|
1. Utrum autem contingit sibi ipsi et cetera. Postquam philosophus
determinavit de iustitia proprie dicta, hic intendit determinare de
iustitia metaphorice dicta. Et quia huiusmodi iustitia consistit in
his quae sunt ad se ipsum, ideo ostendit quod nullus potest, proprie
loquendo, sibiipsi facere iniustum. Secundo ostendit quomodo hoc
contingit secundum metaphoram. Circa primum duo facit: primo ostendit
quod nullus potest sibi ipsi facere iniustum vel pati iniustum a se
ipso; secundo ostendit quid sit peius, utrum facere iniustum vel pati
iniustum, ibi: manifestum autem et quoniam ambo et cetera. Circa
primum tria facit. Primo proponit quod huiusmodi quaestio ex
supradictis determinari potest; secundo ponit quaedam per quae videtur
quod aliquis sibiipsi possit facere iniustum, ibi: quaedam quidem enim
etc.; tertio determinat veritatem, ibi, sed cui et cetera. Dicit
ergo primo, quod ex dictis potest esse manifestum utrum contingat quod
aliquis sibi ipsi faciat iniustum vel non. Hanc autem quaestionem
supra movit; sed hic eam prosequitur propter proximitatem quam habet ad
cognitionem metaphoricae iustitiae.
2. Deinde cum dicit: quaedam quidem enim etc., ponit duas
rationes, ex quibus videtur quod aliquis possit sibiipsi iniustum
facere. Quarum prima talis est. Manifestum est, secundum
supradicta, quod illa quae sunt iusta secundum quamcumque virtutem,
ordinantur a lege. Unde illud quod in nullo casu ordinatur a lege,
non videtur esse iustum secundum aliquam virtutem: et ita videtur esse
iniustum. In nullo enim casu lex iubet quod aliquis se interficiat.
Illa autem quae lex non iubet tamquam iusta, prohibet tamquam
iniusta. Quod non est sic intelligendum, quasi nihil sit medium inter
praeceptum et prohibitionem legis, cum multa sint quae a lege nec
praecipiuntur nec prohibentur, sed permittuntur hominum voluntati,
sicut emere rem aliquam vel non emere; sed est sic intelligendum quod
illa sola lex in nullo casu iubet quae sunt prohibita quasi per se
iniusta: et ita videtur quod occidere seipsum sit per se iniustum, cum
hoc lex nunquam praecipiat.
3. Secundam rationem ponit ibi adhuc autem etc. et dicit quod ille
qui nocet alicui praeter legis praeceptum, ut cum lex praecipit aliquem
puniri, dummodo non sit contranocens, idest resistens nocumento sibi
ab altero illato, puta cum repercutit percutientem, talis inquam facit
volens iniustum. Et in hoc quod dico volens, intelligitur quod sciat
quid et quomodo faciat et alias circumstantias. Sed ille qui occidit
seipsum propter iram, operatur praeter rectam legem volens hoc quod non
permittit lex. Ergo facit iniustum. Ergo videtur quod aliquis possit
sibiipsi iniustum facere.
4. Deinde cum dicit sed cui? et cetera, solvit praedictam
dubitationem. Et primo ponit solutionem et confirmat eam; secundo
ponit radicem principalem solutionis, ibi: totaliter autem solvitur et
cetera. Circa primum duo facit. Primo solvit dubitationem supra
motam quantum ad iustitiam legalem. Secundo quantum ad iustitiam
particularem, ibi, adhuc secundum quod iniustus et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit solutionem. Et dicit quod ille qui
interficit se ipsum facit quidem iniustum, sed considerandum est cui
iniustum faciat. Facit enim iniustum civitati quam privat uno cive,
sed non facit iniustum sibi ipsi.
5. Secundo ibi: volens enim etc., confirmat solutionem positam.
Et primo quantum ad hoc quod non facit iniustum sibi. Ipse enim
volens patitur occisionem; nullus autem patitur iniustum volens, ut
supra habitum est: ergo iste non patitur iniustum. Non ergo facit
sibi iniustum.
