|
1. Dubitabit autem utique aliquis et cetera. Postquam philosophus
determinavit de virtutibus intellectualibus, hic movet quasdam
dubitationes de utilitate ipsarum. Et circa hoc duo facit. Primo
proponit dubitationes. Secundo solvit eas, ibi: primum quidem igitur
dicimus et cetera. Circa primum duo facit. Primo movet dubitationem
de utilitate sapientiae et prudentiae, ad quas aliae reducuntur sicut
ad principaliores. Secundo de comparatione harum duarum ad invicem,
ibi: ad haec autem inconveniens et cetera. Circa primum duo facit.
Primo proponit dubitationem. Et dicit, quod aliquis potest dubitare
ad quid vel quomodo sapientia et prudentia sint utiles.
2. Secundo ibi, sapientia quidem enim etc., prosequitur
dubitationem. Et primo quantum ad sapientiam, quae videtur ad nihil
utilis esse. Quicquid enim est utile in rebus humanis valet ad
felicitatem, quae est ultimus finis vitae humanae, ad quam nihil
videtur valere sapientia. Non enim videtur speculari aliquid eorum per
quae homo fit felix; quod quidem est per operationem virtutis, ut
supra in primo habitum est. Sapientia autem nullius generationis,
idest operationis est considerativa, cum sit de primis principiis
entium. Sic ergo videtur, quod sapientia non sit utilis homini.
3. Secundo ibi: prudentia autem etc., prosequitur dubitationem
quantum ad prudentiam. Et primo inducit in rationem quod prudentia non
sit necessaria homini. Secundo excludit quamdam responsionem, ibi,
si autem non horum et cetera. Dicit ergo primo quod prudentia habet
(hoc), quod scilicet sit considerativa operationum humanarum ex
quibus homo fit felix. Sed non propter hoc videtur quod homo habeat
opus ipsa. Est enim prudentia circa ea quae sunt iusta in comparatione
ad alios, et pulchra idest honesta, et bona idest utilia homini
secundum seipsum, quae quidem operari pertinet ad bonum virum. Non
videtur autem aliquis esse operativus eorum quae sunt secundum aliquem
habitum ex eo quod scit ipsa, sed ex eo quod habet habitum ad ea.
4. Sicut patet in corporalibus, quod per hoc quod homo habet
scientiam medicinalem vel exercitativam non est magis operativus eorum
quae pertinent ad hominem sanum vel ad bene se habentem, dummodo ea non
consistant solum in eo quod est facere, sed in eo quod est esse ab
aliquo interiori habitu. Contingit enim quandoque quod aliquis per
notitiam artis operatur quaedam opera sani quasi confingens ea et non
secundum quod procedunt ab habitu sanitatis, prout scilicet operatur ea
homo sanus. Sic enim non magis procedit ab homine ex eo quod scit
medicinam, sed ex eo solum quod sit sanus. Cum igitur virtutes sint
habitus, opera virtutum secundum quod ab eis procedunt et ducunt ad
felicitatem non magis operatur homo ex hoc quod habet eorum notitiam per
prudentiam. Et sic prudentia non est boni operativa.
5. Deinde cum dicit: si autem non horum etc., excludit quamdam
responsionem. Posset enim aliquis dicere quod, licet homo ex quo est
virtuosus non magis sit operativus operum virtutis per hoc quod
cognoscit ea secundum prudentiam, est tamen prudentia necessaria ad hoc
quod homo fiat virtuosus, sicut ars medicinae est necessaria non ad hoc
quod sanus opera sanitatis exequatur, sed ad hoc quod fiat sanus. Et
sic ponendum est quod homo debet esse prudens non gratia horum,
scilicet operum virtutis, sed gratia eius quod est fieri virtuosum.
Hanc autem responsionem excludit duabus rationibus.
6. Quarum prima est quia, ex quo homines essent studiosi, id est
virtuosi, ad nihil esset eis utilis prudentia, quod manifeste videtur
inconveniens.
7. Secundam rationem ponit ibi, adhuc autem et cetera. Videtur
enim quod secundum responsionem praedictam non solum (habentibus
virtutem, sed) etiam non habentibus virtutem non esset necessaria
prudentia. Videtur enim quod nihil differat ad hoc quod aliqui fiant
virtuosi, utrum ipsi habeant prudentiam vel persuadeantur ab aliis qui
habent, quum per hoc sufficienter se habet homo ad hoc quod fiat
virtuosus, sicut patet circa sanitatem. Cum enim volumus sani esse,
non propter hoc curamus addiscere medicinam, sed sufficit nobis uti
consilio medicorum. Ergo, pari ratione, ad hoc quod efficiamur
virtuosi, non oportet quod nos ipsi habeamus prudentiam, sed sufficit
quod a prudentibus instruamur.
