|
1. Eius autem quae secundum partem et cetera. Postquam philosophus
distinxit iustitiam particularem a iustitia legali, hic incipit de
iustitia particulari determinare, praetermissa legali. Et dividitur
in partes duas. In prima determinat de iustitia particulari in communi
per comparationem ad proprium obiectum; in secunda applicando ad
subiectum, ibi: quia autem est iniustum facientem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo dividit iustitiam particularem. Secundo
ostendit qualiter in ea accipiatur medium, ibi, quia autem et iniustus
inaequalis et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit unam
speciem particularis iustitiae. Et dicit, quod una species eius, et
similiter iusti, quod secundum ipsam dicitur, est illa, quae
consistit in distributionibus aliquorum communium, quae sunt dividenda
inter eos qui communicant civili communicatione: sive sit honor, sive
sit pecunia, vel quicquid aliud ad bona exteriora pertinens, vel etiam
ad mala; sicut labor, expensae et similia. Et quod hoc pertineat ad
particularem iustitiam, probat, quia in talibus contingit accipere
(unius ad alterum) aequalitatem vel inaequalitatem unius ad alterum,
quae pertinent ad iustitiam vel iniustitiam particularem, ut supra
dictum est.
2. Secundo ibi: una autem etc., ponit secundam speciem
particularis iustitiae. Et dicit, quod una alia species particularis
iustitiae est, quae constituit rectitudinem iustitiae in
commutationibus, secundum quas transfertur aliquid ab uno in alterum;
sicut prima species iustitiae attendebatur secundum quod transfertur
aliquid a communi ad singulos.
3. Tertio ibi: huius autem partes etc., subdividit iustitiam
commutativam secundum differentiam commutationum. Et hoc dupliciter.
Primo enim dicit, quod iustitiae commutativae sunt duae partes, eo
quod duo sunt genera commutationum. Quaedam enim sunt voluntariae,
quaedam involuntariae. Dicuntur autem voluntariae, propter hoc, quod
principium commutationis est voluntarium ex utraque parte; sicut patet
in venditione et emptione, quibus unus transfert dominium rei suae in
alterum propter pretium inde acceptum. Et in mutatione, secundum quam
aliquis rem suam tradit alteri ut aequale recipiat; et in
fideiussione, per quam aliquis voluntarie se constituit debitorem pro
alio. Et in usu, quo aliquis usum rei suae alteri gratis concedit
reservato sibi dominio rei. Et in depositione, per quam aliquis
deponit rem suam apud alium in custodiam. Et in conductione, per quam
aliquis usum rei alienae accipit pro pretio.
4. Secundo ibi, involuntariarum autem etc., subdividit alterum
membrum commutationum. Et dicit, quod involuntariarum commutationum
quaedam sunt occultae, sicut furtum, quo aliquis accipit rem alterius
eo invito; moechia, idest adulterium, quo aliquis occulte accedit ad
uxorem alterius. Veneficium, quando scilicet aliquis occulte alteri
venenum procurat, vel ad occidendum, vel ad laedendum qualitercumque,
unde et magi venefici dicuntur, inquantum per aliqua maleficia occulte
hominum nocumenta procurant; paragogia, idest derivatio vel deductio;
puta cum aliquis occulte derivat aquam alterius ad alium locum; servi
seductio, cum scilicet aliquis servum alterius seducit, ut a domino
suo fugiat. Dolosa occisio, quae scilicet fit per vulnera
fraudulenter illata. Falsum testimonium, quo scilicet aliquis
veritatem occultat mendacio. Quaedam vero sunt involuntariae
commutationes, quae fiunt per violentiam manifestam; sive aliquis
inferat violentiam in personam verberando vel ligando vel occidendo;
sive etiam in res, puta rapiendo bona, vel orbando parentes per
occisionem filiorum, sive etiam inferatur violentia in famam, quod fit
accusando, et iniurias sive contumelias irrogando.
5. Est autem considerandum quod voluntarium et involuntarium in
commutationibus diversificat iustitiae speciem; quia in commutationibus
voluntariis fit subtractio solius rei, quam oporteat recompensari
secundum aequalitatem iustitiae. In commutationibus autem
involuntariis fit etiam quaedam iniuria. Unde raptor non solum
compellitur reddere rem quam rapuit, sed etiam ultra punitur propter
iniuriam quam intulit. Et quia involuntarium est duplex: scilicet per
violentiam et per ignorantiam, ut in tertio dictum est, ideo
involuntarias commutationes dividit in occultas, quasi per ignorantiam
factas, et in eas quae manifeste per violentiam fiunt.
