|
1. Reliqua autem (una) directivum et cetera. Postquam philosophus
ostendit quomodo accipiatur medium in iustitia distributiva, hic
ostendit quomodo accipiatur medium in iustitia commutativa. Et circa
hoc tria facit. Primo ostendit esse quamdam speciem iustitiae praeter
distributivam. Secundo ostendit differentiam huius ad illam, ibi,
hoc autem iustum et cetera. Tertio ostendit qualiter accipiatur medium
in hac iustitiae specie, ibi, et quemadmodum linea et cetera. Dicit
ergo primo, quod praeter praedictam speciem iustitiae quae consistit in
distributionibus, relinquitur una quae est directiva in
commutationibus, tam voluntariis quam involuntariis.
2. Deinde cum dicit: hoc autem iustum etc., ostendit differentiam
huius speciei ad praemissam. Et circa hoc duo facit. Primo proponit
quod intendit, dicens quod istud iustum quod consistit in
commutationibus, est alterius speciei a supradicto iusto, quod
consistit in distributionibus.
3. Secundo ibi, distributivum quidem enim etc., assignat
differentiam. Et primo resumit quid pertineat ad distributivam
iustitiam. Secundo ostendit quid pertineat ad iustitiam commutativam,
ibi, in commutationibus autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
iustum supradictum semper est distributivum communium bonorum secundum
supradictam proportionalitatem, scilicet geometricam, quae attenditur
secundum aequalitatem proportionis. Et hoc manifestat; quia si
communes pecuniae civitatis, vel aliquorum hominum debeant distribui in
singulos, hoc erit ita faciendum ut singulis detur aliquid de communi,
secundum illam proportionem secundum quam ipsi intulerunt in commune;
puta in negotiationibus, quantum aliquis plus posuit in societatem,
tanto maiorem partem accipit. Et in civitatibus, quanto aliquis plus
servivit communitati, tanto plus accipit de bonis communibus. Et
sicut iustum distributivum consistit in hac proportionalitate, ita
iniustum oppositum consistit in hoc quod praetermittitur huiusmodi
proportionabilitas.
4. Deinde cum dicit: in commutationibus autem etc., ostendit quid
pertineat ad iustitiam commutativam. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quid pertineat ad iustitiam commutativam. Secundo manifestat
per exemplum, ibi, etenim cum hic quidem vulneretur et cetera.
Tertio infert quaedam corollaria ex dictis, ibi, quare pluris quidem
et minoris et cetera. Dicit ergo primo, quod iustum quod consistit in
commutationibus, in aliquo quidem convenit cum iusto distributivo,
quod scilicet iustum est aequale, et iniustum inaequale. Sed in hoc
differunt: quod aequale in iustitia commutativa non attenditur secundum
proportionalitatem illam, scilicet geometricam, quae attendebatur in
distributivo iusto; sed magis secundum arithmeticam, quae scilicet
attenditur secundum aequalitatem quantitatis, et non secundum
aequalitatem proportionis sicut geometrica. Sex enim secundum
arithmeticam proportionalitatem, medium est inter octo et quatuor.
Exceditur enim ab uno, et excedit alterum duobus: sed non est
proportio eadem utrobique. Nam sex se habet ad quatuor in sesquialtera
proportione. Octo autem ad sex in sesquitertia. E contrario vero
secundum geometricam proportionalitatem, medium exceditur et excedit
secundum eamdem proportionem sed non secundum eamdem quantitatem: sic
enim sex est medium inter novem et quatuor. Utrobique enim invenitur
sesquialtera proportio, sed non eadem quantitas. Novem enim excedunt
sex in tribus, sex vero quatuor in duobus.
5. Quod ergo in commutativa iustitia attendatur aequale secundum
arithmeticam proportionem manifestat per hoc, quod non consideratur ibi
diversa proportio personarum. Nihil enim differt, quantum ad
iustitiam commutativam, si aliquis bonus privavit per furtum vel
rapinam aliquem malum re sua, vel e converso. Neque etiam differt si
bonus vel malus commisit adulterium. Sed lex attendit solum ad
differentiam nocumenti; ut scilicet qui plus nocuit plus recompenset,
cuiuscumque conditionis sit. Et sic patet, quod si unus duorum
iniustum faciat, et alter iniustum patiatur, et unus laedat et alter
laedatur, lex utitur his duobus quasi aequalibus, quantumcumque sint
inaequales. Unde et iudex, qui est minister legis, hoc attentat ut
istud iniustum quo unus laesit alium, quod habet quamdam
inaequalitatem, reducat ad aequalitatem, constituendo scilicet
aequalitatem in ipsa quantitate rerum, non secundum proportionem
diversarum personarum.
