|
1. Propter quod omnia comparabilia et cetera. Postquam philosophus
proposuit formam proportionalitatis secundum quam contrapassum est idem
quod iustum in commutationibus, hic ostendit qualiter praedicta forma
proportionalitatis possit observari. Et primo ostendit propositum.
Secundo manifestat quaedam, quae dicta sunt, ibi, quoniam autem
indigentia et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit, quod
ad praedictam formam proportionalitatis observandum necesse est omnia
commensurare; secundo ostendit quomodo per huiusmodi commensurationem
fiat iuste contrapassum in commutationibus, ibi, erit utique
contrapassum et cetera. Circa primum tria facit. Primo proponit quid
sit illud per quod omnia commensurantur. Secundo ostendit quomodo
talis commensuratio in commutationibus fiat, ibi, quanta quaedam
utique et cetera. Tertio assignat rationem praedictae
commensurationis, ibi, oportet enim uno aliquo et cetera.
2. Dicit ergo primo, quod ad hoc, quod opera diversorum artificum
adaequentur, et sic commutari possint, oportet, quod omnia illa
quorum potest esse commutatio, sint aliqualiter adinvicem
comparabilia, ut scilicet sciatur quid eorum plus valeat et quid
minus. Et ad hoc inventum est nummisma, id est denarius, per quem
mensurantur pretia talium rerum, et sic denarius fit quodam modo
medium, inquantum scilicet omnia mensurat, et superabundantiam et
defectum, id est quantum una res superexcedat aliam, sicut supra
dictum est, quod medium iustitiae est quasi dica quae mensurat
superabundantiam et defectum.
3. Deinde cum dicit: quanta quaedam etc., ostendit quomodo,
secundum commensurationem praedictam fit commutatio. Licet enim domus
sit magis aliquid in pretio quam calciamentum, tamen aliquanta
calceamenta adaequant in pretio unam domum, vel et cibum unius hominis
per aliquod longum tempus. Oportet igitur ad hoc quod sit commutatio
ut tanta calceamenta dentur pro una domo vel pro cibo unius hominis,
quantum aedificator vel etiam agricola excedit coriarium in labore et
expensis, quia si hoc non observetur, non erit commutatio rerum,
neque homines sibiinvicem sua bona communicabunt. Id autem quod dictum
est, scilicet quod aliqua calceamenta dentur pro una domo, non poterit
esse nisi aliqualiter sint aequalia calceamenta domui.
4. Deinde cum dicit: oportet enim etc., assignat rationem
praedictae commensurationis, quae fit per numisma. Et dicit, quod
ideo possunt omnia adaequari, quia omnia possunt commensurari per
aliquid unum, ut dictum est; hoc autem unum, quod omnia mensurat
secundum rei veritatem est indigentia, quae continet omnia
commutabilia, in quantum scilicet omnia referuntur ad humanam
indigentiam; non enim appretiantur res secundum dignitatem naturae
ipsorum: alioquin unus mus, quod est animal sensibile, maioris pretii
esset quam una margarita, quae est res inanimata: sed rebus pretia
imponuntur, secundum quod homines indigent eis ad suum usum.
5. Et huius signum est quia, si homines nullo indigerent, nulla
esset commutatio; vel si non similiter indigerent, idest non his rebus
non esset eadem commutatio, quia non darent id quod habent pro eo quo
non indigerent. Et quod secundum rei veritatem indigentia omnia
mensurat, manifestum est per hoc, quod numisma factum est secundum
compositionem, idest secundum conventionem quamdam inter homines,
propter commutationem necessitatis, idest rerum necessariarum. Est
enim condictum inter homines quod afferenti denarium detur id quo
indiget. Et inde est quod denarius vocatur numisma: nomos enim lex
est, quia scilicet denarius non est mensura per naturam, sed nomo, id
est lege; est enim in potestate nostra transmutare denarios et reddere
eos inutiles.
6. Deinde cum dicit: erit utique contrapassum etc., ostendit
quomodo secundum praedictam commensurationem contrapassum iuste in
commutationibus fiat. Et primo manifestat propositum. Secundo ponit
in terminis, ibi: agricola a et cetera. Dicit ergo primo, quod ex
quo omnia mensurantur per indigentiam naturaliter, et per denarium
secundum condictum hominum, tunc iuste fiet contrapassum quando omnia
secundum praedictum modum adaequabuntur, ita scilicet quod quantum
agricola, cuius opus est cibus hominis, excedit coriarium cuius opus
est calceamentum, in tanta proportione excedit secundum numerum opus
coriarii opus agricolae, ut scilicet multa calciamenta dentur pro uno
modio tritici. Et ita quando fit commutatio rerum oportet ducere res
commutandas in diametralem figuram proportionalitatis, ut supra dictum
est: et si hoc non fieret, alterum extremum haberet utrasque
superabundantias. Puta si agricola daret modium tritici pro
calceamento, haberet superabundantiam laboris in opere et haberet etiam
superabundantiam doni, quia scilicet plus daret quam acciperet. Sed
quando omnes habent quae sua sunt, sic sunt aequales et sibiinvicem
communicant, quia praedicta aequalitas potest fieri in ipsis.