6. Secundo ibi: propter quod etc., confirmat solutionem quantum ad
hoc quod facit iniustum civitati: et hoc per quoddam signum. Videmus
enim quod civitas infert damnum quale possibile est, scilicet
inhonorationem sive vituperium ei qui occidit seipsum; puta quod facit
trahi cadaver eius vel dimittit ipsum insepultum, ut per hoc detur
intelligi quod ipse fecit iniuriam civitati.
7. Deinde cum dicit: adhuc secundum quod iniustus etc., ostendit
quod nullus facit sibiipsi iniustum secundum iniustitiam particularem.
Et primo proponit quod intendit. Et dicit quod secundum quod aliquis
dicitur iniustus non quasi totaliter pravus secundum omnem malitiam,
sed solum quasi faciens iniustum particulare, secundum inquam hoc
iniustum non contingit quod aliquis sibiipsi faciat iniustum. Hoc enim
iniustum particulare est aliud ab iniusto legali de quo supra
loquebamur. Contingit enim quod aliquis dicatur iniustus secundum
aliquem modum non quasi habens totam malitiam, sed quasi habens aliquam
particularem malitiam, sicut et aliquis dicitur timidus secundum
particularem malitiam. Unde nec secundum istam iniustitiam
particularem contingit quod aliquis sibiipsi faciat iniustum.
8. Secundo ibi, simul enim eidem etc., probat propositum quatuor
rationibus. Quarum prima est quia ille qui facit iniustum secundum
iniustitiam particularem, habet plus quam sibi debeatur; ille autem
qui patitur habet minus; si ergo aliquis sibi ipsi faceret iniustum,
sequeretur quod simul uni et eidem auferretur aliquid de suo et
adiaceret sibi quasi superappositum; ergo impossibile est quod idem sit
iniustum faciens et iniustum patiens a seipso. Sed tam iustum quam
iniustum necesse est in pluribus personis inveniri.
9. Secundam rationem ponit ibi: adhuc voluntarium et cetera. Et
dicit quod iniustum facere oportet esse voluntarium et cum electione,
et oportet etiam quod sit prius quam iniustum pati. Ille enim qui
primo passus est iniustum et idem contrafacit secundo, quod lex
permittit, non videtur facere iniustum, puta si reaccipit rem sibi
ablatam. Sed si aliquis sibiipsi noceat, eadem simul et patitur et
facit. Non ergo videtur sibiipsi facere iniustum.
10. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc erit utique et cetera.
Voluntarie enim aliquis sibiipsi nocet. Si igitur talis iniustum
patitur a seipso, sequitur quod iniustum pati sit voluntarium; quod
supra improbatum est.
11. Quartam rationem ponit ibi, cum his autem et cetera. Quia si
quis consideret in particularibus iniustificationibus, idest in
speciebus particularis iniustitiae, maxime apparet quod nullus sibiipsi
facit iniustum. Est enim una species particularis iniustitiae
moechia, idest adulterium. Nullus autem moechatur, idest adulterat
uxorem suam, neque aliquis dicitur suffossor murorum, quod pertinet ad
aliam iniustitiae speciem, propter hoc quod suffodit proprium murum;
neque etiam dicitur aliquis fur, si accipiat clam bona sua. Unde
patet quod non contingit sibiipsi iniustum facere.
12. Deinde cum dicit: totaliter autem solvitur etc., ponit
principalem radicem praedictae solutionis. Et dicit quod totaliter
solvitur praedicta quaestio de eo quod est iniustum facere sibiipsi,
secundum hoc quod supra determinatum est de hoc quod impossibile est
voluntarie aliquem iniustum pati. Ex hoc enim manifeste sequitur quod
nullus sibi iniustum facit, cum iniustum facere sit voluntarium, ut
supra dictum est.
