|
1. Videtur autem aliquibus et cetera. Postquam philosophus ostendit
qualiter accipiatur medium in utraque iustitiae specie, hic excludit
quamdam falsam sententiam circa acceptionem medii iustitiae. Et circa
hoc tria facit. Primo proponit sententiam erroneam. Secundo improbat
eam, ibi, et contrapassum autem et cetera. Tertio ostendit in quibus
et qualibus habeat veritatem, ibi, sed in communicationibus quidem et
cetera. Dicit ergo primo, quod quibusdam visum est quod universaliter
loquendo nihil aliud esset iustum quam contrapassum, ut scilicet
aliquis pateretur secundum quod fecerat. Et haec fuit sententia
Pythagoricorum, qui determinabant quod simpliciter iustum est idem
quod contrapassum alii.
2. Deinde cum dicit contrapassum autem etc., improbat praedictam
positionem. Et hoc dupliciter. Primo quidem quantum ad distributivam
iustitiam; dicens quod contrapassum non congruit circa iustum
distributivum: et huius ratio manifesta est. Iustum enim
distributivum non attenditur secundum quod unus duorum, quos oportet
per iustitiam aequari, agit in alium vel patitur ab alio, quod
requiritur ad rationem contrapassi; sed quod aliquid communium bonorum
distribuatur utrique secundum aequalitatem proportionis.
3. Secundo ibi: neque in directivum etc., improbat praedictam
positionem quantum ad iustitiam commutativam. Et primo proponit quod
de hac iustitia intendebant. Et dicit quod contrapassum non congruit
etiam omnibus modis circa iustum quod est directivum commutationum;
quamvis illi qui protulerunt praedictam sententiam hoc voluerunt dicere
quod in commutationibus sit idem iustum quod contrapassum: quod patet
per hoc quod quidam legislator, nomine Rhadamantus, introduxit tale
iustum quod si aliquis patiatur illa quae fecit, fit recta vindicta.
4. Secundo ibi: multis enim in locis etc., improbat quod dictum
est, duabus rationibus. Circa quarum primam dicit quod in multis
locis talis vindicta invenitur dissonare verae iustitiae, ut si aliquis
in principatu constitutus percusserit aliquam privatam personam, non
requirit hoc iustitia quod princeps repercutiatur, et similiter, si
aliquis percutiat principem, oportet quod non solum percutiatur, sed
quod etiam gravius puniatur.
5. Videtur autem hoc esse contra id quod philosophus supra dixerat,
quod in iustitia commutativa non attenditur diversa conditio
personarum, sed lex utitur omnibus quasi aequalibus. Sed attendendum
est quod ibidem philosophus dixit quod in commutativa iustitia lex
attendit solum ad differentiam nocumenti. Manifestum est autem quod
quando nocumentum attenditur circa subtractionem rei exterioris, puta
pecuniae, non variatur quantitas nocumenti secundum diversam
conditionem personae, sed quando est nocumentum personale, tunc
necesse est quod quantitas nocumenti diversificetur secundum conditionem
personae. Manifestum est enim quod maius est nocumentum cum aliquis
percutit principem, per quod non solum personam ipsius sed totam
rempublicam laedit, quam cum percutit aliquam privatam personam. Et
ideo non competit iustitiae in talibus simpliciter contrapassum.
6. Secundam rationem ponit ibi, adhuc involuntarium et cetera. Et
dicit quod circa vindictas inferendas multum differt utrum aliquis
iniuriam intulerit voluntarius an involuntarius, scilicet propter
ignorantiam vel vim aut metum. Gravius enim debet vindicari si
voluntarius peccavit quam si involuntarius, et hoc duplici ratione.
Primo quidem, quia in vindictis non solum attenditur quod aequalitas
iustitiae reparetur per hoc quod aliquis restituat alteri quod ei
subtraxit; sed etiam quod pro peccato commisso poenam sustineat; et
propter hoc lege aliqui puniuntur etiam pro peccatis quibus nulla
iniuria vel damnum alii irrogatur, et fur non solum compellitur
restituere quod accepit, per quod aequalitas iustitiae reintegratur;
sed etiam ulterius punitur pro culpa commissa. Culpa autem aggravatur
vel diminuitur ex hoc quod quis peccat voluntarius vel involuntarius.
Unde gravius punitur voluntarius quam involuntarius. Secundo quia
maior est voluntarie peccantis iniuria; additur enim exteriori
nocumento interior contemptus.
7. Deinde cum dicit: sed in communicationibus quidem etc.,
ostendit in quibus et qualiter sit verum quod dictum est, scilicet quod
contrapassum sit iustum. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit,
quod contrapassum oportet fieri in commutationibus secundum
proportionalitatem. Secundo manifestat formam huius
proportionalitatis, ibi, facit enim retributionem et cetera. Tertio
ostendit quomodo talis forma observari possit, ibi, propter quod omnia
comparabilia et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit quod
intendit. Secundo probat propositum, ibi, per contrafacere, enim et
cetera. Dicit ergo, quod in communicationibus commutativis verum est
quod tale iustum continet in se contrapassum, non quidem secundum
aequalitatem, sed secundum proportionalitatem.
