|
1. Est ergo iustum proportionale et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod medium iustitiae distributivae accipitur secundum
proportionalitatem quandam, hic ostendit secundum quam
proportionalitatem accipiatur et quomodo. Et circa hoc duo facit.
Primo ostendit quomodo iustum accipiatur secundum quamdam
proportionalitatem. Secundo ostendit quomodo iniustum praeter illam
proportionalitatem accipiatur, ibi, iustum quidem igitur et cetera.
Circa primum tria facit. Primo praemittit quaedam de
proportionalitate in communi. Secundo ostendit quomodo iustum
distributivum in proportionalitate quadam consistit, ibi, est autem et
iustum in quatuor et cetera. Tertio ostendit qualis sit
proportionalitas secundum quam attenditur iustum in distributiva
iustitia, ibi: vocant autem talem et cetera. Circa primum praemittit
duo. Quorum primum, est quod non inconvenienter iustum dicitur esse
secundum proportionalitatem; quia proportionalitas non solum invenitur
in numero unitatum qui est numerus simpliciter, et hic vocatur numerus
monadicus; sed universaliter invenitur proportionalitas in quibuscumque
invenitur numerus.
2. Et hoc ideo quia proportionalitas nihil est aliud quam aequalitas
proportionis, cum scilicet aequalem proportionem habet hoc ad hoc, et
illud ad illud. Proportio autem nihil est aliud quam habitudo unius
quantitatis ad aliam. Quantitas autem habet rationem mensurae: quae
primo quidem invenitur in unitate numerali, et exinde derivatur ad omne
genus quantitatis, ut patet in X metaphysicae; et ideo numerus primo
quidem invenitur in numero unitatum: et exinde derivatur ad omne aliud
quantitatis genus quod secundum rationem numeri mensuratur.
3. Secundum ponit ibi, et in quatuor minimis et cetera. Et dicit
quod omnis proportionalitas ad minus consistit in quatuor. Est enim
duplex proportionalitas: una quidem disiuncta et alia continua.
Disiuncta quidem proportionalitas est aequalitas duarum proportionum
non convenientium in aliquo termino. Cum ergo omnis proportio sit
inter duo, manifestum est quod proportionalitas disiuncta in quatuor
terminis consistit; ut si dicam: sicut se habet sex ad tria, ita se
habet decem ad quinque; utrobique enim est dupla proportio. Continua
autem proportionalitas est aequalitas duarum proportionum convenientium
in uno termino, puta si dicam: sicut se habet octo ad quatuor, ita
quatuor ad duo; utrobique enim est dupla proportio. In hac igitur
continua proportionalitate sunt quodammodo quatuor termini; inquantum
scilicet utimur uno termino ut duobus, unum terminum bis dicendo,
scilicet in utraque proportione, ut si dicam: quae est proportio a ad
b, puta octo ad quatuor, eadem est proportio b ad c, id est quatuor
ad duo; sic igitur b dicitur bis; unde, quamvis b sit unum subiecto;
quia tamen accipitur ut duo, erunt quatuor proportionata.
4. Deinde cum dicit: est autem et iustum etc., ostendit quomodo
secundum proportionalitatem medium distributivae iustitiae accipiatur.
Et dicit quod sicut proportionalitas, ita et iustum ad minus in
quatuor invenitur, in quibus attenditur eadem proportio; quia scilicet
secundum eamdem proportionem dividuntur res quae distribuuntur et
personae quibus distribuuntur. Sit ergo a unus terminus, puta duae
librae: b autem sit una libra, g autem sit una persona, puta sortes
qui duobus diebus laboravit. D autem sit Plato qui uno die
laboravit. Sicut ergo se habet a ad b, ita se habet g ad d, quia
utrobique invenitur dupla proportio; ergo et permutatim, sicut a se
habet ad g, ita se habet b ad d, quaecumque enim sunt ad invicem
proportionalia, etiam permutatim proportionalia sunt; sicut in
praedicto exemplo: sicut se habet decem ad quinque, ita octo ad
quatuor. Ergo commutatim, sicut se habet decem ad octo, ita se habet
quinque ad quatuor: utrobique est sesquiquarta proportio; sic ergo
permutatim verum erit dicere quod, sicut se habet a ad g, idest duae
librae ad eum qui duobus diebus laboravit, ita b ad d, idest una libra
ad eum qui uno die laboravit.
5. Est etiam in talibus considerandum quod in his quae sic sunt
proportionalia, quae est proportio unius ad alterum, eadem est
proportio totius ad totum. Puta, si quae est proportio decem ad
octo, eadem est proportio quinque ad quatuor, sequitur ulterius quod
quae est proportio decem ad octo et quinque ad quatuor, eadem etiam sit
proportio decem et quinque simul acceptorum quae sunt quindecim, ad
octo et quatuor simul accepta, quae sunt duodecim: quia hic etiam est
sesquiquarta proportio.
6. Unde et in proposito sequitur quod, si sicut se habet ista res ad
istam personam, ita se habet illa ad aliam personam; quod etiam ita se
habet totum ad totum; idest utraque res simul accepta ad utramque
personam simul acceptam: et hoc est quod distributio coniungit. Et si
ita aliquis distribuendo res hominibus coniungat, iuste facit. Patet
ergo quod coniunctio a cum g, idest rei duplae cum persona duplo
digniore et b cum d, idest dimidii cum dimidio, est iustum
distributivum et tale iustum est medium. Iniustum autem est quod est
praeter hanc proportionalitatem. Proportionale enim est medium inter
excessum et defectum; quia proportionalitas est aequalitas
proportionis, ut dictum est. Et sic iustum, cum sit quoddam
proportionale, est medium.
7. Deinde cum dicit: vocant autem talem etc., ostendit qualis sit
proportionalitas secundum quam hoc iustum accipitur. Et circa hoc duo
facit. Primo dicit quod praedicta proportionalitas quae attenditur
secundum aequalitatem proportionum, a mathematicis vocatur geometrica:
in qua scilicet accidit quod ita se habet totum ad totum sicut altera
partium ad aliam, ut in praemissis dictum est. Non autem hoc accidit
in proportionalitate arithmetica, de qua infra dicetur.
8. Secundo ibi: est autem non continua etc., dicit quod ista
proportionalitas quae attenditur in iustitia distributiva non potest
esse continua; quia ex una parte sunt res et ex alia parte sunt
personae. Et ita non potest accipi aliquid quasi terminus communis,
quae sit persona cui datur et res quae datur.
9. Deinde cum dicit: iustum quidem igitur etc., agit de iniusto in
distributionibus. Et dicit quod, quia iustum est proportionale,
sequitur quod iniustum sit praeter proportionale. Quod quidem fit,
vel in plus vel in minus quam exigat aequalitas proportionis, ut patet
in ipsis operibus iustae vel iniustae distributionis. Ille enim qui
iniustum facit circa bona, plus accipit sibi. Qui autem iniusta
patitur, minus habet. In malis autem est e converso, quia minus
malum habet rationem boni per comparationem ad maius malum: minus enim
malum est magis eligibile, quam maius malum. Unumquodque autem
eligitur sub ratione boni. Et ideo illud quod magis eligitur habet
rationem maioris boni. Sic igitur una species iustitiae est quae dicta
est.
|
|