8. Deinde cum dicit: ad haec autem etc., movet dubitationem circa
comparationem sapientiae et prudentiae. Ostensum est enim supra quod
prudentia est deterior, id est inferior in dignitate quam sapientia;
et tamen videtur esse principalior, idest magis principativa quia
prudentia et operatur et praecipit circa singula. Continetur enim sub
prudentia etiam politica: dictum est enim in prooemio libri quod haec
praeordinat quas disciplinas debitum est esse in civitatibus et quales
unumquemque addiscere et usquequo. Et sic videtur prudentia principari
sapientiae, cum praecipere sit opus iudicantis. Et hoc videtur
inconveniens quod deterior principetur meliori.
9. Subdit autem, continuans se ad sequentia, dicens quod de his
quae proposita sunt dicendum est, nunc autem tacta sunt solum per modum
dubitationis.
10. Deinde cum dicit: primum quidem igitur etc., solvit
praemissas dubitationes. Et primo solvit dubitationem de utilitate
sapientiae et prudentiae. Secundo de comparatione utriusque, ibi,
sed tamen neque principalis et cetera. Circa primum duo facit. Primo
solvit dubitationem communiter quantum ad sapientiam et prudentiam.
Secundo specialiter quantum ad prudentiam, ibi, adhuc opus et
cetera. Circa primum ponit duas solutiones. Quarum prima ostendit
quod rationes quas inducit non efficaciter concludunt. Non enim
sequitur, si per sapientiam et prudentiam nihil operatur homo ad
felicitatem, quod propter hoc sint inutiles. Quia etiam si neutra
ipsarum haberet aliquam operationem, tamen essent secundum se
eligibiles cum sint virtutes perficientes utramque partem animae
rationalis, ut ex dictis patet. Unicuique autem est eligibilis sua
perfectio.
11. Secundo solvit per interemptionem ibi: deinde et cetera. Et
dicit quod sapientia et prudentia faciunt quidem aliquid ad
felicitatem. Sed exemplum quod inducebatur non erat conveniens. Non
enim hoc modo se habet sapientia, vel prudentia ad felicitatem, sicut
ars medicinae ad sanitatem, sed magis sicut sanitas ad opera sana; ars
enim medicinae facit sanitatem sicut quoddam opus exterius operatum;
sed sanitas facit opera sana, quasi quemdam usum habitus sanitatis.
Felicitas autem non est opus exterius operatum, sed est operatio
procedens ab habitu virtutis. Unde, cum sapientia sit quaedam species
virtutis communis, ex hoc ipso quod aliquis habet sapientiam et
operatur secundum eam, est felix. Et eadem ratio est de prudentia.
Sed specialiter expressit sapientiam, quia in operatione eius
consistit potior felicitas, ut infra in X dicetur.
12. Deinde cum dicit: adhuc opus etc., solvit ea quae specialiter
ad prudentiam pertinent. Et primo quantum ad hoc quod obiiciebatur,
quod prudentia nihil facit ad opera virtutis. Secundo quantum ad hoc
quod obiiciebatur, quod prudentia non est necessaria ad hoc quod homo
sit virtuosus, ibi, de eo autem quod est et cetera. Dicit ergo
primo, quod adhuc specialiter quantum ad prudentiam fallit quod
obiiciebatur, quod per prudentiam non sumus magis operativi operum
virtutis. Hoc enim patet esse falsum, quia opus virtutis perficimus
secundum utrumque, scilicet secundum prudentiam et secundum moralem
virtutem.
13. Duo enim sunt necessaria in opere virtutis, (scilicet) quorum
unum est ut homo habeat rectam intentionem de fine; quod quidem facit
virtus moralis, inquantum inclinat appetitum in debitum finem. Aliud
autem est quod homo bene se habeat circa ea quae sunt ad finem: et hoc
facit prudentia quae est bene consiliativa et iudicativa et praeceptiva
eorum quae sunt ad finem. Et sic ad opus virtutis concurrit et
prudentia quae est perfectiva rationalis per essentiam, et virtus
moralis quae est perfectiva appetitivae quae est rationalis per
participationem. Sed quare alterius particulae animae quae est penitus
irrationalis, scilicet nutritivae, non sit talis virtus quae concurrat
ad operationem humanam, ratio in promptu est, quia in nutritiva
potentia non est operari vel non operari, et hoc requiritur ad
operationem virtutis humanae, ut ex supradictis patet.
