|
1. Quia autem existimus prius dicentes et cetera. Postquam
philosophus determinavit de virtutibus moralibus, in hoc sexto libro
determinat de intellectualibus. Et primo prooemialiter dicit de quo
est intentio. Secundo determinat propositum, ibi, prius quidem
igitur dictum est et cetera. Circa primum tria facit. Primo dicit
quod dicendum est de ratione recta. Secundo ostendit quid de ea
dicendum sit, ibi: in omnibus enim dictis habitibus etc.; tertio
continuat se ad praecedentia, ibi, animae autem virtutes et cetera.
Dicit ergo primo quod, quia supra in secundo dictum est quod in
virtutibus moralibus, de quibus supra actum est, oportet eligere
medium et praetermittere superabundantiam et defectum; medium autem
determinatur secundum rationem rectam, ut in II habitum est,
consequens est ut (hoc), scilicet rationem rectam et virtutem
intellectualem, quae est rectitudo rationis, dividamus in suas
species, sicut et supra divisimus virtutes morales.
2. Deinde cum dicit: in omnibus enim dictis etc., ostendit quid
dicendum sit de ratione recta. Et circa hoc tria facit. Primo
ostendit quid de ratione recta haberi possit per ea quae supra dicta
sunt; secundo ostendit quod hoc non sufficit, ibi, est autem dicere
quidem et cetera. Tertio concludit quid oporteat amplius dicere,
ibi, propter quod oportet et cetera. Dicit ergo primo, quod in
omnibus praedictis habitibus, id est in virtutibus moralibus, sicut et
in aliis rebus, puta in artificialibus, est aliquid quasi signum ad
quod respicit ille qui habet rectam rationem: et sic intendit et
remittit, id est addit vel minuit, et considerat per hoc signum quis
est terminus medietatum, idest quomodo debeat determinari medietas in
unaquaque virtute, quas quidem medietates dicimus esse quoddam medium
inter superabundantiam et defectum, et hoc secundum rationem rectam.
Hoc autem signum quod est virtuoso sicut regula artifici, est id quod
decet et convenit, a quo non oportet deficere nec ultra addere. Et
hoc est medium virtutis: quae quidem supra in secundo manifestata
sunt.
3. Deinde cum dicit: est autem dicere etc., ostendit quod hoc non
sufficit cognoscere circa rationem rectam. Et dicit quod id quod
dictum est, est quidem verum, sed non est sufficienter manifestum
prout requiritur ad usum rationis rectae. Est enim id quod dictum
est, quoddam commune quod verificatur in omnibus humanis studiis in
quibus homines secundum scientiam practicam operantur, puta in militia
et medicina et quibuscumque negotiis. In quibus omnibus verum est
dicere, quod neque plura neque pauciora oportet aut facere aut
negligere, sed ea quae medio modo se habent et secundum quod recta
ratio determinat; sed solum ille qui hoc commune habet, non propter
hoc sciet amplius procedere ad operandum. Puta si quaerenti qualia
oportet dari ad sanandum corpus, aliquis responderet quod illa debent
dari quae praecipit ars medicinae et ille qui habet hanc artem,
scilicet medicus; non propter hoc interrogans sciret quid deberet dare
infirmo. Sic autem se habet ratio recta prudentiae in moralibus,
sicut recta ratio artis in artificialibus: unde patet quod non sufficit
id quod dictum est.
4. Deinde cum dicit propter quod oportet etc., concludit quod
simili ratione circa habitus animae (oportet quod) non solum vere
dicatur aliquid in communi, sed quod distincte determinetur quae sit
ratio recta et quis sit terminus, idest definitio rationis rectae; vel
etiam secundum quid ratio recta determinari possit.
5. Deinde cum dicit: animae autem virtutes etc., continuat se ad
praecedentia. Et dicit quod cum supra in fine I diviserimus virtutes
animae hoc modo quod quasdam diximus esse morales, quasdam
intellectuales; ex quo de moralibus determinatum est, restat quod
determinemus de reliquis, id est de intellectualibus, secundum quas
ipsa ratio rectificatur: ita tamen quod prius aliqua dicenda sunt de
ipsa anima, sine cuius cognitione non possunt cognosci animae
virtutes, ut supra in fine primi dictum est.
6. Deinde cum dicit: prius quidem igitur etc., incipit prosequi
propositum. Et primo determinat quae dicenda sunt de anima. Secundo
prosequitur de virtutibus intellectualibus, ibi, sumendum ergo
utriusque horum et cetera. Circa primum duo facit: primo resumit
divisionem partium animae supra positam in fine primi. Secundo
subdividit alterum membrum, ibi, nunc autem de rationem habente et
cetera. Dicit ergo primo, quod prius dictum est quod duae sunt partes
animae: una quae est habens rationem et alia quae est irrationalis.
Dictum est autem supra quod id quod est rationem habens per essentiam,
perficitur per virtutes intellectuales; id autem quod est irrationale,
participans tamen ratione, perficitur per virtutes morales.
7. Deinde cum dicit: nunc autem etc., subdividit alterum membrum
praedictae divisionis. Et circa hoc tria facit. Primo proponit
divisionem. Secundo probat, ibi, ad ea enim quae genere altera et
cetera. Tertio imponit nomina membris divisionis, ibi, dicatur autem
et cetera. Dicit ergo primo quod, quia nunc intendimus de virtutibus
intellectualibus quae perficiunt partem animae rationalem, ideo ad
distinguendum virtutes intellectuales oportet dividere rationem habens
eodem modo quo supra divisimus partes animae; non quasi ex principali
intentione, sed secundum quod sufficit ad propositum. Supponatur ergo
quod pars rationalis dividatur in duas: una quidem est per quam
speculamur illa entia, scilicet necessaria, quorum principia non
possunt aliter se habere, alia autem pars (est) per quam speculamur
contingentia.