7. Deinde cum dicit agricola a etc., ponit in terminis quod dictum
est de figura proportionalitatis. Describatur ergo, sicut et prius,
quadratum abgd; et duo diametri se intersecantes ad, bg; et sit ergo
agricola a, cibus quod est opus eius, g puta modius figura tritici;
coriarius sit b, d vero sit opus coriarii adaequatum, idest tot
calceamenta quae valeant modium tritici. Erit ergo iuste contrapassum
si a coniungatur cum d et b cum g: et si non sit talis contrapassio,
homines non communicabunt res suas invicem.
8. Deinde cum dicit: quoniam autem indigentia etc., manifestat
planius quod supra dictum est. Et primo manifestat quomodo res
mensurentur; secundo quomodo commensuratae commutentur, ibi: propter
quod oportet et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod
necessitas sit mensura secundum rei veritatem. Secundo quomodo
denarius sit mensura secundum legis positionem, ibi, pro futura autem
et cetera. Dicit ergo primo, quod hoc quod dictum est, quod
indigentia hominum contineat omnia sicut una quaedam mensura,
ostenditur per hoc quod quando homines hoc modo se habent adinvicem quod
vel uterque vel saltem alter non indigeat re quam alius habet, non
commutant adinvicem, sicut commutant cum aliquis qui habet frumentum
indiget vino quod habet alius et ita dat frumentum pro vino. Oportet
igitur ad hoc quod iusta sit commutatio quod aequetur frumentum vino,
ut scilicet tantum de frumento detur quantum valet vinum.
9. Deinde cum dicit: pro futura autem etc., manifestat quomodo
denarius mensurat. Circa quod considerandum est, quod si semper
homines in praesenti indigerent rebus quas invicem habent, non
oporteret fieri commutationem nisi rei ad rem, puta frumenti ad vinum:
sed quandoque contingit quod ille cui superabundat vinum ad praesens non
indiget frumento quod habet ille qui indiget vino, sed forte postea
indigebit vel frumento vel aliqua alia re. Sic ergo pro necessitate
futurae commutationis numisma, id est denarius, est nobis quasi
fideiussor quod si in praesenti homo nullo indiget sed indigeat in
futuro, aderit sibi afferenti denarium illud quo indigebit.
10. Oportet enim istam esse virtutem denarii, ut quando aliquis
ipsum affert, statim contingat accipere illud quo homo indiget. Verum
est autem quod etiam denarius patitur hoc idem quod aliae res, quod
scilicet non semper pro eo homo accipit quod vult, quia non semper
potest aequale, idest non semper est eiusdem valoris; sed tamen
taliter debet esse institutus, ut magis permaneat in eodem valore quam
aliae res.
11. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., manifestat quomodo
secundum commensurationem denariorum fit commutatio. Et circa hoc tria
facit. Primo ostendit qualiter fit commutatio rerum quae denariis
mensurantur. Secundo ostendit secundum quam rationem denarii
mensurent, ibi, secundum veritatem quidem et cetera. Tertio ponit
quod dictum est in terminis, ibi, domus in quo a et cetera. Dicit
ergo primo quod, propter hoc (quod) denarius diutius manet in suo
valore, oportet omnia appretiari denariis. Per hunc enim modum
poterit esse commutatio rerum, et per consequens communicatio inter
homines. Numisma quidem adaequat res commutabiles, sicut quaedam
mensura faciens res commensuratas. Manifestat autem quae dicta sunt
per hoc quod communicatio esse non poterit si non sit commutatio: quae
non erit, si non constituatur aequalitas in rebus, et si hoc non sit,
non erit commensuratio.
12. Deinde cum dicit: secundum veritatem quidem etc., ostendit
per quem modum denarii mensurent. Et dicit quod res tam differentes
impossibile est commensurari secundum veritatem, idest secundum
proprietatem ipsarum rerum; sed per comparationem ad indigentiam
hominum sufficienter possunt contineri sub una mensura. Unde oportet
esse unum aliquid quo omnia huiusmodi mensurentur, quod quidem non
mensurat ex sui natura, sed quia ita positum est inter homines. Unde
etiam vocatur nummisma; quod quidem omnia facit commensurata inquantum
omnia mensurantur numismate.
13. Deinde cum dicit domus in quo a etc., manifestat quod dictum
est in terminis, dicens: sit a domus quae valeat quinque mnas, b
autem sit lectus qui valeat unam mnam, et sic lectus erit in valore
quinta pars domus. Unde manifestum est quot lecti sint aequales in
valore uni domui, scilicet quinque. Et manifestum est quod sic fiebat
commutatio antequam essent denarii: dabantur enim quinque lecti pro una
domo; nihil autem differt utrum dentur pro una domo quinque lecti vel
quantum valent quinque lecti.
14. Ultimo autem epilogando concludit quod dictum est quid est
iustum et quid iniustum.
|
|