6. Deinde cum dicit etenim cum hic etc., manifestat per exemplum,
quod dixerat. Et primo proponit exemplum. Secundo removet quoddam
dubium, ibi, dicitur enim ut simpliciter et cetera. Primo ergo ponit
exemplum de laesione personali, in qua minus est manifestum. Et
dicit, quod si duorum unus vulneretur et alius percutiat, vel etiam
unus occidat et alius moriatur, divisa est hic actio et passio in
inaequalia, quia scilicet percutiens vel occidens habet plus de
aestimato bono, inquantum scilicet implevit voluntatem suam, et ita
videtur esse quasi in lucro. Ille autem qui vulneratur vel etiam
occiditur habet plus de malo, in quantum scilicet privatur incolumitate
vel vita contra suam voluntatem; et ita videtur esse quasi in damno.
Sed iudex tentat hoc adaequare, subtrahens a lucro et apponens damno,
inquantum scilicet aufert aliquid percutienti vel occidenti contra suam
voluntatem, et exhibet in commodum vel honorem vulnerati vel occisi.
7. Deinde cum dicit dicitur enim etc., removet quoddam dubium quod
possit oriri circa nomen lucri et damni. Et dicit quod, ut
simpliciter loquamur, lucrum et damnum dicitur in talibus, quando
scilicet aliquis habet plus vel minus. Et proprie accipiuntur haec
nomina in bonis possessis: sed in aliquibus ista nomina non videntur
proprie competere, puta in iniuriis personalibus, ut cum unus percutit
et alius percutitur et in hoc quasi damnum patitur, eo quod non potest
certa mensura accipi actionis et passionis in huiusmodi iniuriis
personalibus, ut sic id quod est plus possit dici lucrum, et quod est
minus possit dici damnum. Sed quando passio est mensurata, scilicet
secundum mensuram iustitiae, tunc id quod est plus vocatur lucrum, et
id quod est minus vocatur damnum.
8. Deinde cum dicit: quare pluris quidem etc., infert duas
conclusiones. Primam quidem ex parte ipsius iusti; secundam ex parte
iudicis, ibi, propter quod et cetera. Dicit ergo primo, quod quia
iustum commutativum est quoddam aequale, (sit) quod sit medium inter
plus et minus, ita quod lucrum et damnum se habeant sicut plus et
minus. Diversimode tamen in bonis et malis. Nam habere plus de bono
et minus de malo, pertinet ad rationem lucri. Contrarium autem
pertinet ad rationem damni: inter quae duo, scilicet damnum et
lucrum, medium est illud aequale quod dicimus iustum. Unde sequitur,
quod iustum, quod est directivum in commutationibus, sit medium inter
damnum et lucrum, communiter accipiendo utrumque.
9. Deinde cum dicit propter quod et quando etc., infert
conclusionem ex parte iudicis, de quo supra dixit, quod tentat
adaequare. Et dicit, quod quia iustum est medium inter damnum et
lucrum, inde est, quod quando homines dubitant de hoc, refugiunt ad
iudicem, quod idem est ac si refugerent ad id quod est iustum; nam
iudex debet esse quasi quoddam iustum animatum, ut scilicet mens eius
totaliter a iustitia possideatur. Illi autem qui refugiunt ad
iudicem, videntur quaerere medium inter partes quae litigant; et inde
est, quod iudices vocant medios vel mediatores, ac si ipsi attingant
medium in hoc quod perducunt ad id quod est iustum. Sic ergo patet,
quod iustum, de quo nunc loquimur, est quoddam medium quia iudex, qui
determinat hoc iustum medius est, inquantum scilicet constituit id quod
est aequale inter partes: aequale autem medium est inter plus et
minus, ut supra dictum est.
|
|