8. Deinde cum dicit ad ea enim quae genere altera etc., probat
praemissam divisionem tali ratione. Ad obiecta quae differunt genere
necesse est quod diversa genera partium animae adaptentur. Manifestum
est autem quod contingens et necessarium differunt genere, sicut
habetur de corruptibili et incorruptibili decimo metaphysicae;
relinquitur ergo quod sit diversum genus partium animae rationalis quo
cognoscit necessaria et contingentia.
9. Maiorem autem propositionem probat ibi: si quidem secundum
similitudinem et cetera. Et hoc tali ratione. Partibus animae inest
cognitio secundum quod habent similitudinem quamdam ad res cognitas;
non quidem ita quod res cognita sit actu in natura potentiae
cognoscentis, sicut Empedocles posuit quod terra terram cognoscimus,
igne ignem, et sic de aliis: sed inquantum quaelibet potentia animae
secundum suam proprietatem est proportionata ad talia cognoscenda,
sicut visus ad cognoscendos colores et auditus ad cognoscendos sonos.
Sed eorum quae sunt invicem similia et proportionata est eadem ratio
distinctionis. Ergo, sicut cognita per rationem genere differunt,
ita et partes animae rationalis.
10. Deinde cum dicit: dicatur autem etc., imponit nomina
praedictis partibus. Et dicit quod praedictarum partium rationalis
animae una quidem quae speculatur necessaria potest dici scientificum
genus animae, quia scientia de necessariis est; alia autem pars potest
dici rationativa, secundum quod ratiocinari et consiliari pro eodem
sumitur. Nominat enim consilium quamdam inquisitionem nondum
determinatam, sicut et ratiocinatio. Quae quidem indeterminatio
maxime accidit circa contingentia, de quibus solis est consilium.
Nullus enim consiliatur de his quae non contingit aliter se habere;
sic ergo sequitur quod ratiocinativum sit una pars animae rationem
habentis.
11. Videtur autem quod philosophus hic determinat, dubitationem
habere. Ipse enim in tertio de anima distinguit intellectum in duo,
scilicet in agens et possibile: et dicit quod agens est quo est omnia
facere, possibilis autem est quo est omnia fieri. Sic ergo tam
intellectus agens quam possibilis secundum propriam rationem ad omnia se
habet. Esset ergo contra rationem utriusque intellectus, si alia pars
animae esset quae intelligit necessaria et quae intelligit
contingentia.
12. Rursum, verum necessarium et verum contingens videntur se
habere sicut perfectum et imperfectum in genere veri. Eadem autem
potentia animae cognoscimus perfecta et imperfecta in eodem genere,
sicut visus lucida et tenebrosa: multo igitur magis eadem potentia
intellectiva cognoscit necessaria et contingentia.
13. Item, universalius se habet intellectus ad intelligibilia quam
sensus ad sensibilia. Quanto enim aliqua virtus est altior, tanto est
magis unita. Sensus autem visus percipit et incorruptibilia, scilicet
caelestia corpora, et corruptibilia, scilicet inferiora: quibus
proportionaliter respondere videntur necessarium et contingens: multo
igitur magis eadem intellectiva potentia cognoscit necessaria et
contingentia.
14. Videtur etiam et probatio quam inducit, efficax non esse. Non
enim quaelibet diversitas generis in obiectis requirit diversas
potentias, alioquin non eadem potentia visiva videremus plantas et alia
animalia) sed sola illa diversitas quae respicit formalem rationem
obiecti: puta si esset diversum genus coloris vel luminis, oporteret
esse diversas potentias visivas. Obiectum autem intellectus proprium
est quod quid est, quod est commune omnibus et substantiis et
accidentibus, licet non eodem modo. Unde et eadem intellectiva
potentia cognoscimus substantias et accidentia. Pari ergo ratione
diversitas generis necessariorum et contingentium non requirit diversas
potentias intellectivas.
15. Haec autem dubitatio de facili solvitur si quis consideret quod
contingentia dupliciter cognosci possunt. Uno modo secundum rationes
universales; alio modo secundum quod sunt in particulari. Universales
quidem igitur rationes contingentium immutabiles sunt, et secundum hoc
de his demonstrationes dantur et ad scientias demonstrativas pertinet
eorum cognitio. Non enim scientia naturalis est solum de rebus
necessariis et incorruptibilibus, sed etiam de rebus corruptibilibus et
contingentibus. Unde patet quod contingentia sic considerata ad eandem
partem animae intellectivae pertinent ad quam et necessaria, quam
philosophus vocat hic scientificum; et sic procedunt rationes
inductae. Alio modo possunt accipi contingentia secundum quod sunt in
particulari: et sic variabilia sunt nec cadit supra ea intellectus nisi
mediantibus potentiis sensitivis. Unde et inter partes animae
sensitivas ponitur una potentia quae dicitur ratio particularis, sive
vis cogitativa, quae est collativa intentionum particularium; sic
autem accipit hic philosophus contingentia: ita enim cadunt sub
consilio et operatione. Et propter hoc ad diversas partes animae
rationalis pertinere dicit necessaria et contingentia, sicut
universalia speculabilia et particularia operabilia.
|
|