|
1. De epiikia vero et cetera. Postquam philosophus determinavit de
iustitia communi, hic determinat de epiichia quae est communis
iustitiae directiva. Et primo dicit de quo est intentio. Secundo
prosequitur propositum, ibi, neque autem ut idem et cetera. Dicit
ergo primo, quod proximum praemissis est ut dicatur de epiichia quae
nominat quemdam habitum, et de epiiche quod est obiectum eius.
Dicendum est autem de eis qualiter quidem epiichia se habeat ad
iustitiam, et qualiter eius obiectum quod dicitur epiches se habeat ad
iustum quod est iustitiae obiectum. Dicitur autem in Graeco epiiches
quasi id quod est conveniens vel decens, ab epy, quod est supra, et
ycos, quod est oboediens; quia videlicet per epiichiam aliquis
excellentiori modo obedit, dum observat intentionem legislatoris ubi
dissonant verba legis.
2. Deinde cum dicit: neque autem ut idem etc., prosequitur
propositum. Et circa hoc tria facit. Primo determinat de obiecto
epiichiae. Secundo de subiecto eius, ibi: manifestum autem ex hoc
etc.; tertio de ipso habitu, ibi, et habitus iste et cetera. Circa
primum duo facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit, ibi,
habent autem omnia et cetera. Dicit ergo primo, quod si aliqui
diligenter attendant, non videtur quod epiiches et iustum sint
simpliciter idem, quia aliquando recedit a iusto legali: neque etiam
videtur quod omnino sit diversum genere a iusto. Et horum assignat
rationem: quia quandoque laudamus id quod est epiiches, dicentes hoc
esse bene factum; et similiter laudamus talem virum qui hoc operatur;
vel dicimus eum virum, idest virilem et perfectum. Et sic patet
quod, cum transferimus laudem ad id quod est epiiches vel ad hominem
quasi ad aliquid magis bonum, in hoc ostendimus quod epiikes sit
aliquid melius quam iustum. Unde non videtur esse idem simpliciter cum
iusto.
3. Ex alia vero parte, si velimus sequi rationem, videtur esse
inconveniens, si id quod est epiiches sit laudabile et sit aliquid
praeter iustum. Oportet enim ut videtur quod vel iustum non sit
studiosum, idest bonum, vel quod id quod est epiiches si sit aliud a
iusto, non sit bonum, quia bonum contingit uno modo, ut in secundo
dictum est; vel oportet, si ambo sint bona, quod sint idem. Et sic
concludit quod circa id quod est epiiches accidit dubitatio propter
praedicta: quia ex una parte videtur quod non sit idem, inquantum
laudatur ut melius quam iustum; ex alia parte videtur quod sit idem cum
iusto, inquantum id quod est praeter iustum non videtur esse bonum et
laudabile.
4. Deinde cum dicit: habent autem omnia etc., solvit motam
dubitationem. Et circa hoc duo facit. Primo proponit veritatem.
Secundo rationem assignat, ibi, facit autem dubitationem et cetera.
Dicit ergo primo, quod omnia quae dicta sunt pro utraque parte
dubitationis quodammodo recte se habent; et si quis recte intelligat,
nulla contrarietas ibi latet. Verum est enim quod id quod est epiikes
est iustum quoddam et tamen est melius quodam alio iusto. Quia, ut
supra dictum est, iustum quo cives utuntur dividitur in naturale et
legale: est autem id quod est epiiches melius iusto legali, sed
continetur sub iusto naturali. Et sic non dicitur melius quam iustum,
quasi sit quoddam aliud genus separatum a genere iusti. Sic ergo patet
quod idem est iustum et epiikes, quod sub genere iusti continetur,
(et,) cum ambo sint bona, scilicet iustum legale et epiiches,
melius est illud quod est epiiches.
5. Deinde cum dicit: facit autem dubitationem etc., assignat
rationem praedictorum. Et circa hoc tria facit. Primo assignat
rationem dubitationis. Secundo assignat rationem veritatis
propositae, ibi, causa autem et cetera. Tertio concludit veritatem
intentam, ibi, propter quod iustum quidem et cetera. Dicit ergo
primo, quod hoc est quod faciebat dubitationem, quia id quod est
epiikes est quidem aliquod iustum, sed non est iustum legale, sed est
quaedam directio iusti legalis. Dictum est enim quod continetur sub
iusto naturali a quo oritur iustum legale; unumquodque enim natum est
dirigi secundum principium a quo oritur.
6. Deinde cum dicit: causa autem etc., assignat rationem veritatis
propositae, scilicet quare iustum legale indigeat directivo. Et circa
hoc tria facit. Primo proponit iusti legalis defectum. Secundo
ostendit quod talis defectus non excludit eius rectitudinem, ibi et est
nihil minus et cetera. Tertio concludit directionis necessitatem,
ibi, cum igitur dicat lex et cetera. Dicit ergo primo, quod causa
quare iustum legale indiget directione est ista, quia omnis lex datur
universaliter. Quia enim particularia sunt infinita, non possunt
comprehendi ab intellectu humano, ut de singulis particularibus lex
feratur; et ideo oportet quod lex in universali feratur, puta quod
quicumque fecerit homicidium occidatur.
