|
1. Quaerimus autem eam quae in parte virtutis et cetera. Postquam
philosophus ostendit qualis sit iustitia legalis quae est omnis virtus,
hic ostendit, quod praeter eam est quaedam particularis iustitia. Et
circa hoc tria facit. Primo proponit quod intendit. Secundo ostendit
propositum, ibi: signum autem etc.; tertio epilogat quae dicta sunt
et ostendit quae restant dicenda, ibi: quoniam quidem igitur sunt
iustitiae plures et cetera. Dicit ergo primo quod, cum iustitia
legalis sit omnis virtus, non eam nunc principaliter quaerimus, sed
illam quae est pars totius virtutis sicut quaedam particularis virtus;
est enim quaedam talis iustitia, sicut communiter dicimus. Et
similiter etiam intendimus de iniustitia particulari.
2. Deinde cum dicit: signum autem etc., ostendit propositum. Et
circa hoc duo facit: primo ostendit quod praeter iustitiam legalem quae
est omnis virtus est quaedam iustitia quae est particularis virtus;
secundo assignat rationem quare communicat in nomine cum iustitia
legali, ibi: univoca quoniam diffinitio et cetera. Circa primum
considerandum est quod, ad ostendendum esse quandam iustitiam quae est
particularis virtus, assumit probandum quod est quaedam iniustitia quae
est particularis malitia; nam supra dictum est quod habitus ex
contrariis manifestantur. Inducit autem ad hoc tres rationes. Quarum
prima sumitur secundum separationem iniustitiae ab aliis malitiis, in
quantum scilicet iniustitia invenitur sine aliis malitiis et e
converso, ex quo patet quod iniustitia est quaedam particularis malitia
ab aliis distincta.
3. Dicit ergo quod hoc signum habemus quod sit quaedam particularis
iustitia vel iniustitia, quia ille qui operatur secundum alias
particulares malitias facit quidem iniuste secundum iniustitiam
legalem, non tamen facit avare, ut scilicet aliquid accipiat de
alieno; sicut cum aliquis miles abicit clipeum in bello propter
timiditatem, vel qui dixit alicui opprobrium propter iram, vel qui non
praestitit auxilium amico suo in pecuniis, propter vitium
illiberalitatis. Et sic aliae malitiae possunt esse sine avaritia quae
est specialis iniustitia. Quandoque autem est e converso quod aliquis
peccat per avaritiam tollendo aliena, et tamen non peccat secundum unam
aliquam aliarum malitiarum, neque secundum omnes, et tamen peccat
secundum quamdam malitiam. Quod patet quia propter hoc vituperatur et
quasi iniustus. Unde patet quod est quaedam alia iniustitia (quae est
sicut pars totius malitiae, et quaedam alia iustitia) quae est sicut
pars totius virtutis, sicut quaedam specialis virtus, et similiter
etiam patet quod est quoddam iniustum quod est pars iniusti legalis,
quod est commune iniustum.
4. Secundam rationem ponit ibi, adhuc si hic quidem et cetera.
Quae sumitur ex ordine ad finem. Manifestum est enim quod, si actus
unius vitii vel malitiae ordinetur ad alium finem indebitum, ex hoc
ipso sortitur quamdam novam speciem malitiae. Sit ergo aliquis qui
adulterium committat causa lucri, ut scilicet spoliet mulierem, vel
qualitercumque ab ea accipiat. Contingit etiam quandoque quod aliquis
adulterium committit propter concupiscentiam, non quidem ut lucretur,
sed magis apponit aliquid de suo et in rebus suis patitur iacturam;
talis autem proprie videtur esse luxuriosus, quia vitium luxuriae
praecipue ordinatur ad satisfaciendum concupiscentiae. Ille autem qui
moechatur ut accipiat aliena non videtur esse luxuriosus, per se
loquendo, quia non intendit luxuriae finem. Sed magis videtur esse
iniustus, quia propter lucrum contra iustitiam fecit. Sic ergo patet
quod iniustitia est quaedam specialis malitia.
5. Tertiam rationem ponit ibi, adhuc circa alias quidem et cetera.
Quae sumitur per comparationem ad iustitiam legalem. Sicut enim nihil
est in genere quod non sit in aliqua eius specie, ita omne quod fit
secundum iniustitiam legalem reducitur ad quandam particularem
malitiam; sicut si aliquis fecit contra legalem iustitiam moechando,
hoc refertur ad vitium luxuriae. Si autem aliquis miles in bello
derelinquat ducem exercitus, reducitur hoc ad malitiam timiditatis.
Si autem inordinate percussit proximum, hoc reducitur ad malitiam
irae. Si vero aliquis inordinate lucratus est surripiens aliena, hoc
non reducitur ad aliquam aliam malitiam, sed ad solam iniustitiam.
Unde relinquitur quod sit quaedam iniustitia particularis, praeter
aliam iniustitiam quae est tota malitia. Et eadem ratione est alia
iustitia particularis praeter iustitiam legalem quae est tota virtus.
6. Deinde cum dicit: univoca etc., ostendit quare huiusmodi
particularis virtus etiam iustitia nominetur. Et circa hoc duo facit.
