|
1. Quia autem illegalis et cetera. Postquam philosophus distinxit
iustitiam, hic determinat de iustitia legali. Et primo determinat de
ipso iusto legali, quod est obiectum legalis iustitiae. Secundo
determinat de ipsa legali iustitia, ibi, ipsa quidem igitur et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod iustum legale
determinatur secundum legem. Secundo ostendit qualia sunt illa, quae
lege determinantur, ibi, leges autem dicunt et cetera. Dicit ergo
primo, quod quia supra dictum est, quod illegalis est iniustus, et
legalis est iustus, manifeste consequitur, quod omnia legalia sunt
aliqualiter iusta.
2. Dicit autem aliqualiter, quia omnis lex datur in ordine ad
aliquam politiam: non autem in omni politia est simpliciter iustum,
sed in quibusdam est iustum solum secundum quid, ut patet per
philosophum in III politicae, nam in politia democratica, in qua
populus totus vult dominari, attenditur iustum secundum quid, sed non
simpliciter: ut scilicet quia omnes cives sunt aequales secundum quid,
scilicet secundum libertatem, ideo habeantur ut aequales simpliciter;
unde nec ea quae secundum legem democraticam statuuntur sunt simpliciter
iusta, sed aliqualiter. Dicit autem illa esse legalia, quae sunt
statuta et determinata per legispositivam, quae competit
legislatoribus. Et unumquodque eorum sic determinatorum dicimus esse
aliqualiter iustum.
3. Deinde cum dicit: leges autem dicunt etc., ostendit qualia
sint, quae lege statuuntur. Et circa hoc duo facit: primo ostendit
respectu cuius finis aliquid lege statuatur; secundo ostendit de quibus
aliquid statuatur lege, ibi: praecipit autem lex et cetera. Dicit
ergo primo, quod leges de omnibus loquuntur, secundum quod potest
conici quod pertineat ad aliquid utile vel toti communitati, sicut est
in rectis politiis, in quibus intenditur bonum commune. Vel ad
aliquid quod sit utile optimis, idest aliquibus maioribus de civitate,
per quos civitas regitur, qui et optimates dicuntur. Vel ad aliquid
utile dominis, sicut contingit in politiis quae reguntur regibus vel
tyrannis. Semper enim in legibus ferendis attenditur id quod est utile
ei quod est principale in civitate.
4. Quod autem aliqui habeantur ut optimi vel ut dominantes,
contingit quidem, vel secundum virtutem sicut in aristocratica
politia, in qua aliqui propter virtutem principantur; vel secundum
aliquem alium modum, puta in politia oligarchica, in qua aliqui pauci
principantur propter divitias vel potentiam. Et quia omnis utilitas
humana finaliter ordinatur ad felicitatem, manifestum est, quod
secundum unum modum iusta legalia dicuntur ea quae sunt factiva et
conservativa felicitatis et particularum ipsius, idest eorum quae ad
felicitatem ordinantur, vel principaliter sicut virtutes, vel
instrumentaliter sicut divitiae, et alia huiusmodi exteriora bona; et
hoc per comparationem ad communitatem politicam ad quam respicit
legispositio.
5. Deinde cum dicit: praecipit autem lex etc., ostendit de quibus
aliquid lege statuatur. Et dicit, quod lex praecipit ea quae
pertinent ad singulas virtutes. Praecipit enim facere opera
fortitudinis, puta cum praecipit, quod miles non derelinquat aciem,
et quod non fugiat, neque proiiciat arma. Similiter etiam praecipit
ea quae pertinent ad temperantiam, puta cum praecipit quod nullus
moechetur, et quod nullus faciat mulieri aliquod convicium in propria
persona; et similiter etiam praecipit ea quae pertinent ad
mansuetudinem: sicut cum praecipit quod unus non percutiat alium ex
ira, et quod non contendat cum eo opprobria inferendo. Et similiter
est de aliis virtutibus quarum actus lex iubet, et de aliis malitiis
quarum actus lex prohibet;
6. Et si quidem lex recte ponatur ad hoc, dicetur lex recta: alias
vero dicitur lex apostomasmenos, ab a quod est sine, et postochios,
quod est scientia, et menos, quod est perscrutatio; quasi lex posita
sine perscrutatione scientiae; vel schedos dicitur dictamen ex
improviso editum, inde schediazo, idest ex improviso aliquid facio,
unde potest dici lex aposchediasmenos, idest quae caret debita
providentia.