7. Manifestum est autem quod de quibusdam intellectus noster potest
aliquid verum dicere in universali, sicut in necessariis in quibus non
potest defectus accidere. Sed de quibusdam non est possibile quod
dicatur aliquid verum in universali, sicut de contingentibus; de
quibus etsi aliquid sit verum ut in pluribus, in paucioribus tamen
deficit; et talia sunt facta humana: de quibus dantur leges. Quia
igitur in talibus necesse est quod legislator universaliter loquatur
propter impossibilitatem comprehendendi particularia, nec tamen est
possibile quod in omnibus recte se habeat id quod dicitur propter hoc
quod deficit in paucioribus, legislator accipit id quod est ut in
pluribus, et tamen non ignorat quod in paucioribus contingit esse
peccatum: sicut etiam naturalis dicit quod homo habet quinque digitos
et tamen novit quod propter errorem naturae, ut in paucioribus accidit
aliquos habere plures vel pauciores.
8. Deinde cum dicit: et est nihil minus etc., ostendit quod
praedictus defectus non tollit rectitudinem legis vel iusti legalis;
dicens quod, licet peccatum accidat in aliquibus ex observantia legis,
nihilominus lex recta est, quia peccatum illud non est ex parte legis,
quae rationabiliter posita est, neque ex parte legislatoris qui locutus
est secundum conditionem materiae, sed est peccatum in natura rei.
Talis enim est materia operabilium humanorum, quod non sunt
universaliter eodem modo, sed ut in paucioribus diversificantur; sicut
reddere depositum secundum se iustum, est et ut in pluribus bonum; in
aliquo tamen casu potest esse malum, puta si reddatur gladius furioso.
9. Deinde cum dicit: cum igitur dicat etc., concludit necessitatem
directionis iusti legalis. Et dicit quod cum lex proponit aliquid in
universali, et in aliquo casu non sit utile illud observari, tunc
recte se habet quod aliquis dirigat illud quod deficit legi, ubi
scilicet legislator reliquit casum particularem in quo lex deficit, non
determinatum et peccavit, idest rem defectibilem proposuit, in hoc
quod simpliciter id est universaliter dixit. Quia et ipse legislator,
si praesens esset ubi talis casus accidit, sic determinaret esse
dirigendum et si a principio praescivisset, posuisset hoc in lege.
Sed non potuit comprehendere omnes casus particulares. Sicut in
quadam civitate statutum fuit sub poena capitis quod peregrini non
ascenderent muros civitatis, ne scilicet possent dominium civitatis
usurpare. Hostibus autem irruentibus in civitatem, peregrini quidam
ascendentes muros civitatis defenderunt civitatem ab hostibus, quos
tamen non est dignum capite puniri, esset enim hoc contra ius naturale
ut benefactoribus poena rependeretur. Et ideo secundum iustum naturale
oportet hic dirigere iustum legale.
10. Deinde cum dicit propter quod iustum quidem etc., concludit
veritatem intentam. Et dicit quod propter praedicta manifestum est
quod id quod est epiikes est quidem iustum et est melius quodam iusto,
non quidem iusto naturali, quod simpliciter, id est universaliter,
est observandum, sed iusto legali, in quo accidit peccatum propter hoc
quod simpliciter, idest universaliter proponitur. Unde haec est
natura eius quod est epiiches, ut sit directivum legis ubi lex deficit
propter aliquem particularem casum. Quia enim lex deficit in
particularibus, ista est causa quod non omnia possunt determinari
secundum legem, quia de quibusdam quae raro accidunt, impossibile est
quod lex ponatur, eo quod non possunt omnia talia ab homine
praevideri. Et propter hoc necessaria est post legem latam sententia
iudicum per quam universale dictum legis applicatur ad particulare
negotium. Quia enim materia humanorum operabilium est indeterminata,
inde est quod eorum regula, quae est lex, oportet quod sit
indeterminata, quasi non semper eodem modo se habens.
11. Et ponit exemplum de regula Lesbiae aedificationis. In
Lesbia enim insula sunt lapides duri qui non possunt de facili ferro
praecidi, ut sic redigantur ad omnimodam rectitudinem; et ideo
aedificatores utuntur ibi regula plumbea. Et sicut illa regula
complicata adaptatur ad figuras lapidum et non manet in eadem
dispositione, ita oportet quod sententia iudicum adaptetur ad res
secundum earum convenientiam. Sic ergo epilogando concludit,
manifestum esse ex praedictis quod id quod est epiikes est quoddam
iustum et quod est melius quodam iusto, scilicet legali.
12. Deinde cum dicit manifestum autem ex hoc etc., determinat de
subiecto epiichiae; et dicit manifestum esse ex hoc quod dictum est,
quis homo sit epiiches, ille scilicet qui eligit et operatur ea quae
dicta sunt. Et ponit quamdam proprietatem talis virtuosi; et dicit
quod talis non est acrivodikeos, id est diligenter exequens iustitiam
ad deterius, idest ad puniendum, sicut illi qui sunt rigidi in
puniendo, sed diminuit poenas, quamvis habeat legem adiuvantem ad
puniendum. Non enim poenae sunt per se intentae a legislatore, sed
quasi medicina quaedam peccatorum. Et ideo epiiches non plus apponit
de poena quam sufficiat ad cohibenda peccata.
13. Deinde cum dicit: et habitus iste etc., determinat de ipso
habitu virtutis. Et dicit quod iste habitus qui dicitur epiikia est
quaedam species iustitiae et non est aliquis alius habitus a iustitia
legali, sicut et de eius obiecto dictum est: habitus enim per obiecta
cognoscuntur.
|
|