14. Deinde cum dicit: de eo autem quod est nihil etc., solvit id
quod obiciebatur quod sine prudentia possit aliquis esse et fieri
virtuosus. Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod prudentia non
possit esse sine virtute morali. Secundo ostendit quod virtus moralis
non possit esse sine prudentia, ibi, intendendum utique rursus et
cetera. Circa primum tria facit. Primo ostendit quod ad hoc quod
aliquis sit virtuosus, requiritur non solum virtus moralis, sed etiam
quoddam aliud operativum principium. Secundo ostendit quid sit illud,
ibi, dicendum autem et cetera. Tertio ostendit quod prudentia super
illud principium addit adiunctionem virtutis moralis, ibi, est autem
prudentia et cetera. Dicit ergo primo, quod ad solvendum hoc quod
dictum est, quod propter prudentiam non magis homo operabitur bona et
iusta ad hoc quod fiat virtuosus, oportet parum superius incipere
resumentes quaedam eorum quae dicta sunt.
15. Et incipiemus hinc, quod, sicut supra dictum est, quidam
operantur iusta, et tamen non dicimus esse iustos: sicut cum aliqui
operantur ea quae sunt statuta legibus vel inviti, vel propter
ignorantiam, aut propter aliquam aliam causam, puta propter lucrum,
et non propter amorem ipsorum operum iustitiae: et tales inquam non
dicuntur iusti, quamvis operentur ea quae oportet eos facere, et etiam
ea quae oportet facere bonum virum. Et ita etiam in singulis
virtutibus oportet hominem aliqualiter operari ad hoc quod sit bonus ut
sit bonus sive virtuosus, ut scilicet operetur ex electione et quia
placeant ei ipsa opera virtutis. Iam autem supradictum est, quod
virtus moralis facit electionem rectam, quantum scilicet ad intentionem
finis, sed ea quae nata sunt fieri propter finem non pertinent ad
virtutem moralem, sed ad quamdam aliam potentiam, idest ad quoddam
aliud operativum principium, quod ingeniatur vias ducentes ad fines.
Et sic huiusmodi principium est necessarium ad hoc quod homo sit
virtuosus.
16. Deinde cum dicit dicendum autem etc., ostendit quid sit istud
principium. Et dicit quod de praedictis aliquid est ulterius dicendum
ut manifestius sciantur. Est itaque quaedam potentia, idest
operativum principium, quam vocant dinoticam, quasi ingeniositatem
quamdam sive industriam, quae talis est ut per eam homo possit operari
ea quae ordinantur ad intentionem quam homo praesupposuit, sive bonam
sive malam, et quod per ea quae operatur possit sortiri, idest
consequi, finem. Et si quidem intentio sit bona, huiusmodi
ingeniositas est laudabilis, si autem sit prava, vocatur astutia;
quae sonat in malum, sicut prudentia sonat in bonum. Et quia dinotica
communis est utrique, inde est, quod tam prudentes quam astutos
dicimus esse dinos, id est ingeniosos sive industrios.
17. Deinde cum dicit: est autem prudentia etc., ostendit quid
prudentia addat supra praedictum principium. Et dicit, quod prudentia
non est omnino idem quod praedicta potentia, scilicet dinotica. Sed
tamen non potest esse sine ea; sed in anima, huic visui idest huic
cognoscitivo principio scilicet dinoticae, habitus prudentiae non fit
sine virtute morali, quae se habet semper ad bonum, ut dictum est et
ratio eius est manifesta. Quia sicut syllogismi speculativi habent sua
principia, ita syllogismorum operabilium principium est, quod talis
finis sit bonum et optimum, qualiscumque finis sit ille propter quem
aliquis operatur, et ponatur, exempli gratia, quodcumque, puta
temperato optimum et quasi principium est attingere medium in
concupiscentiis tactus: sed quod hoc sit optimum non apparet nisi
bono, idest virtuoso, qui habet rectam existimationem de fine, cum
virtus moralis faciat rectam intentionem finis.
18. Et quod aliis malis non appareat id quod vere est optimum,
patet per hoc, quod malitia opposita virtuti pervertit iudicium
rationis, et facit mentiri circa fines, qui sunt circa practica
principia. Sicut intemperato videtur optimum sequi concupiscentias.
Non autem recte potest syllogizari si erretur circa principia. Cum
ergo ad prudentem pertineat recte syllogizari de operabilibus,
manifestum est, quod impossibile est esse prudentem illum qui non est
virtuosus, sicut non posset esse sciens qui erraret circa principia
demonstrationis.
|
|