Primo enim assignat rationem huius ex convenientia particularis
iustitiae cum legali. Secundo ostendit differentiam inter ea, ibi:
sed haec quidem et cetera. Dicit ergo primo quod iniustitia
particularis est univoca, id est conveniens in nomine cum iniustitia
legali, et hoc ideo quia conveniunt in diffinitione secundum idem
genus, in quantum scilicet utraque est in eo quod est ad alterum:
licet iustitia legalis attendatur in ordine ad aliud quod est bonum
commune, iustitia autem particularis ordinatur ad alterum quod pertinet
ad aliquam personam privatam.
7. Deinde cum dicit: sed haec quidem etc., ostendit differentiam
utriusque iniustitiae ex parte materiae. Et dicit quod iniustitia
particularis est circa illa, secundum quae attenditur communicatio
inter homines; sicut honor et pecunia et ea quae pertinent ad salutem
vel dispendium corporis, et circa alia huiusmodi. Est etiam
particularis iniustitia non solum circa res exteriores, sed etiam
propter delectationem quae consequitur ex lucro, per quod scilicet
aliquis accipit aliena ultra quam debeat. Sed iustitia legalis et
iniustitia est universaliter circa totam materiam moralem,
qualitercumque potest aliquis circa aliquid dici studiosus vel
virtuosus.
8. Deinde cum dicit: quoniam quidem igitur etc., epilogat quae
dicta sunt, et ostendit quid restat dicendum. Et primo proponit hoc
in generali. Secundo resumit in speciali, ibi, determinatum est
utique et cetera. Dicit ergo primo quod manifestum est ex praemissis,
quod sunt plures iustitiae, scilicet legalis et aequalis; et quod
praeter iustitiam legalem quae est tota virtus, est quaedam alia
particularis iustitia. Sed quae et qualis sit, posterius
determinandum est.
9. Deinde cum dicit determinatum est utique etc., ostendit in
particulari quid sit dictum et quid restat dicendum. Et primo resumit
id quod dictum est de divisione iusti et iniusti. Et dicit quod
determinatum est supra quod iniustum dicitur illegale et inaequale,
sive in plus sive in minus, sed iustum dicitur e contrario legale et
aequale.
10. Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., resumit quod
secundum duplex iustum est duplex iustitia. Et dicit quod secundum
iniustum illegale est quaedam iniustitia, de qua supra dictum est quod
est omnis malitia. Et similiter secundum iustum legale est quaedam
iustitia legalis quae est omnis virtus. Sed quia iniustum inaequale et
iniustum illegale non sunt penitus idem, sed alterum se habet ad
alterum ut pars ad totum, ita scilicet quod omne iniustum inaequale est
illegale, sed non convertitur, et iterum omne iniustum quod se habet
ut in plus est inaequale, sed non convertitur, quia est etiam quaedam
iniustitia inaequalis in hoc quod est habere minus de malis; quia
(inquam) unum iniustum est pars alterius iniusti et non sunt penitus
idem, ideo similiter iniustitia quae dicitur inaequalitas non est
penitus idem cum iniustitia illegali; sed comparatur ad ipsam ut pars
ad totum; et similiter comparatur iustitia aequalitatis ad iustitiam
legalem.
11. Tertio ibi, itaque de ea etc., ostendit de qua harum sit
agendum. Et circa hoc tria facit. Primo dicit quod agendum est infra
de iustitia particulari et similiter de iusto et iniusto particulariter
dicto.
12. Secundo ibi: secundum quidem igitur etc., ostendit quod non
est hic agendum de iustitia legali. Et dicit quod dimittenda est ad
praesens iustitia legalis quae ordinatur secundum totam virtutem, in
quantum scilicet ad eam pertinet usus totius virtutis ad alium. Et
similiter dimittenda est iniustitia ei opposita ad quam pertinet usus
totius malitiae. Manifestum est enim quomodo debeat determinari id
quod dicitur iustum vel iniustum, secundum huiusmodi iustitiam vel
iniustitiam, quia ea sunt quae determinantur lege. Maior enim pars
legalium praeceptorum praecipiuntur secundum quod convenit toti
virtuti, in quantum scilicet lex praecipit vivere secundum unamquamque
virtutem, et prohibet vivere secundum quamcumque malitiam. Sunt vero
quaedam lege determinata quae non pertinent directe ad usum alicuius
virtutis, sed ad aliquam dispositionem exteriorum bonorum.
13. Tertio ibi: factiva autem totius etc., movet quandam
dubitationem. Manifestum est enim quod illa quae sunt lege posita sunt
factiva totius virtutis secundum disciplinam qua instruitur homo in
ordine ad bonum commune. Est autem quaedam alia disciplina secundum
quam instruitur homo ad actus virtutum secundum quod competit
singulariter sibi in respectu scilicet ad proprium bonum, in quantum
per hoc homo efficitur bonus in seipso. Potest ergo esse dubitatio,
utrum huiusmodi disciplina pertineat ad politicam, vel ad aliquam aliam
scientiam.
14. Et hoc dicit, posterius esse determinandum, scilicet in libro
politicae. In tertio enim libro politicae ostenditur quod non est idem
esse simpliciter virum bonum et esse civem bonum, secundum quamcumque
politiam. Sunt enim quaedam politiae, non rectae, secundum quas
aliquis potest esse civis bonus, qui non est vir bonus; sed secundum
optimam politiam non est aliquis civis bonus qui non est vir bonus.
|
|