|
1. Intendendum utique rursus et cetera. Postquam philosophus
ostendit quod prudentia non potest esse sine morali virtute, hic
ostendit quod moralis virtus non potest esse sine prudentia. Et circa
hoc tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc solvit
quamdam dubitationem incidentem, ibi, sed et ratio sic dissolvetur et
cetera. Tertio concludit principale intentum, ibi, manifestum autem
quamvis et cetera. Circa primum duo facit. Primo ostendit propositum
per rationem. Secundo per dicta aliquorum, ibi, propter quod aiunt
omnes et cetera. Dicit ergo primo, quod ex quo ostensum est, quod
prudentia non potest esse sine virtute morali, rursus intendendum est
de virtute morali, utrum scilicet possit esse sine prudentia. Ita
enim se habet circa virtutem moralem, sicut dictum de prudentia et
dinotica, quod scilicet sicut ista duo non sunt idem penitus, sed
tamen habent aliquam similitudinem ad invicem inquantum utraque
adinvenit convenientes vias ad finem propositum. Ita etiam videtur se
habere circa virtutem naturalem et principalem, idest moralem, quae
est perfecta virtus.
2. Et quod sit aliqua virtus naturalis quae praesupponitur morali,
patet per hoc quod singuli mores virtutum vel vitiorum videntur
aliqualiter existere aliquibus hominibus naturaliter; statim enim
quidam homines a sua nativitate videntur esse iusti, vel temperati vel
fortes propter naturalem dispositionem, qua inclinantur ad opera
virtutum. Quae quidem naturalis dispositio quantum ad tria potest
attendi.
3. Primo quidem ex parte rationis, cui naturaliter indita sunt prima
principia operabilium humanorum, puta nulli esse nocendum, et
similia. Secundo ex parte voluntatis, quae de se naturaliter movetur
a bono intellecto, sicut a proprio obiecto. Tertio ex parte appetitus
sensitivi, secundum quod ex naturali complexione quidam sunt dispositi
ad iram, quidam ad concupiscentias, vel ad alias huiusmodi passiones
aut magis aut minus aut mediocriter, in quo consistit virtus moralis.
Sed prima duo communia sunt omnibus hominibus, sed hoc tertium est
quod differentiam facit in hominibus.
4. Unde secundum hoc dicit hic philosophus quosdam esse naturaliter
fortes vel iustos: et tamen requiritur in his qui naturaliter sunt
tales aliquid aliud quod sit principaliter bonum, ad hoc quod
praedictae virtutes secundum perfectiorem modum in nobis existant, quia
praedicti naturales habitus sive inclinationes etiam pueris et bestiis
insunt, sicut leo naturaliter est fortis et liberalis, sed tamen
huiusmodi habitus naturales videntur esse nocivi nisi adsit discretio
intellectus.
5. Et videtur, quod sicut in motu corporali si corpus fortiter
moveatur absque visu dirigente, accidit, quod id quod movetur impingat
et fortiter laedatur, ita etiam est et hic; si enim aliquis habeat
fortem inclinationem ad opus alicuius virtutis moralis et non adhibeat
discretionem, accidet gravis laesio, vel corporis proprii, sicut in
eo qui inclinatur ad abstinentiam sine discretione, vel rerum
exteriorum, si inclinetur ad liberalitatem: et simile est in aliis
virtutibus. Sed si huiusmodi inclinatio coaccipiat in operando
intellectum, ut scilicet cum discretione operetur, tunc multum
differet secundum excellentiam bonitatis, et habitus, qui erit similis
tali operationi cum discretione factae, erit proprie et perfecte
virtus, quae est moralis.
6. Sicut igitur in parte animae opinativa sunt duae species
principiorum operativorum, scilicet dinoches et prudentia, ita etiam
in parte appetitiva, quae pertinet ad mores, sunt duae species,
scilicet virtus naturalis et moralis, quae est principalis: et haec
non potest fieri sine prudentia, sicut ostensum est.
7. Deinde cum dicit propter quod aiunt etc., manifestat propositum
per dicta aliorum. Et primo per dictum Socratis. Secundo per dictum
eorum, qui suo tempore erant, ibi, signum autem et cetera. Circa
primum duo facit. Primo proponit dictum Socratis. Et dicit, quod
propter praedictam affinitatem virtutis moralis ad prudentiam,
Socratici dixerunt omnes virtutes morales esse prudentias.
8. Secundo ibi: et Socrates etc., ostendit in quo deficiebant.
Et dicit, quod in hoc dicta Socratis inquisitio quantum ad aliquid
erat recta, quantum autem ad aliquid peccabat; in hoc enim quod
existimabat omnes virtutes morales esse prudentias, peccabat; cum
virtus moralis et prudentia sint in diversis partibus animae. Sed
quantum ad hoc bene dicebat, quod virtus moralis non potest esse sine
prudentia.
9. Deinde cum dicit: signum autem etc., confirmat idem per dicta
modernorum. Et primo ponit dictum eorum. Secundo ostendit in quo
deficiant, ibi, oportet autem et cetera. Dicit ergo primo, quod
signum huius, quod virtus moralis non sit sine prudentia, est, quia
etiam inter omnes definientes virtutem, ponentes eam in genere
habitus, dicunt ad quae se extendat virtus, et quod hoc sit secundum
rationem rectam. Manifestum est autem ex praemissis, quod ratio recta
in agibilibus est, quae est secundum prudentiam. Si igitur omnes sic
definientes, etsi non distincte determinent, videntur tamen
aliqualiter divinare sive coniecturare quod virtus est talis habitus,
qui est secundum prudentiam.