7. Deinde cum dicit: ipsa quidem igitur etc., determinat qualis
sit iustitia legalis. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit
conditionem legalis iustitiae. Secundo ostendit qualiter legalis
iustitia se habeat ad alias virtutes, ibi: in iustitia autem et
cetera. Dicit ergo primo, quod ipsa iustitia est quaedam virtus
perfecta non simpliciter, sed in comparatione ad alterum. Et quia
esse perfectum non solum secundum se, sed etiam in comparatione ad
alterum, potius est, propter hoc (cum) multoties dicitur, quod haec
iustitia sit praeclarissima inter omnes virtutes; et proverbium inde
sumitur, quod neque Hesperus, idest stella praeclarissima
vespertina, neque Lucifer, idest stella praeclarissima matutina, ita
fulgeat sicut iustitia.
8. Deinde cum dicit: in iustitia autem etc., ostendit ex hoc quod
dictum est, qualiter iustitia legalis se habeat ad virtutes. Et circa
hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo manifestat
propositum, ibi, perfecta autem est et cetera. Tertio determinat
quiddam quod poterat esse dubium ex praedictis, ibi: quid autem
differt virtus et cetera. Dicit ergo primo, quod quia iustitia
legalis consistit in usu virtutis qui est ad alterum et secundum omnem
virtutem de qua lex praecipit, inde est, quod in ipsa iustitia simul
comprehenditur omnis virtus, et ipsa est etiam virtus maxime perfecta.
9. Deinde cum dicit: perfecta autem est etc., ostendit quod
propositum est. Et primo quod iustitia legalis sit virtus maxime
perfecta. Secundo quod comprehendat omnem virtutem, ibi, haec quidem
igitur iustitia et cetera. Dicit ergo primo, quod ideo iustitia
legalis est perfecta virtus, quia ille qui habet hanc virtutem, potest
uti virtute ad alterum, et non solum ad seipsum; quod quidem non
contingit omnibus virtuosis; multi enim possunt uti virtute in
propriis, qui non possunt ea uti in his quae sunt ad alterum. Et ad
manifestationem praemissorum inducit duo quae communiter dicuntur sive
proverbialiter.
10. Bias enim, qui fuit unus de septem sapientibus, dixit, quod
principatus ostendit virum, utrum scilicet sit perfectus, vel
insufficiens. Ille enim qui est princeps iam se habet in
communicatione ad alterum, quia ad eum pertinet disponere ea quae
ordinantur ad bonum commune. Et ita ex hoc habetur, quod perfectio
virtutis ostenditur ex hoc, quod unus bene se habet ad alterum. Aliud
autem proverbialiter dictum inducit ad ostendendum, quod iustitia
legalis sit ad alterum. Propter hoc enim sola iustitia inter virtutes
videtur esse alienum bonum, quia est ad alterum in quantum intendit
operari ea quae sunt utilia alteri, scilicet vel ipsi communitati vel
principi communitatis; aliae vero virtutes intendunt operari bonum
proprium, puta temperantia intendit quietare animum a turpibus
concupiscentiis. Et idem est in aliis virtutibus.
11. Concludit igitur quod, sicut pessimus est ille, qui utitur
malitia, non solum ad seipsum, sed etiam ad amicos, ita optimus
dicitur ille, qui utitur virtute non solum ad seipsum, sed etiam in
comparatione ad alterum. Hoc enim est maxime difficile. Sic igitur
patet, quod iustus legalis est optimus, et iustitia legalis est
perfectissima virtus.
12. Deinde cum dicit: haec quidem igitur etc., concludit quod
iustitia legalis includat omnem virtutem. Ad eam enim pertinet uti
virtute ad alium. Qualibet autem virtute potest aliquis uti ad
alterum. Unde manifestum est quod iustitia legalis non est quaedam
particularis virtus, sed ad eam pertinet tota virtus. Neque etiam
contraria malitia est pars malitiae, sed ad eam pertinet tota malitia,
quia similiter qualibet malitia potest homo uti ad alterum.
13. Deinde cum dicit: quid autem differt virtus etc., manifestat
quiddam quod possit esse dubium circa praemissa. Et dicit, quod ex
dictis manifestum est in quo differant virtus et iustitia legalis.
Quia secundum substantiam est eadem, sed secundum rationem non est
idem; sed per comparationem ad alterum dicitur iustitia; inquantum
autem est habitus operativus talis boni, est simpliciter virtus. Hoc
autem intelligendum est quantum ad ipsum actum iustitiae et virtutis.
Actus enim idem subiecto producitur a iustitia legali et a virtute
simpliciter dicta, puta non moechari; tamen secundum aliam et aliam
rationem. Verum, quia ubi est specialis ratio obiecti etiam in
materia generali, oportet esse specialem habitum, inde est, quod ipsa
iustitia legalis est determinata virtus habens speciem ex hoc quod
intendit ad bonum commune.
|
|