignitatem,
facit iniustum; non tamen semper ille qui plus accipit, sed
quandoque, quando ad hoc operatur.
6. Secundo ibi: non enim etc., probat propositum tribus
rationibus. Quarum prima est quod non dicitur ille facere iniustum cui
inest, quia sic ille qui laeditur faceret iniustum; sed ille facit
iniustum cui accidit quod volens hoc faciat, id est in quo est
principium actionis: quod quidem est in eo qui distribuit, non autem
in accipiente: ergo distribuens facit iniustum, non autem accipiens.
7. Secundam rationem ponit ibi: adhuc si multipliciter et cetera.
Et dicit quod multipliciter dicitur aliquis facere. Uno modo sicut
principale agens facit. Alio modo sicut instrumenta faciunt. Et hoc
modo potest dici, quod quaedam inanimata, puta lapides, gladii vel
sagittae, occidunt, et quod manus occidit, et quod famulus
praecipientis occidit: quorum nihil, per se loquendo facit iniustum,
quamvis faciat ea quibus accidit esse iniusta; quia iniustum facere,
cum sit voluntarium, competit ei in quo est principium actionis, ut
dictum est; manifestum est autem quod in distributione distribuens se
habet ut principale agens, recipiens autem se habet ut agens
instrumentale per modum obedientis; unde relinquitur quod distribuens
faciat iniustum.
8. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc siquidem ignorans et cetera.
Et dicit quod si aliquis per ignorantiam legalis iusti male iudicet,
per se loquendo non facit iniustum, neque iudicium, secundum quod est
actio eius, est iniustum per se; sed tamen est quasi iniustum, quia
id quod iudicatur iniustum est. Ideo autem dictum est de ignorantia
legalis iusti, quia alterum est legale iustum, quod ignorari potest,
et primum iustum, scilicet naturale quod non potest ignorari, quia
naturaliter est menti humanae impressum; sed si aliquis cognoscens
iustum legale iudicet iniuste, tunc ipse facit avare, idest iniuste,
vel propter gratiam alicuius acquirendam, vel propter poenam
evadendam.
9. Si quis enim velit per partes inaequales dividere
iniustificationem, ille qui propter hoc iniuste iudicat, ut acquirat
gratiam alicuius, plus habet de bono quam sibi competat; et ita avare
facit, licet non plus habeat de illo bono in quo alterum damnificat:
quia et in illis qui manifeste propter avaritiam lucri iniuste
adiudicavit alicui aliquem agrum, non accepit ab eo agrum sed
argentum; ita autem se habet distribuens in distributionibus, sicut
iudex in commutationibus: unde, sicut iudex male iudicans scienter
iniustum facit, ita et ille qui iniuste distribuit.
10. Deinde cum dicit: homines autem in se ipsis etc., excludit
quosdam errores. Et circa hoc duo facit. Primo excludit quasdam
falsas opiniones ex parte facientis iustum vel iniustum. Secundo
ostendit in quibus consistant iusta et iniusta, ibi: sunt autem iusta
et cetera. Circa primum excludit tres falsas opiniones. Quarum prima
est circa facilitatem eius quod est esse iniustum. Et dicit quod
homines multi aestimant quod statim in promptu habeant facere iniustum,
unde reputant quod facile sit aliquem esse habitualiter iniustum. Sed
hoc non est ita. Facile enim est, et statim in potestate hominis,
quod aliquis faciat ea quae sunt iniusta, puta quod commisceatur uxori
vicini sui et quod percutiat proximum et quod tollat argentum de manu
alterius, vel quod de manu sua det aliquis argentum ad procurandum
homicidium, vel aliquid huiusmodi. Sed quod homines huiusmodi faciant
sic se habentes, scilicet prompte et delectabiliter, non est facile,
neque statim in potestate hominis; sed ad hoc pervenitur per longam
consuetudinem.
11. Secundo ibi: similiter autem etc., excludit falsam opinionem
circa cognitionem iustorum et iniustorum. Et dicit, quod quidam non
aestimant esse magnae sapientiae quod aliquis cognoscat iusta et
iniusta, propter hoc, quod non est difficile intelligere ea quae leges
dicunt, quae sunt iusta legalia. Sed decipiuntur: quia haec
simpliciter considerata non sunt iusta nisi secundum accidens,
inquantum accidit ea esse iusta; sed vere iusta sunt secundum quod
aliqualiter operantur et distribuuntur (idest attribuuntur)
aliqualiter negotiis et personis; hoc autem, scilicet accommodare
convenienter ea quae sunt lege posita negotiis et personis, est magis
operosum et difficile quam scire sanativa, in quo consistit tota ars
medicinae. Maior enim est diversitas rerum voluntariarum, in quibus
consistit iustitia, quam corporalium complexionum in quibus consistit
sanitas: quia et in sanativis scire virtutem mellis et vini et
hellebori et effectum ustionis et incisionis, facile est; sed
distribuere ista ad sanandum, sicut oportet et cui oportet et quando
oportet, tanti operis est quanti et medicum esse, quia qui hoc scit,
medicus est.
12. Tertio ibi: propter ipsum autem hoc etc., excludit falsam
opinionem circa facilitatem eius quod est iustum operari iniusta. Et
dicit, quod propter praedicta etiam homines aestimant quod nihil minus
sit facile iusto facere iniustum quam cuicumque alii, quia per hoc quod
aliquis est iustus non minus, sed magis scit et potest operari
unumquodque horum quae dicuntur iniusta; sicut commisceri mulieri
alterius et percutere alium et dimittere clypeum in bello, et quod
aliquis faciat insultum in quemcumque. Sed decipiuntur, quia quod
aliquis faciat opera timiditatis et facere iniustum, non est facere
praedicta nisi secundum accidens, inquantum scilicet accidit ista quae
fiunt esse iniusta: sed facere iniustum est facere praedicta sic se
habentem, scilicet quod sit volens et promptus ad hoc; sicut et circa
medicinam medicari et sanare non consistit in hoc solum quod est
incidere vel non incidere vel dare pharmacum, idest medicinam laxativam
vel non dare; sed in hoc quod aliquis sic det sicut oportet.
13. Deinde cum dicit: sunt autem iusta etc., ostendit in quibus
competant iusta. Et dicit quod iusta competunt in illis personis
quibus possunt adesse ea quae sunt bona simpliciter et absolute, sicut
divitiae et alia huiusmodi, et tamen habent quandoque circa hoc
superabundantiam et defectum, sicut sunt communiter homines.
Quibusdam enim circa talia non est aliqua superabundantia; sed semper
optime utuntur talibus bonis, sicut contingit hominibus perfectis in
virtute, et forte diis, secundum errorem eorum qui ponebant eos
talibus uti. Quibusdam vero, idest valde malis et insanabilibus a sua
malitia nulla particula talium rerum est utilis, sed omnia eis nocent.
Quibusdam vero non omnia nocent, sed usque ad aliquem determinatum
terminum. Unde patet quod iustitia est humanum bonum, quia respicit
communem hominum statum.
|
|