10. Deinde cum dicit: oportet autem etc., ostendit in quo
deficiant sic dicentes. Et dicit quod oportet parum transcendere eorum
dictum, aliquid addendo. Non enim solum hoc habet virtus moralis quod
sit secundum rationem rectam; quia sic posset aliquis esse virtuosus
moraliter sine hoc quod haberet prudentiam, per hoc, quod esset
instructus per rationem alterius: sed oportet ulterius dicere quod
virtus moralis est habitus cum ratione recta, quae quidem est
prudentia. Sic igitur patet, quod Socrates plus dixit quam oporteret
dum aestimavit quod omnes virtutes morales essent rationes et non cum
ratione, quia dicebat eas esse scientias sive prudentias.
11. Alii vero minus dixerunt quam oporteret, ponentes virtutes esse
solum secundum rationem, Aristotiles vero medium tenuit, ponens
virtutem moralem esse secundum rationem et cum ratione. Sic igitur
manifestum est ex dictis, quod non est possibile aliquem hominem esse
bonum principaliter, idest secundum virtutem moralem, sine prudentia,
neque etiam prudentem sine morali virtute.
12. Deinde cum dicit: sed et ratio etc., solvit ex praemissis
quamdam incidentem quaestionem. Et primo movet dubitationem. Secundo
solvit, ibi, hoc enim secundum quidem et cetera. Dicit ergo primo,
quod per praemissa potest solvi ratio, quam quidam inducunt disputantes
ad hoc, quod virtutes abinvicem separentur, ita scilicet quod una
virtus absque altera possit haberi. Videmus enim quod non idem homo
est optime natus ad omnes virtutes, sed alius ad liberalitatem, alius
ad temperantiam, et sic de aliis; facile autem unusquisque perducitur
in id ad quod naturaliter inclinatur. Difficile autem est aliquid
assequi contra naturae impulsum; sequetur ergo quod homo qui est
naturaliter dispositus ad unam virtutem et non ad aliam, scivit, idest
assecutus est hanc virtutem, ad quam naturaliter erat dispositus (et
loquitur secundum Socraticos, qui ponebat virtutes esse scientias):
hanc autem, scilicet virtutem ad quam non est naturaliter dispositus,
nequaquam consequetur.
13. Deinde cum dicit: hoc enim etc., solvit dubitationem
praedictam. Et dicit quod hoc quod dictum est verificatur secundum
virtutes naturales, non autem secundum virtutes morales, secundum quas
aliquis dicitur simpliciter bonus. Et hoc ideo, quia nulla earum
potest haberi sine prudentia, nec prudentia sine eis, ut ostensum
est, et sic, quando prudentia quae est una virtus inerit, omnes simul
inerunt cum ea, quarum nulla erit prudentia non existente.
14. Signanter autem dicit uni existenti, quia si essent diversae
prudentiae circa materias diversarum virtutum moralium, sicut sunt
diversa artificiorum genera, nihil prohiberet unam virtutem moralem
esse sine alia, unaquaque earum habente prudentiam sibi
correspondentem. Sed hoc non potest esse; quia eadem sunt principia
prudentiae ad totam materiam moralem, ut scilicet omnia redigantur ad
regulam rationis. Et ideo propter prudentiae unitatem omnes virtutes
morales sunt sibi connexae. Potest autem contingere, quod alicui
habenti alias morales virtutes, dicatur aliqua virtus deesse propter
defectum materiae, sicut pauperi virtuoso deest magnificentia, quia
non habet unde faciat magnos sumptus. Ex ipsa tamen prudentia quam
habet est taliter constitutus, ut in promptu habeat magnificus fieri,
si materia non desit.
15. Deinde cum dicit manifestum autem etc., concludit principale
intentum, epilogans quae dicta sunt. Et dicit, manifestum esse ex
praedictis quod, etiam si prudentia non esset operativa, quod homo
indigeret ipsa propter hoc quod est virtus perfectiva cuiusdam
particulae animae. Et iterum manifestum est quod est operativa, quia
electio recta, quae requiritur ad operationem virtutis, non est sine
prudentia nec (sine) virtute morali, quia virtus moralis ordinat ad
finem, prudentia autem dirigit circa ea quae sunt ad finem.
16. Deinde cum dicit: sed tamen etc., solvit dubitationem motam
de comparatione prudentiae et sapientiae. Et dicit, quod prudentia
non principatur sapientiae, neque id quod est deterius principatur
meliori. Et inducit ad hoc duo exempla. Quorum primum est quod ars
medicinae praecipit quidem quid debeat fieri ad sanitatem consequendam;
non tamen principatur sanitati, quia non utitur ipsa sanitate, quod
est proprium artis vel scientiae principantis, ut scilicet utatur ea
cui principatur praecipiendo illi. Sed ars medicinae praecipit
qualiter fiat sanitas, ita quod praecipit propter sanitatem, sed non
sanitati. Et similiter prudentia, etiam politica, non utitur
sapientia praecipiens illi qualiter debeat iudicare circa res divinas,
sed praecipit propter illam, ordinans scilicet qualiter homines possint
ad sapientiam pervenire. Unde sicut sanitas est potior quam ars
medicinae, cum sit eius finis, ita sapientia prudentiae praeminet.
17. Secundum exemplum est, quod cum politica praecipiat de omnibus
quae sunt in civitate, consequens est, quod praecipiat de his quae
pertinent ad cultum divinum, sicut praecipit de his quae pertinent ad
studium sapientiae. Simile igitur est propter hoc, prudentiam aut
politicam praeferre sapientiae, ac si aliquis praeferret eam Deo:
quod manifestum est inconveniens. Et sic terminatur sententia sexti
libri.
|
|