8. Videtur autem hoc esse contra id quod supra dictum est, quod
scilicet in commutativa iustitia, medium accipitur non quidem secundum
geometricam proportionalitatem, quae consistit in aequalitate
proportionis, sed secundum arithmeticam, quae consistit in aequalitate
quantitatis. Dicendum est autem, quod circa iustitiam commutativam,
semper quidem oportet esse aequalitatem rei ad rem, non tamen actionis
et passionis, quod importat contrapassum. Sed in hoc oportet adhiberi
proportionalitatem ad hoc, quod fiat aequalitas rerum, eo quod actio
unius artificis maior est quam actio alterius, sicut aedificatio quam
fabricatio cultelli; unde si aedificator commutaret actionem suam pro
actione fabri, non esset aequalitas rei datae et acceptae, puta domus
et cultelli.
9. Deinde cum dicit: per contrafacere enim etc., probat
propositum, dicens, quod per hoc manifestum esse potest, quod iustum
commutativum contineat contrapassum secundum proportionalitatem, quia
per hoc commanent cives sibiinvicem in civitate, quod sibiinvicem
proportionaliter contrafaciunt, prout scilicet si unus pro alio facit
aliquid, alius studet proportionaliter facere pro eodem. Et
manifestum est, quod omnes cives hoc quaerunt, ut eis proportionaliter
contrafiat: per hoc enim commanent homines adinvicem, quod sibiinvicem
faciunt quod quaerunt. Numquid ergo hoc male quaerunt, quod scilicet
eis proportionaliter contrafiat? Si autem non quaerunt hoc male,
videtur esse servitus, si uni facienti, alius non contrafaciat
proportionaliter; servile enim est, quod aliquis non adipiscatur ex
suo opere id quod non male quaerit.
10. Vel dicemus, quod non solum non male quaerunt homines sibi
proportionaliter contrafieri, sed etiam bene? Et sic, si non
contrafiat eis proportionaliter, non fiet retributio debita. Per hoc
autem homines commanent adinvicem, quod unus retribuat alteri pro his
quae ab eo accepit. Et inde est, quod boni homines prompte exhibent
suis benefactoribus gratiarum actionem quasi quiddam sacrum, ut per hoc
eis retribuant; retribuere enim proprie pertinet ad gratiarum
actionem. Oportet enim quod homo iterato serviat ei qui sibi fecit
gratiam idest gratuitum beneficium impendit, et quod non sit contentus
tantum facere quantum accepit, sed quod rursus ipse incipiat amplius
exhibendo, quam accepit, ut sic ipse gratiam faciat.
11. Deinde cum dicit facit enim retributionem etc., manifestat
formam proportionalitatis secundum quam debet fieri contrapassum. Et
primo proponit ipsam in coriario et aedificatore; secundo ostendit idem
esse in aliis artibus, ibi: est autem hoc et cetera. Dicit ergo
primo, quod coniugatio, quae est secundum diametrum, facit in
commutationibus retributionem vel contrapassum secundum
proportionalitatem. Ad cuius intellectum describatur quadratum abgd et
ducantur duo diametri se intersecantes, scilicet ad et bg. Sit ergo
aedificator a, coriarius b, figura domus quae est opus aedificatoris
g, calceamentum, quod est opus coriarii, d. Oportet igitur
quandoque quod aedificator accipiat a coriario opus eius, scilicet
calceamentum. Debet autem et ipse pro retributione dare ei opus suum.
12. Si ergo primo adinveniatur secundum proportionalitatem
aequalitas, ut scilicet constituantur ex una parte tot calceamenta
contra unam domum quot plures expensas facit aedificator in una domo,
quam coriarius in uno calceamento, deinde fiat contrapassum, ut
scilicet aedificator accipiat multa calceamenta adaequata uni domui et
coriarius unam domum, erit quod dicitur, scilicet retributio,
secundum proportionalitatem facta per diametralem coniunctionem: quia
scilicet calceamenta proportionata dantur aedificatori, cui secundum
diametrum opponuntur et domus coriario. Si autem non sic fiat
retributio, non erit aequalitas rerum commutatarum, et sic homines non
poterunt adinvicem commanere, eo quod nihil prohibet opus unius
artificis esse melius quam opus alterius: sicut domus quam
calceamentum: et ideo oportet haec adinvicem aequari secundum dictam
proportionalitatem ad hoc quod fiat iusta commutatio.
13. Deinde cum dicit: est autem hoc etc., ostendit idem esse in
aliis artibus. Et dicit quod hoc quod dictum est de aedificatore et
coriario, est etiam observandum in aliis artibus, ut scilicet fiat
contrapassum commutatio secundum proportionalitatem diametralem.
Destruerentur enim artes, si non tantum et tale reciperet aliquis,
quantum et quale faceret. Et hoc oportet adinvenire, secundum modum
praedictum. Non enim saepe communicant sibi mutuo sua opera duo
homines unius artis, puta duo medici, sed plerumque homines diversarum
artium, puta medicus et agricola, et omnino diversi et inaequales;
quos tamen oportet aequari secundum modum praedictum.
|
|