13. Deinde cum dicit manifestum autem et quoniam ambo etc.,
comparat adinvicem ista duo. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit
quod utrumque eorum est malum. Secundo, quod iniustum facere per se
est peius, ibi, sed tamen deterius etc.; tertio ostendit quod per
accidens potest esse e converso, ibi, secundum accidens autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod ambo, scilicet iniustum facere et
iniustum pati, sunt prava. Quod quidem probat per hoc quod hoc
quidem, scilicet iniustum pati est minus habere quam medium iustitiae
requirat. Hoc autem, scilicet iniustum facere, est plus habere quam
sit mensura iustitiae. Medium autem iustitiae quod dicitur iustum ita
se habet in commutationibus et in distributionibus, sicut sanum in
medicinali et bene habitivum in arte exercitativa; unde, sicut in
medicinali et exercitativa illud quod est plus vel minus est malum, ita
etiam circa iustitiam.
14. Deinde cum dicit: sed tamen deterius etc., ostendit quod
peius sit iniustum facere quam iniustum pati. Quod quidem probat per
hoc: quod iniustum facere est vituperabile et cum malitia: quod quidem
intelligendum est vel de malitia perfecta et simpliciter, puta cum
aliquis iniustum facit non solum voluntarie, sed ex electione; vel se
habet proxime ad perfectam malitiam, ut patet de eo qui iniustum facit
non ex electione, sed ex ira vel alia passione. Ostensum est enim
supra, quod non omne voluntarium est cum iniustitia. Quandoque enim
aliquis voluntarie iniustum facit et tamen non est iniustus,
nihilominus tamen vituperatur. Sed iniustum pati est omnino sine
malitia et iniustitia. Ille enim qui iniustum patitur nullo modo
propter hoc dicitur iniustus vel malus. Manifestum est autem quod
illud est magis malum a quo denominatur aliquis malus, quam a quo non
denominatur malus; sicut albedo in actu, qua denominatur aliquis
albus, magis dicitur vere albedo quam illa quae est in potentia, a qua
non denominatur aliquis albus. Sequitur igitur quod iniustum pati
secundum se sit minus malum quam iniustum facere.
15. Deinde cum dicit secundum accidens autem etc., ostendit quod
secundum accidens potest esse e converso. Et dicit quod nihil prohibet
quin iniustum pati per accidens sit magis malum quam iniustum facere,
puta cum aliquis ex hoc quod iniustum patitur provocatur ad maiores
iniustitias faciendas. Sed de hoc quod est per accidens non curat
ars, sed iudicat secundum id quod est per se. Sicut ars medicinae
dicit pleuresim, quae est apostema sub costis periculosum et mortale,
esse maiorem aegritudinem quam sit offensio pedis, quamvis quandoque
offensio pedis per accidens possit esse peior; puta cum aliquis propter
hoc quod habet pedem laesum cadit, et sic accidit quod capiatur ab
adversario et moriatur.
16. Deinde cum dicit secundum metaphoram autem etc., ostendit
qualis sit metaphorica iustitia. Et dicit quod secundum quamdam
metaphoram et similitudinem contingit, non quidem quod sit iustum vel
iniustum totius hominis ad seipsum, sed quod sit quaedam species iusti
inter aliquas partes hominis adinvicem. Non tamen inter eas est omne
iustum, sed solum iustum dominativum vel dispensativum, id est
yconomicum. Quia secundum has rationes, scilicet dominii vel
dispensationis videtur distare rationalis pars animae ab irrationali,
quae dividitur in irascibilem et concupiscibilem. Nam ratio dominatur
irascibili et concupiscibili et gubernat eas.
17. Et ad ista respiciunt illi quibus videtur quod sit iniustitia
hominis ad se ipsum propter hoc quod in talibus contingit aliquem pati
propter proprios appetitus. Puta cum ex ira vel concupiscentia aliquis
facit contra rationem. Sic igitur in his est quoddam iustum et
iniustum, sicut inter imperantem et eum cui imperatur. Non autem est
verum iustum, quia non est inter duos; sed est similitudinarium
iustum, inquantum diversitas potentiarum animae assimulatur diversitati
personarum.
18. Ultimo autem epilogando concludit quod determinatum est de
iustitia et aliis virtutibus moralibus secundum praedictum modum. Et
in hoc terminatur sententia quinti libri.
|
|