6. Deinde cum dicit: quia autem et iniustus etc., ostendit
qualiter medium in praedictis accipiatur. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo iustum sit medium. Secundo, quomodo iustitia
sit medium, ibi, determinatis autem his et cetera. Circa primum duo
facit. Primo ostendit quomodo determinetur iustum in medio existens
secundum utramque iustitiam. Secundo excludit errorem, ibi, videtur
autem aliquibus et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit,
quomodo accipiatur iustum in medio, secundum iustitiam distributivam;
secundo quomodo accipiatur secundum iustitiam commutativam, ibi,
reliqua autem una et cetera. Circa primum duo facit. Primo probat,
quod medium iustitiae distributivae accipiatur secundum quamdam
proportionalitatem. Secundo ostendit qualis sit illa
proportionalitas, ibi: est ergo iustum proportionale et cetera.
Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum ex ipsa ratione
iustitiae. Secundo ex ratione dignitatis, ibi, adhuc ex eo et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit ex ipsa ratione
iustitiae, quod iustum sit quoddam medium. Secundo ostendit quod sit
medium, secundum aliquam proportionalitatem, ibi, est autem aequale
et cetera.
7. Dicit ergo primo, quod sicut supradictum est, iniustus est
inaequalis, et iniustum est inaequale, et secundum plus et secundum
minus. In quibuscumque autem est plus et minus, ibi oportet accipere
aequale. Aequale enim est medium inter plus et minus. Unde in
quibuscumque est invenire aequalitatem, ibi est invenire medium.
Patet ergo quod, si iniustum est quiddam inaequale, quod iustum sit
quiddam aequale, et hoc etiam absque omni ratione probante est omnibus
manifestum, quod scilicet iustum est quoddam aequale. Quia ergo
aequale est medium inter plus et minus, ut dictum est: consequens
est, quod iustum sit quoddam medium.
8. Deinde cum dicit: est autem aequale etc., ostendit quod iustum
sit medium, secundum aliquam proportionalitatem. Et ad hoc probandum
assumit, quod aequale ad minus consistit in duobus, inter quae
consideratur aequalitas. Cum ergo iustum sit et medium et aequale,
oportet quidem quod inquantum est iustum, sit ad aliquid, idest per
respectum ad alterum, ut ex supra dictis patet; in quantum autem est
aequale, sit in quibusdam rebus, secundum quas scilicet attenditur
aequalitas inter duas personas. Et sic patet quod si consideremus
iustum inquantum est medium, sic est medium inter duo, quae sunt plus
et minus; inquantum est autem aequale, oportet quod sit duarum rerum:
sed inquantum est iustum, oportet quod sit aliquorum ad aliquos alios,
quia iustitia ad alterum est. Plus autem et minus respicit iustitia
secundum quod est medium, velut quaedam extrinseca, sed duas res et
duas personas respicit quasi intrinseca, in quibus scilicet
constituitur iustitia. Sic ergo patet, quod necesse est iustum ad
minus in quatuor consistere: duo enim sunt homines, quibus observatur
iustitia, et duae sunt res in quibus eis iustitia fit.
9. Et oportet ad rationem iustitiae, quod sit eadem aequalitas
personarum quibus fit iustitia et rerum in quibus fit: ut scilicet
sicut se habent res ad invicem, ita et personae: alioquin non habebunt
aequalia sibi. Sed ex hoc fiunt pugnae et accusationes quasi sit
iustitia praetermissa; quia vel aequales non recipiunt aequalia in
distributione bonorum communium, vel non aequalibus dantur aequalia;
puta si inaequaliter laborantibus dantur aequalia stipendia vel
aequaliter laborantibus dentur inaequalia. Sic igitur patet quod
medium distributivae iustitiae accipitur secundum proportionalitatem
quandam.
10. Deinde cum dicit: adhuc ex eo etc., ostendit idem secundum
rationem dignitatis. Et dicit quod etiam ex ratione dignitatis
manifestum est quod iustum consistit in quadam proportionalitate. Sic
enim aliquid dicitur esse iustum in distributionibus in quantum
unicuique datur secundum dignitatem, id est prout cuique dignum est
dari, in quo designatur proportionalitas quaedam, ut scilicet ita hoc
sit dignum uni sicut aliud est dignum alteri.
11. Non tamen dignitatem distributionis omnes secundum idem
attendunt; sed in democratica politia, in qua scilicet plebs
dominatur, attenditur dignitas secundum libertatem, quia enim plebei
sunt aequales aliis in libertate, ideo reputant dignum esse ut
aequaliter eis principentur; sed in oligarchica politia, in qua aliqui
pauci principantur, mensuratur dignitas secundum divitias vel secundum
nobilitatem generis, ut scilicet illi qui sunt excellentiores genere
vel divitiis plus habeant de bonis communibus; sed in politia
aristocratica in qua aliqui principantur propter virtutem, mensuratur
dignitas secundum virtutem; ut scilicet ille plus habeat qui plus
abundat in virtute. Et sic patet quod medium iustitiae distributivae
accipitur secundum proportionalitatem.
|
|